Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

magistrum, quem quod deus avertat aliquo casu a nobis et a predicta christianitate abesse contingeret nova plantacio iam sanguine multorum christifidelium radicata totaliter desperaret, ex quo eciam iacturam irrecuperabilem sustineret. Item quod est omnium turbacionum nostrarum dolorosius, dominus . . Rex Polonie ordinacionem pacis et concordie per Inclitos .. ungarie et Boemie reges, multis venerabilibus patribus .. Episcopis .. Principibus Nobilibus et personis Ecclesiasticis presentibus tam sollempniter sicut unquam fieri poterat per iuramenta ad sacrosancta dei ewangelia, per pacis oscula, et alia multa que esse poterant signa pacis, factam, non timendo deum et homines, non servat, sed frequenter violat, querens invadendi oportunitatem, et predictorum emulorum crucis christi adunacionem, Qui si iuramentum super ipsa concordia prestitum servaret prout suis litteris et publicis instrumentis, ac aliis multimodis munimentis predictorum regum et nobilium liquido claret, et eidem ordini assisteret, ut deberet, predictis inimicis christi favente altissimo dictus .. Magister suique fratres possent viriliter et firmiter resistere nostramque christianitatem et adiacentes regiones indubie ad laudem dei ab infidelium insultibus defensare. Ceterum dictus .. Magister non confidit nec presumit intencionis esse sancte sedis apostolice et vestri sacrosancti collegii dominorum Cardinalium, ut .. Nuncii sui honorabiles viri, magistri Galhardus de Carceribus et Petrus Gervasii singu. lares amici et quasi domestici Regum ungarie et Polonie, qui se dicunt commissarios, iudices et executores a sede apostolica deputatos pro rege Polonie sine quorum proteccione et amicabili iuvamine, in eorum partibus stare, et commissa eis negocia peragere nullatenus bene possent, et sic totaliter eidem ordini fratrum de domo thentunica diffa. vorabiles et suspecti per litteras a sede apostolica surrepticie inpetratas iurisdiccionem exerceant eis a sacris Canonibus interdictam et a iure penitus irritatam. Presertim pendentibus appellacionibus in Romana Curia tam super ipsa surrepcione et ab inminentibus ex causis verisimilibus gravaminibus et facto eciam iam illatis, quam ab eorum sentencia quam diffinitivam asserunt, interpositis, Cum et si non fuissent interposite, ipsorum tamen jurisdiccio per surrepcionem obtenta et ex parte dicti ordinis contradicta ac satis expresse opposita, necnon et processus per eam facti debeant nulli et irriti reputari. Sicque non sit sancte sedis apostolice intencio ut cum principalia non valeant nec obligent fratres ordinis supradicti, ut accessoria sicut Citacio personalis ad Curiam et alia que per ipsos putativos commissarios facta vel precepta esse dicuntur eos debeant obligare. nisi aliud ab ipsa sancta sede speciale et expressum emanaret beneplacitum, Cui non incongrue predictus magister et suus ordo deberent, ymmo toto conamine laborarent in omnibus conplacere. eciam si a paganis tota devastaretur pruscia Curonia et Livonia, et alias ipsa christianitas turbaretur. Nam tunc se aput deum et homines reputarent fratres

ipsius ordinis excusatos. Mittendo suum magistrum generalem ad ipsum sanctissimum
patrem dominum papam, vel alias ubi preciperet sancta sedes. Actum et Datum in opido
Elbingensi Warmiensis dioc. prima die dominica adventus que fuit IIIa die Decembris
anno domini a nativitate Millesimo Trecentesimo. XL.
Original-Urkunde (mit einem noch erhaltenen, aber beschädigten Siegel) im geheimen Archiv Schiebt.

60. N: 22.
Voigt B. IV. S. 575-576.

N: XXII.

Der Hochmeister schlichtet den Streit über die Erhebung des Pfahlgeldes zwischen Elbing und Danzig.

1341.

