Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tarium publicum fieri presens publicum instrumentum. Actum anno. Indiccione. Pontifi-
catu Mense. die, hora et loco predictis. Presentibus honorabilibus et discretis viris Jo-
hanne clerico Mersburgensis dioc. Hakone Johanne et Johanne dicto Warpun et aliis
multis fidedignis. Et Ego Enoch Luczmanni de Bychom clericus Cracoviensis dioc. pub-
licus auctoritate imperiali Notarius dum singula premissa actitarentur disponerentur et
fierent presens fui cum suprascriptis testibus Signoque meo et nomine consuetis consig-
navi rogatus in testimonium premissorum.
Original - Transsumt des Bischofs Nicolaus von Pomesanien vom Jahre 1371 im geheimen Archiv

Schiebl. LI. N: 5.
Voigt B. IV. S.581. V. S. 236.

[ocr errors]

Entwurf einer Verschreibung über die erste Ansiedelung der Stadt ungerburg. 1341.

Dedimus fidelibus nostris cuilibet infrascriptorum videlicet Jo. Oseler, necnon Hentz, her. Hanikoni. Lamperto. petro erich. filiis suis atque Nycolao Juveni. Bertoldo Jacobo Magdalene Martino. Jacobo molendinatoris Heverniconi Drakre Johanni ruffo ob fidelitatis eorum etc. eorumque veris heredibus etc. sex mansos liberos iuxta Castrum Angirburg in nemore lewin dicto circa fluvium Worape nominatum sitos sicut eis per fratres' nostros etc. jure Culmensi perpetuo libere et hereditarie possidendos et ad quemlibet mansum unum iuger pro pratis et pascuis habendis circa fluvium angrabe nuncupatum Et speciali etiam gracia concedimus prenotatis et ipsorum heredibus in fluviis et lacubus bonis ipsorum adiacentibus cum parvis tantum instrumentis que hamen stabirwaten et Engele pro necessitate mense et coquine eorum liberam piscandi facultatem Racione vero huius nostre donacionis et collacionis prenominati eorumque heredes veri ac

successores legittimi cum equis et armis eorum secundum terre consuetudinem ad expediciones terrarum defensiones municiones de novo construendas veteres reparandas seu eciam quaslibet dirimendas infra metas terrarum nostrarum quandocunque quocienscunque et ubicunque requisiti fuerint nobis et nostris fratribus fideliter servire tenebuntur. de servicio vero extra terrarum nostrarum limites faciendo ipsis per quindecim annorum spacium plenarie concedimus libertatem. quibus quidem annis libertatis elapşis prenotati ipsorumque posteri tam extra terras nostras quam in terris nostris nobis et nostris fratribus ut prefertur fideliter servire sint astricti contra nostros et terrarum nostrarum quoslibet invasores In quorum etc. Datum et actum in Kungisberg sub anno domini M°. CCC°. XLI'. in vigilia assumpcionis beate Marie.

Ulte Abschrift auf Pergament im Fol. Privilegia des Stifts Samland p. 240.

N XXVI.

Das Kloster Oliva ersucht das Cistercienser General - Kapitel um Bestätigung seines mit dem Hochmeister

Dietrich von Attenburg geschlossenen Vertrage. 1341. Reverendissimis in cristo patribus. domino Jo, abbati cysterc. necnon de firmitate. Pontiniaco. Claravalle. Mormiundo, abbatibus. Ceterisque diffinitoribus. ac toti Capitulo generali cysterciensis ordinis, frater Stanizlaus dictus abbas. totusque conventus monachorum de Oliva eiusdem ordinis Wladislaviensis dyocesis. . Cum devotis oracionibus reverenciam debitam et honorem. Reverende universitati vestre presentibus cupimus fore notum, quod post diutinas altercaciones inpeticiones conpromissionesque diversas habitas inter nos ex parte una, dominosque nostros cruciferos fratres ordinis domus theutunico. rum ex parte altera. prehabita diligenti deliberacione maturoque consilio. vicinorum nostrorum domini videlicet de polplin et de bucovia abbatum. aliarumque personarum pociorum terre nostre ac dicti cysterciensis ordinis nostri ad hoc specialiter ac multociens vocatorum inivimus composicionem quandam a generali capitulo confirmandam si fas sit, Cuius tenor sequitur in hec yerba. Universis presencium noticiam habituris cupimus esse notum, quod nos frater Stanizlaus dictus abbas. frater gerhardus prior. frater paulus. quondam abbas. frater hinricus doringus, frater Johannes de thorun. frater Johannes de colmense. frater Johannes de castro sancte marie, frater arnoldus cellerarius. frater Jacobus de thorun. frater nycolaus de aureo monte. frater alexander de elbingo. frater Johannes romanus. frater Johannes de strasberk, frater wezlo. frater sifridus subprior. frater Johannes de riga. frater laurencius. frater dominicus. frater Johannes springeshut. frater hermannus. frater Johannes de balga. frater Johannes de chemnicz. frater Johannes de blumenberg. frater Johannes drescher, frater Johannes longus. frater Johannes de culmine. frater nycolaus de elbingo. Ceterique fratres de olyva cysterc. ordinis. propter bonum pacis et concordie cum dominis nostris conservandum. et ut dampna maiora que ecclesie nostre ventura verisimiliter fore perspeximus si secus fecissemus. possemus racione previa p..can..m ordinacionem et conposicionem factam per priorem nostrum fratrem gerhardum et per fratrem Johannem de castro sancte marie ex parte una, cum domino theodorico de .... magistro generali fratrum ordinis sancte marie domus theat, et cum ceteris fratribus ipsius posioribus dominis nostris, unanimiter consentimus et consensimus .. quod dominus magister predictus ab omnibus impeticionibus quas nobis fecit super quibusdam silvis et bonis sine confirmacione Principum Pomeranie emptis ut asserebat, et a dampnis per rupturam aggeris que per negligenciam nostram sibi et sais asserebat esse facta, liberaliter ac totaliter.... et omnia nobis indulsit animo

