Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Cervius iratus leges minitatur, et urnam;
Canidia Albucî, quibus est inimica, venenum;
Grande malum Turius, si quid se iudice certes.
Vt, quo quisque valet, suspectos terreat, utque
Imperet hoc natura potens, sic collige mecum.
Dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus
Monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti
Matrem nil faciet sceleris pia dextera; (mirum,
Vt neque calce lupus quemquam, neque dente petit bos)
Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.

Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus
Exspectat, seu mors atris circumvolat alis;
Dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul,
Quisquis erit vitae, scribam, color. T. O puer, ut sis
Vitalis metuo, et maiorum ne quis amicus.
Frigore te feriat. H. Quid? quum est Lucilius ausus
Primus in hunc operis componere carmina morem,
Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
Cederet, introrsum turpis; num Laelius, et qui
Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen,
Ingenio offensi? aut laeso doluere Metello,
Famosisque Lupo cooperto versibus? Atqui
Primores populi arripuit, populumque tributim:
Scilicet uni aequus virtuti, atque eius amicis.
Quin ubi se a vulgo, et scena, in secreta remorant
Virtus Scipiadae, et mitis sapientia Laelî;

Nugari cum illo, et discincti ludere, donec

Decoqueretur olus, soliti. Quidquid sum ego, quamvis

Infra Lucili censum, ingeniumque; tamen me Cum magnis vixisse invita fatebitur usque Invidia; et fragili quaerens illidere dentem, Offendet solido: nisi quid tu, docte Trebati, Dissentis. T. Equidem nihil hinc diffingere possum. Sed tamen, ut monitus caveas, ne forte negotî Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum; Si mala condiderit in quem quis carmina, ius est, Iudiciumque. H. Esto, si quis mala : sed bona si quis Iudice condiderit laudatus Caesare? si quis Opprobriis dignum latraverit, integer ipse? T. Solventur risu tabulae, tu missus abibis.

SATYRA II.

Quae virtus, et quanta, boni, sit vivere parvo,

(Nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus
Rusticus, abnormis sapiens, crassaque Minerva)
Discite non inter lances, mensasque nitentes,
Quum stupet insanis acies fulgoribus, et quum
Acclinis falsis animus meliora recusat;
Verum hic impransi mecum disquirite. Cur hoc?
Dicam, si potero. Male verum examinat omnis
Corruptus iudex. Leporem sectatus, equove
Lassus ab indomito, vel si Romana fatigat
Militia adsuetum graecari, seu pila velox,
Molliter austerum studio fallente laborem,
Seu te discus agit; pete cedentem aëra disco.
Quum labor extuderit fastidia; siccus, inanis
Sperne cibum vilem: nisi Hymettia mella Falerno
Ne biberis diluta: foris est promus, et atrum
Defendens pisces hiemat mare; cum sale panis
Latrantem stomachum bene leniet. Vnde putas, aut
Quî partum? Non in caro nidore voluptas

Summa, sed in te ipso est. Tu pulmentaria quaere
Sudando: pinguem vitiis, albumque neque ostrea,
Nec scarus, aut poterit peregrina iuvare lagoïs.
Vix tamen eripiam, posito pavóne, velis quin
Hoc potius, quam gallina tergere palatum,
Corruptus vanis rerum; quia veneat auro

וי

Rara avis, et picta pandat spectacula cauda:

Tanquam ad rem attineat quidquam. Num vescerisista,
Quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem?
Carne tamen quamvis distat nihil hac magis illa,
Imparibus formis deceptum te patet. Esto.
Vnde datum sentis, lupus hic Tiberinus, an alto
Captus hiet? pontesne inter iactatus, an amnis
Ostia sub Tusci? Laudas, insane, trilibrem
Mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
Ducit te species, video: quo pertinet ergo

· Proceros odisse lupos? Quia scilicet illis
Maiorem natura modum dedit, his breve pondus.
Ieiunus raro stomachus vulgaria temnit.
Porrectum magno magnum spectare catino
Vellem, ait, Harpyiis gula digna rapacibus; at vos
Praesentes Austri coquite horum obsonia: quamquam
Putet aper, rhombusque recens, mala copia quando
Aegrum sollicitat stomachum; quum rapula plenus,
Atque acidas mavult inulas. Necdum omnis abacta
Pauperies epulis regum; nam vilibus ovis,
Nigrisque est oleis hodie locus. Haud ita pridem
Galloni praeconis erat acipensere mensa
Infamis. Quid? tum rhombos minus aequora alebant?
Tutus erat rhombus, tutoque ciconia nido,
Donec vos auctor docuit praetorius. Ergo
Si quis nunc mergos suaves edixerit assos,
Parebit pravi docilis Romana iuventus.
Sordidus a tenui victu distabit, Ofello

1

Iudice; nam frustra vitium vitaveris illud,
Si te alio pravum detorseris. Avidienus,
Cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret,
Quinquennes oleas est, et silvestria corna;
Ac, nisi mutatum, parcit defundere vinum; et
Cuius odorem olei nequeas perferre, (licebit
Ille repotia, natales, aliosve dierum

Festos albatus celebret) cornu ipse bilibri
Caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
Quali igitur victu sapiens utetur? et horum
Vtrum imitabitur? Hac urget lupus, hac canis, aiunt.
Mundus erit, qua non offendat sordibus, atque

In neutram partem cultus miser: hic
neque servis,
Albucî senis exemplo, dum munia didit,
Saevus erit; neque, sicut simplex Naevius, unctam
Convivis praebebit aquam:vitium hoc quoque magnum.
Accipe nunc, victus tenuis quae, quantaque secum
Afferat. In primis valeas bene: nam variae res
Vt noceant homini, credas, memor illius escae,
Quae simplex olim tibi sederit. At simul assis
Miscueris elixa, simul conchylia turdis;
Dulcia se in bilem vertent, stomachoque tumultum
Lenta feret pituita. Vides, ut pallidus omnis
Coena desurgat dubia? Quin corpus onustum
Hesternis vitiis animum quoque praegravat una,
Atque affigit humo divinae particulam aurae.
Alter, ubi dicto citius curata sopori

Membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.

« ZurückWeiter »