Abbildungen der Seite
PDF

Vis canere, et non tacta sequi vestigia vatum?
Ingenium, sibi quod vacuas desumsit Athenas,
Et studiis annos septem dedit, insenuitque
Libris, et curis, statua taciturnius exit
Plerumque, et risu populum quatit: hîc ego rerum
Fluctibus in mediis, et tempestatibus Vrbis ,
Verba lyrae motura sonum connectere digner?
Frater erat Romae consulti rhetor, ut alter
Alterius sermone meros audiret honores:
Gracchus ut hic illi foret, huic ut Mucius ille.
Qui minus argutos vexat furor iste poetas?
Carmina compono, hic elegos. Mirabile visu,
Caelatumque novem Musis opus, aspice primum,
Quanto cum fastu, quanto molimine circum
Spectemus, vacuam Romanis vatibus aedem:
Mox etiam, si forte vacas, sequere, et procul audi,
Quid ferat, et quare sibi nectat uterque coronam.
Caedimur, et totidem plagis consumimus hostem ,
Lento Samnites ad lumina prima duello.
I)iscedo Alcaeus puncto illius: ille meo quis? *
Quis, nisi Callimachus? si plus apposcere visus,
Fit Mimnermus, et optivo cognomine crescit.
IMulta fero, ut placem genus irritabile vatum,
Quum scribo, et supplex populi suffragia capto:
Idem, finitis studiis, et mente recepta, . *.
Obturem patulas impune legentibus aures.
Ridentur mala qui componunt carmina: verum

Gaudent scribentes, et se venerantur, et ultro,

Si taceas, laudant ; quidquid scripsere, beati.
At qui legitimum cupiet fecisse poema,
Cum tabulis animum censoris sumet honesti;
Audebit, quaecumque parum splendoris habebunt,
Et sine pondere erunt, et honore indigna ferentur,
Verba movere loco; quamvis invita recedant,
Et versentur adhuc intra penetralia Vestae.
Obscurata diu populo bonus eruet, atque
Proferet in lucem speciosa vocabula rerum ,
Quae priscis memorata Catonibus, atque Cethegis,
Nunc situs informis premit, et deserta vetustas:
Asciscet nova, quae genitor produxerit usus.
Vehemens, et liquidus, puroque simillimus amni,
Pundet opes, Latiumque beabit divite lingua:
Luxuriantia compescet, nimis aspera sano
Levabit cultu, virtute carentia tollet:
Ludentis speciem dabit, et torquebitur, ut qui •
INunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.
Praetulerim scriptor delirus, inersque videri ,
Dum mea delectent mala me, vel denique fallant ,
Quam sapere, et ringi. Fuit haud ignobilis Argis,
Qui se credebat miros audire tragoedos,
In vacuo laetus sessor, plausorque theatro:
Cetera qui vitae servaret munia recto
More; bonus sane vicinus, amabilis hospes,
Comis in uxorem, posset qui ignoscere servis,
Et signo laeso non insanire lagenae;

Posset qui rupem, et puteum vitare patentem.

Hic ubi cognatorum opibus, curisqüe refectus,
Expulit elleboro morbum, bilemque meraco,
Et redit ad sese; pol me occidistis, amici,
Non servastis, ait, cui sic extorta voluptas,
Et demtus per vim mentis gratissimus error.
Nimirum sapere est abiectis utile nugis,
Et tempestivum pueris concedere ludum;
Ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
Sed verae numerosque, modosque ediscere vitae.
Quocirca mecum loquor haec, tacitusque recordor:
Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
Narrares medicis: quod quanto plura parasti,
Tanto plura cupis, nulline faterier audes?
Si vulnus tibi, monstrata radice, vel herba
Non fieret levius ; fugeres radice, vel herba
Proficiente nihil curarier: audieras, cui
Rem Di donarent, illi decedere pravam
Stultitiam; et, quum sis nihilo sapientior, ex quo
Plenior es, tamen uteris monitoribus isdem ?
At, si divitiae prudentem reddere possent,
Si cupidum, timidumque minus te; nempe ruberes,
Viveret in terris te si quis avarior uno.
Si proprium est, quod quis libra mercatus, et aere est;
Quaedam, si credis consultis, mancipat usus:
Qui te pascit ager, tuus est: et villicus Orbi,
Quum segetes occat tibi mox frumenta daturas,
Te dominum sentit : das nummos; accipis uvam,

Pullos, ova, cadum temeti : nempe modo isto

Paullatim mercaris agrum, fortasse trecentis, Aut etiam supra, nummorum millibus emtum. Quid refert, vivas numerato nuper, an olim ? Emtor Aricini quondam, Veientis et arvi, Emtum coenat olus, quamvis aliter putat ; emtis Sub noctem gelidani lignis calefactat ahenum. Sed vocat usque suum, qua populus adsita certis. Limitibus vicina reficit iurgia; tanquam Sit proprium quidquam, puncto quod mobilis horae, Nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema, Permutet dominos, et cedat in altera iura. Sic quia perpetuus nulli datur usus, et heres Heredem alterius, velut unda supervenit undam; Quid vici prosunt, aut horrea? quidve Calabris Saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus Grandia cum parvis, non exorabilis auro? Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, Argentum, vestes Gaetulo murice tinctas, Sunt qui non habeant, est qui non curat habere. Cur alter fratrum cessare, et ludere, et ungi Praeferat Herodis palmetis pinguibus; alter I)ives, et importunus, ad umbram lucis ab ortu Silvestrem flammis, et ferro mitiget agrum; Scit Genius, natale comes qui temperat astrum, Naturae Deus humanae, mortalis in unum Quodque caput, vultu mutabilis, albus, et ater. Vtar, et e modico, quantum res poscet, acervo Tollam ; nec metuam quid de me iudicet heres,

356 Q. HoR. FLAccI EPIST. LIB. II. 2.

Quod non plura datis invenerit ; et tamen idem
Scire volam, quantum simplex, hilarisque nepoti
Discrepet, et quantum discordet parcus avaro.
Distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumtum
Invitus facias, neque plura parare labores;
Ac potius, puer ut festis quinquatribus olim,
Exiguo, gratoque fruaris tempore raptim.
Pauperies immunda procul, procul absit: ego, utrum
Nave ferar magna, an parva, ferar unus et idem.
Non agimur tumidis velis Aquilone secundo:
Non tamen adversis aetatem ducimus Austris:
Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re,
Extremi primorum, extremis usque priores.
Non es avarus: abi: quid? cetera iam simul isto
Cum vitio fugere? caret tibi pectus inani
Ambitione? caret mortis formidine, et ira?
Somnia, terrores magicos, miracula , sagas,
Nocturnos Lemures, portentaque Thessala rides ?
Natales grate numeras? ignoscis amicis?
Lenior , et melior fis accedente senecta?
Quid te exemta levat spinis de pluribus una?
Vivere si recte nescis, decede peritis.
Lusisti satis, edisti satis, atque bibisti:
Tempus abire tibi est: ne potum largius aequo
Rideat, et, pulset lasciva decentius aetas.

[ocr errors]
« ZurückWeiter »