nos

gracioso. et insuper omnia bona ecclesie nostre a dicte terre Pomeranie quondam principibus et aliis fidelibus nobis collata et per ... predecessores et nos empta a quocunque et in quibuscunque locis diete terre pronunc ipsorum limitari fecit et ex certa sciencia confirmavit. Nos autem viceversa .. toto renunciamus cuidam paludi a terminis ville nostre dicte scowerink (?). usque ad fluvium dictum mutlova protense et libertati piscandi in Wizla a loco ubi .... Striez influit in Wizlam usque in mare et a captura sturionum circa litus maris quod neria dicitur cum stantibus retibus que lance vocantur :... que de naufragio eiecta fuerint ad nostrum litus maris inter portam Wizle et rivulum dictum Swilinam et a villa que scheppla nuncupatur .... quod ad ista nobis conpetere videbatur, resignantes in manus magistri prelibati, Promittentes nos eandem ordinacionem gratam et ratam firmiter habituros, ita tamen. si a nostro capitulo generali possemus super eam confirmacionem et licenciam impetrare, In cuius rei testimonium presentem litteram nomina et cognomina nostra con ... scribi et sigillorum nostrorum appensione predictorumque dominorum abbatum sigillis fecimus roborari. Cum igitur durum sit contra stimulum calcitare et dicti domini nostri in hiis non adhuc sint plene contenti. sed auri et argenti fossiones habere velint in bonis nostris. si tamen predicta apud nos possint inveniri pro iudicio vie regie intra hereditates abbatie nostre, cuius non habemus specialem et claram expressionem in privilegiis nostris ut asserunt. Rogamus intimis cordium affectibus quatinus saltem ea in que ex utraque parte unanimiter consensimus, nobis confirmentur, verum si quod absit nobis et consilio generalis capituli non placeret ordinacionem confirmare predictam. timemus vehementissime quod cedat in dampnum irrecuperabile domus nostre. unde iterum obnixius petimus quatenus e duobus unum fiet. videlicet quod vel prefata ordinacio confirmetur, vel reverendissimo magistro nostro abbati de colbas qui cum sit visitator noster et .peroptime sciat qualiter se habeat controversia supradicta. alioque abbati nobis propinquo secundum consilium eiusdem magistri ac domini visitatoris nostri committatur negocium in plenaria ordinis potestate. nullus cum in terris nostris nec per consequens in tota almania in talibus nobis melius consulere poterit et causam expedire finalius quam idem magister et dominus noster reverendus. valete in christo. Original - Urkunde mit dem noch ziemlich wohl erhaltenen Siegel des Abts von Oliva (die übrigen

fehlen) im geh. Archiv Schbl. LVI. N 47. Die Urkunde ist beschädigt, daher die einzelnen lüden. Voigt B. Iv. S. 582.

Darauf erfolgte nachstehende Bestätigungs - Urkunde: Noverint universi presencium noticiam habituri Quod Nos Frater Johannes abbas Cystercii Ceterique diffinitores nostri capituli generalis transactionem, composicionem et ordinacionem factas inter Religiosum et Reverendum virum fratrem Theodericum de Aldenborch, generalem Magistrum Ordinis Hospitalis beate marie de domo Theutonica et alios Preceptores ac fratres Ordinis sui ex una et abbatem ac fratres Monasterii de Olyva Wladizlaviensis dyocesis ordinis nostri in Pomerania parte ex altera, prout in instrumento super hiis confecto et nobis ostenso plenius continetur, gratificamus, approbamus et ex certa sciencia confirmamus. In cuius rei testimonium presentem litteram scribi et sigilli nostri fecimus munimine roborari. Datum apud Cystercium. Anno. domini. Mo. Trecentesimo. Quadragesimo primo, tempore nostri capituli generalis.

Original-Urkunde mit dem Siegel des Abts von Sistercium im geh. Archiv Schiebl. 50. N56.
Voigt B. IV. S. 582.