Nos frater Theodericus Burcgravius de Aldenburg Ordinis domus Theutonicorum Hospi. talis sancte Marie Jerusal. Generalis Magister Universis presentium noticiam habituris fore notum cupimus et publice profitemur, Quod dissensio seu discordia que inter fideles nostros honorabiles et discretos viros Cives in Elbingo ex una, ac Cives in Danczk parte ex altera pecunie que Pfalgelt in vulgari dicitur, vertebatur, in presentia nostri ac fratrum nostrorum hoc modo est complanata et sopita, videlicet quod prescripta pecunia pfalgelt vulgariter nominata proveniens de bonis que in Balgam pervenerint Civibus in Elbingo et pecunia eciam que pfalgelt dicta proveniens de bonis que supra Wyslam pervenerint Civibus in Danczk debet perpetuo cedere et derivari. In cuius rei evidenciam et memoriam perpetuam sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum et actum in Danczk A. D. M. CCC. quadragesimo primo quarta feria ante diem palmarum. Huius rei testes sunt honorabiles et religiosi viri fratres nostri in deo dilecti Lutolfus Kunig Magnus commendator, Wynricus de Knypperode commendator in Danczk, Cristanus vicecommendator ibidem, Fridericus de Spanggenberg, Ebirhardus Grifo, Johannes Lange. rake, Dominus Hinricus Sambiensis Ecclesie Canonicus Capellanus noster etc.

Alte 26schrift im geh. Archiv Schiebl. XL. (bei Schüß p. 94 und Eurike fehlerhaft gedruckt).
Voigt B. IV. S. 578.

N: XXIII.
Elisabeth, Herzogin von Pommern, Boguslav, Barnim und Wartislav, Herzoge von Pommern, verpfänden

Stolpe an den Deutschen Drben für 2766 Mark. - 1341.

Noverint universi. Quod Nos Elyzabeth. dei gracia. Ducissa. Buguzlaus. Barnym. et Wartzeslaus. heredes. et Duces. Sthetin. Slavie. Cassubie. Pomeranie. Ruyeque Principes. de unanimi fidelium nostrorum. consiliariorum. Civium. civitatumque nostrarum infrascriptorum et testium consilio et assensu. Terram nostram. Castrum. et civitatem Stolpa. cum omnibus suis pertinenciis, usibus et utilitatibus, Jure pleno. et omni dominio. prout ade nos iure successionis est devoluta. Venerabili et Religioso viro, fratri, et domino. Theoderico Burcgravio de Aldenburg. Ordinis fratrum H, S. M. T. generali Magistro. et Ordini pru duobus milibus et septingentis et sexaginta sex marcarum puri argenti. Lubicensis ponderis presentamus et assignamus, a die circumcisionis domini. proxime venturi. ad annum tunc futurum et diem circumcisionis predictam. tenendam. possidendam. et habendam. hoc adiecto. quod quacunque die vel quandocunque infra. et diem predictum volumus et poterimus quantitatem dicte pecunie resarcire debemus et promittimus bona fide in Stolpa representare. Et nichilominus. diem reddicionis pecunie iam dicte, predicto domino Magistro vel si in remotis ageret. locum eius tenenti per unum mensem ante. ut res suas secundum hoc conponere valeat tenemur litteratorie. vel per nuncios nostros intimare. Dante domino soluta. quandocunque, ut supra pecunia. ne predicti domini. Magister et fratres jacturam. seu incommodum aliquod in rebus suis mobilibus et se moventibus abducendis ad eorum propria patiantur, per quatuor ebdomadas, terram predictam tenendi. resque suas abducendi liberam babere debeant facultatem, Dominio et Jure ut supra apud ipsos remanentibus. Detentacione tantum castri. ut premittitur. ex causa. Magister et fratres sint contenti. et si durantibus ebdomadibus predictis, Magister et fratres in personis bonisque eorum ab aliquo, quod absit molestarentur, Super quibus. ipsis plenum iusticie non possemus facere complementum. Extunc predicti Magister et fratres de nostra libera voluntate et consensu injuriarum suorum liberum iudicium, et auctoritatem. super injuriantes habere debent et exercere. Deinceps terram predictam ipsi domini Magister et fratres nobis tenentur. libere ac integraliter resignare, et si avertente domino. infra vel ad illam diem predicta pecunia ipsis domino Magistro et fratri. bus non solveretur per nos. extunc terram predictam iure quo' supra, perpetue habebunt et possidebunt. Plus eciam valere terre predicte, ipsis, domino magistro et fratribus ac ordini. ipsorum in remedium. animarum parentum nostrorum, et ut participes omnium oracionum. elemosinarum. bonorumque ordinis simus, voluntarie damus, et cum effectu inter vivos exnunc prout extunc donamus. Promittimus eciam cum Inclito. Principe, domnino. Barnym. patruo nostro concordiam aliquam non inire. nisi prius., litteras predictorum domini magistri et fratrum in Negocio ut supra quas hahet nobis et per nos domino Magistro et fratribus representet, Molendinum vero allodium et bona. per predictos magistrum et fratres empta. ad castrum et terram. pro expensis commode teñenda. estimacione valoris bonorum hominum reemere possumus et rehabere. Sin autem predicti ma

