Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Premant Calena falce, quibus dedit
Fortuna, vitem; dives ut aureis
Mercator exsiccet culullis

Vina Syra reparata merce,

Dîs carus ipsis: quippe ter, et quater
Anno revisens aequor Atlanticum
Impune. Me pascunt olivae,

Me cichorea, levesque malvae.
Frui paratis, et valido_mihi,
Latoe, dones; at, precor, integra
Cum mente, nec turpem senectam
Degere, nec cithara carentem.

ODE XXXII.

AD LYRA M.

Alloquitur lyram, eamque poscit, ut sibi adsit, et secum canere non desinat.

METR. XVII.

Poscimur. Si quid vacui sub umbra
Lusimus tecum, quod et hunc in annum
Vivat, et plures; age, dic latinum,

Barbite, carinen,

Lesbio primum modulate civi;

Qui, ferox bello, tamen inter arma,
Sive iactatam religarat udo

Littore navim,

Liberum, et Musas, Veneremque, et illi
Semper haerentem Puerum canebat;
Et Lycum, nigris oculis, nigroque

Crine decorum.

C

10

15

20

.5

10

15

O decus Phoebi, et dapibus supremi
Grata testudo lovis, o laborum
Dulce lenimen, mihi cumque salve
Rite vocanti.

5

10

15

ODE XXXIII.

AD ALBIUM TIBULLU M.

Ne plus aequo doleat, sibi rivalem a Glycera indigne anteponi.

METR. XVIII..

Albi, ne doleas plus nimio, memor
Immitis Glycerae; neu miserabiles
Decantes elegos, cur tibi iunior
Laesa praeniteat fide.

Insignem tenui fronte Lycorida ́
Cyri torret amor; Cyrus in asperam
Declinat Pholoen; sed prius Appulis
lungentur capreae lupis,

Quam turpi Pholoe peccet adultero.
Sic visum Veneri; cui placet impares
Formas, atque animos sub iuga ahenea
Saevo mittere cum loco.

Ipsum me, melior quum peteret Venus,
Grata detinuit compede Myrtale
Libertina, fretis acrior Hadriae

Curvantis Calabros sinus.

ODE XXXIV.

AD SE IPSU M.

Poenitet se, quod Epicureos sequutus, parum studiose Deos coluerit.

METR. XVI.

Parcus Deorum cultor, et infrequens,
Insanientis dum sapientiae

Consultus erro; nunc retrorsum
Vela dare, atque iterare cursus
Cogor relictos: namque Diespiter,
Igni corusco nubila dividens

Plerumque, per purum tonantes
Egit equos, volucremque currum;
Quo bruta tellus, et vaga flumina,
Quo Styx, et invisi horrida Taenari
Sedes, Atlanteusque finis

Concutitur. Valet ima summis

Mutare, et insignem attenuat Deus,
Obscura promens: hinc apicem rapax
Fortuna cum stridore acuto
Sustulit; hic posuisse gaudet.

5

10

15

5

10

15

20

25

ODE XXXV.

AD FORTUNAM ANTIATEM.

Obsecrat eam, ut Caesarem Augustum conservet in Britannos iturum.

METR. XVI

O Diva, gratum quae regis Antium,
Praesens vel imo tollere de gradu
Mortale corpus, vel superbos
Vertere funeribus triumphos:

Te pauper ambit sollicita prece
Ruris colonus; te dominam aequoris,
Quicumque Bithyna lacessit
Carpathium pelagus carina.

Te Dacus asper, te profugi Scythae,
Urbesque, gentesque, et Latium ferox,
Regumque matres barbarorum, et
Purpurei metuunt tyranni;

Iniurioso ne pede proruas

Stantem columnam; neu populus frequens
Ad arma cessantes, ad arma

Concitet, imperiumque frangat.

Te semper anteit saeva Necessitas,
Clavos trabales, et cuneos manu
Gestans ahena; nec severus

Uncus abest, liquidumque plumbum.

Te Spes, et albo rara Fides colit
Velata panno; nec comitem abnegat,
Utcumque mutata potentes

Veste domos inimica linquis.

At vulgus infidum, et meretrix retro
Periura cedit: diffugiunt cadis

Cum faece siccatis amici,

Ferre iugum pariter dolosi.

Serves iturum Caesarem in ultimos
Orbis Britannos; et iuvenum recens
Examen, Eois timendum

Partibus, Oceanoque rubro.

Heu, heu! cicatricum, et sceleris pudet,
Fratrumque. Quid nos dura refugimus
Aetas? quid intactum nefasti

Liquimus? unde manum iuventus

Metu Deorum continuit? quibus
Pepercit aris? O utinam nova
Incude defingas retusum in

Massagetas, Arabasque ferrum!

ODE XXXVI.

IN HONOREM PLOTII NUMIDAE.

Ob eius ex Hispania reditum gaudio exsultat.

METR. V.

Et thure, et fidibus iuvat

Placare, et vituli sanguine debito Custodes Numidae Deos;

Qui nunc Hesperia sospes ab ultima,

Caris multa sodalibus,

Nulli plura tamen dividit oscula,

Quam dulci Lamiae; memor

Actae non alio rege puertiae,

Mutataeque simul togae.

Cressa ne careat pulchra dies nota: Neu promtae modus amphorae,

Neu morem in Salium sit requies pedum:

30

35

40

5

10

« ZurückWeiter »