N: XXVII.

Der Papst Clemens VI. ermahnt den Hochmeister und die Ordensritter zur bereitwiligen Förderung des

Friedens mit dem König von Polen. - 1342. Clemens VI etc. dilectis filiis Magistro Commendatoribus et fratribus domus hospitalis beate Marie Theotonicor. Jeros. salutem etc.

Dudum felicis recordacionis Benedictus papa XII Predecessor noster diligenter attendens, quod dissensionis materia, quam inter carissimum in cristo filium nostrum Ka. zimirum Regem Polonie illustrem ex parte una et vos ex altera racione vel occasione terrarum seu Ducatuum Culmensis, Pomeranie, Cuiaviensis, Dobrinensis et Michalovien. sis suscitare procuraverat hostis pacis ne dum eidem Regi ac vobis, ipsiusque Regis vestrisque subditis, set et fidei Catholice pericula et dispendiosa nimirum existebat, quodque hostes ipsius fidei blasfemi nominis christiani vicini partium illarum. Exinde superbie sue corpua elevarè ac in Christi incolas sevire audacius presumebant, et preterea cupietis dissensionem ipsam per viam iusticie vel amicabilis concordie terminari, venerabilibus fratribus nostris Misnen. et Cracovien, ac Culmen. Episcopis suas certi tenoris duxerit litteras speciales et licet sicut intelleximus per eosdem Cracovien. et Culmen. Episcopos prout ex tenore litterarum predictarum poterant ad certos actus fuerit adhuc dicto Predecessore in humanis agente processum quia tamen nondum extiterat terminatum, nos qui Predecessori prefato in apostolatus specula successimus ex eisdem rationibus quibus idem Predecessor, ut premittitur movebatur inducti, volentes dictum negocium iuxta litterarum predictarum tenorem et continentiam terminari supradictis Episcopis per litteras nostras in quibus totum tenorem litterarum predictarum dicti Predecessoris inseri de verbo ad verbum fecimus, districtius iniungendo mandamus, ut ipsi vel duo ipsorum ad complendum et exequendum contenta in supradictis litteris procedere fideli et celeri adhibita diligentia non postponant. Quocirca sinceritatem vestram requirimus et monemus, vobis nichilominus in virtute obedientie districtius iniungentes, quatinus super predictis et ea tangentibus eisdem Episcopis vel duobis ex eis efficaciter et plene parere vosque disponere, ut secundum litterarum predictarum seriem terminari dictum negotium indeque commendari vestra sinceritas valeat. studeatis circa hec vos taliter habituri, quod super eis apostolica scripta nos non oporteat iterare. Cum idem Rex sicut pro parte . sua est nobis expositum huiusmodi ordinationem servare, quantum in eo fuerit sit paratus. Datum apud Villam novam Avinionen, diocesis II Nonas Augusti p. n, anno Primo.

26schrift im päpstl. Copienbuche des geh. Archive M: 393.
Voigt B.V. S. 6.

N: XXVIII.

Ausgleichung eines Gränzstreites zwischen dem Kloster Pelplin und den Ordenshäusern Mewe und Engels

berg durch den Hochmeister Ludolf König von Weizau. 1342.

In nomine domini amen. Universis ad quorum audienciam presens scriptum pervenerit. Nos frater Ludolfus Kunig fratrum Ordinis Hospitalis Beate Marie domus Thewtonice Irlm. Magister Generalis notum fore cupimus necnon publice profitemur. Quod dissensio que inter honorabiles et Religiosos viros fratres Ordinis Cysterciensis Monasterii in Polpelin ex una. Et nos fratresque nostros parte ex altera vertebatur. ex parte graniciarum inter bona fratrum dicti Monasterii in Polpelin, et bona domorum nostrarum Mewa et Engilsberg. hoc modo ut inmediate subscriptum fore cernitur est sedata et finita. Que quidem granicie per fratres predicti Monasterii Polpelin, et nostros ad hoc missos limitate sunt et distincte sicuti subscripte lucide continentur. Primo ad magnam quercum circa Goggelow signatam. Bona domini Episcopi Cuyaviensis et bona Monasterii in Polpelin. ac bona domus nostre in Mewa debent attingere. ab eadem Magna quercu usque ad unum truncum in vicino cumulatum. ita quod iam dictus truncus cumulatus a predicta magna quercu distet duos funes cum dimidio. et decem ulnas. et ab eodem trunco procedendo directe ad quercum cumulatam et signatam. que quercus distat duos funes a lacu lanke nominato, a prescripto vero trunco cumulato ad iam dictam quercum signatam pertingendo directe et linealiter procedendo usque ad stratam publicam que ducit de Nuwenburg in Polpelin ad quercum circa dictam stratam cumulatam et signatam. ab eadem quercu versus Claustrum procedendo eandem viam ad quercum superius precisam et cumulatam, ab eadem quercu directe procedendo ad rivulum Jene nuncupatum ubi arbor

« ZurückWeiter »