gister et fratres quibuscunque personis religiosis duntaxat exceptis. ut debitis non fraudemur serviciis. absque difficultate aliqua vendendi, permutandi liberam habebunt volantatem. Interim tamen quo vendere nequeunt commode. omni impedimento cessante, cum usu et utilitatibus suis prout hucusque. pacifice possidebunt. et habebunt, Postremo auxi. lio iuris omniumque litterarum. ut supra contingentium. presentibus. abrenunciantes, instrumentis. inunimentisque desuper habitis et confectis. in antea minime valituris. In quorum evidenciam et certitudinem. nostrum maius Sigillum. presentibus est appensum. Huius rei Testes sunt, dominus Johannes abbas, de Belbuch. ordinis Premonstratensis et strenui milites nostri. Syffridus. Ledo. Nyc. Troye. Henricus. Manduvel. Rudolfus de Nwenkirchen Senior. Rudolfus de Nuwenkirchen. Junior et famuli. Medego de Bogen. hagen. Marschalcus. Zabellus. Manduvel. Syffridus Ledo nostri Consiliarii. Necnon Consules nostri. Thylemannus Wytte de Sundis. Joh. Dersekow. de Gripheswald, Johannes de Colonia. de Sthetin, Henr, de Danicze et Lud. Webil. de Colberg. Johannes Ryczke de Tanglym. Marcquardus Wardow. de Wolgost. Johannes gisseke et Ludeko gyer. de griphenberg. Albertus. Ludekim. Thylemannus Nymer. de Treptow. Henricus Hovebecker et gerlacus. Drawenburg. de Stargardin. Henricus. Arnswold. et Johannes de Lubeke de wolyn. dominus Conradus de Kyl. Canonicus Ecclesie Caminensis ... Dominus Her. de Nwenkirchen. Canonicus Ecclesie Caminensis et Conradus nostri Notarii. Datum in Prickar. Actum in Marienburg anno domini M'. CCC°. XLI'. in die beator. Phillippi et Jacobi Original-Urkunde mit dem noch wohlerhaltenen Siegel des Herzogs Boguslaus im geheimen Archiv

Schiebl. 50. N 30. (Die Urkunde ist durch Moder an einzelnen Stellen verblichen). Das vom Hochmeister Dietrich von Altenburg ausgestellte Document, datirt: Actum Marienburg anno domini Millesimo trecentesimo quadragesimo primo et datum in crastino ascensionis Cristi in Dregers Sammlung Pommer. Urkunden N: 1689 im geheimen Archiv. Als Zeugen sind hier genannt: honorabiles et religiosi viri fratres nostri in Deo dilecti Lotolfus Konyng magnus Commendator. Siffridus de Sithen Hospitalarius Commendator Elbingensis. Sanderus de Kornere Trapparius commendator Kirsburgensis. Theodericus de Blumensteyn Thezaurarius. Winricus de Koyprode Commendator Gdanensis. Albertus de Lest, n Commendator Stolpensis. Johannes Dux Brunswicensis. Fredericus de Spangenberg. Henricus de Lewenstein. Ebirhardus Grife. Johannes Langerake. domiaus Jacobus prepositus ecclesie Sambiensis. dominus Hildebrandus. dominus Hinricus Capellanus noster canonici eiusdem ecclesie. Henricus de Cranchvelt et Johannes de Falkenstein socii nostri. Enoch et Johannes notarii nostri et quam plures fide digoi. Uebrigens stimmen beide Documente in ihrem Inhalt sowohl als auch meist in der Wort:

stellung völlig mit einander überein. Voigt B. IV. S. 578.

N XXIV.

Gränzberichtigung zwischen dem Hochmeister - Dietrich von Altenburg und dem Bischof von Ermland über

gewiffe Güter des Bisthums und des Ordensgebiets in der Gegend von Hohenstein. 1341. In nomine domini amen. Anno Nativitatis eiusdem Millesimo. CCC. XL primo Indiccione IX. Pontificatus Sanctissimi in christo patris ac domini nostri, domini Benedicti pape XII. Anno sexto. XXVI. die Mensis Augusti hora vesperarum vel quasi in Campo seu loco dicto Kurkosadel in presencia mei Notarii ac testium infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum, Constituti Magnificus et Religiosus vir dominus Theodricus Burgravius de Aldenburg ordinis fratrum Hospitalis Beate Marie domus Theut. Irlm. generalis Magister. Et Religiosi viri. frater Ludolfus Koning Magnus Commendator. frater Siffridus Hospitalarius Commendator Elbingensis. frater Sanderus de Kornere Trapparius Commendator Elbingensis, Conpreceptores eiusdem ordinis et frater Henricus de Mecz Commendator Hosterodensis parte ex una, necnon venerabiles et discreti viri ac domini. scilicet. dominus Johannes Prepositus, dominus Johannes decanus, dominus Nicolaus Cantor, dominus Cunradus Canonici Ecclesie Warmiensis, necnon frater Johannes de Lutyr Advocatus venerabilis ac Reverendi patris ac domini, domini Hermanni Episcopi iamdicte ecclesie parte ex altera, qui habitis tractatibus diversis inter se de distinccione limitum inter bona contingencia dioc. Warmiensis et bona contingencia ordinem prelibatam, Tandem iidem disposicione divina matura deliberacione super hiis devenerunt concorditer in hunc modum .. Nam Limes seu granicia una in dicto Campo Kurkosadel in Palude iuxta unam Cinum, que Aschbom dicitur vulgariter signata facta exstitit more solito cum lignis ad modum quadri circumdata. et cum terra cumulata in cuius medio Palus est intrusus, ita quod ab ortu fluvii dicti Passeria usque ad eundem limitem seu graniciam sic signatam diametraliter est procedendum. Circa quam stans dominus Magister generalis prefatus cum prenarratis Conpreceptoribus suis rogatis et vocatis dominis .. Prelatis et Canonicis ecclesie Warmiensis memorate, et Advocato domini Episcopi quesivit ab eis discrete. Si huiusmodi limes seu granicia signata ipsis bene placeret et in ea si starent contenti nunc, semper et in futurum, qui ex plena commissione consensu, voluntate et beneplacito domini .. Episcopi supradicte Ecclesie necnon sui Capituli responderunt, quod sic. Tunc dominus .. Magister Generalis sepedictus statim subiunxit dicens et nos viceversa de pleno consensu voluntate et beneplacito nostrorum conpreceptorum predictorum et fratrum ordinis nostri, in preexpresso limite seu granicia eciam contenti stabimus. nunc. semper et infuturum. Ad ultimum super premissis omnibus ad cautelam antedictus dominus Magister generalis postulavit per me no

« ZurückWeiter »