Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Si quaeret, quid agam; dic, multa et pulchra minantem

Vivere nec recte, nec suaviter: haud, quia grando 5 Contuderit vites, oleamve momorderit aestus; Nec, quia longinquis armentum aegrotet in agris: Sed, quia mente minus validus, quam corpore toto, Nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum; Fidis offendar medicis, irascar amicis;

10 Cur me funesto properent arcere veterno: Quae nocuere, sequar; fugiam, quae profore credam:

Romae Tibur amem, ventosus Tibure Romam. Post haec, ut valeat; quo pacto rem gerat, et se: Ut placeat iuveni, percontare, utque cohorti. 15 Si dicet, recte; primum gaudere; subinde Praeceptum auriculis hoc instillare memento: Ut tu fortunam; sic nos te, Celse, feremus.

EPISTOLA IX.

AD CLAUDIUM NERONEM.

Septimium illi commendat, rigidumque principem demulcet.

Septimius, Claudi, nimirum intelligit unus, Quanti me facias: nam me rogat, et prece cogit: Scilicet, ut tibi se laudare, et tradere coner, Dignum mente, domuque legentis honesta Neronis. 5 Munere quum fungi propioris censet amici; Quid possim videt, ac novit me valdius ipso. Multa quidem dixi, cur excusatus abirem: Sed timui, mea ne finxisse minora putarer, Dissimulator opis propriae, mihi commodus uni. 10 Sic ego, maioris fugiens opprobria culpae,

Frontis ad urbanae descendi praemia. Quod si
Depositum laudas ob amici iussa pudorem;
Scribe tui gregis hunc; et fortem crede, bonumque.

EPISTOLA X.

AD FUSCUM ARISTIUM.

Vitam rusticam prae urbana laudibus effert.
Urbis amatorem Fuscum salvere iubemus

Ruris amatores; hac in re scilicet una
Multum dissimiles; ad cetera pene gemelli:
Fraternis animis,quidquid negat alter, et alter;
Annuimus pariter vetuli, notique columbi.
Tu nidum servas; ego laudo ruris amoeni
Rivos, et musco circumlita saxa, nemusque.
Quid quaeris? vivo, et regno, simul ista reliqui,
Quae vos ad Caelum fertis rumore secundo:
Utque sacerdotis fugitivus, liba recuso;
Pane egeo, iam mellitis potiore placentis.
Vivere naturae si convenienter oportet,
Ponendaeque domo quaerenda est area primum;
Novistine locum potiorem rure beato?

Est, ubi plus tepeant hiemes? ubi gratior aura
Leniat et rabiem Canis, et momenta Leonis,
Quum semel accepit Solem furibundus acutum?
Est, ubi depellat somnos minus invida cura?
Deterius Libycis olet, aut nitet herba lapillis?
Purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum,
Quam quae per pronum trepidat cum murmure

rivum?

Nempe inter varias nutritur silva columnas;~
Laudaturque domus, longos quae prospicit agros:
Naturam expellas furca; tamen usque recurret;

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

25 Et mala perrumpet furtim fastidia victrix.
Non, qui Sidonio contendere callidus ostro
Nescit Aquinatem potantia vellera fucum,
Certius accipiet damnum, propiusve medullis;
Quam qui non poterit vero distinguere falsum.
30 Quem res plus nimio delectavere secundae;
Mutatae quatient. Si quid mirabere; pones
Invitus: fuge magna: licet sub paupere tecto
Reges, et regum vita praecurrere amicos.
Cervus equum pugna melior communibus herbis
35 Pellebat; donec, minor in certamine longo,
Imploravit opes hominis; frenumque recepit:
Sed, postquam victor violens discessit ab hoste;
Non equitem dorso, non frenum depulit ore.
Sic, qui pauperiem veritus, potiore metallis
40 Libertate caret; dominum vehet improbus; atque
Serviet aeternum; quia parvo nesciet uti.
Cui non conveniet sua res; ut calceus olim,
Si pede maior erit, subvertet; si minor, uret.
Laetus sorte tua vives sapienter, Aristi;
45 Nec me dimittes incastigatum, ubi plura
Cogere, quam satis est, ac non cessare videbor.
Imperat, aut servit collecta pecunia cuique;
Tortum digna sequi potius, quam ducere funem.
Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae;
50 Excepto, quod non simul esses, cetera laetus.

EPISTOLA XI.

AD BULLATI U M.

Ad vitam beatam parum, aut nihil referre, quo
quisque loco habitet.

Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos?
Quid concinna Samos? quid Croesi regia Sardis?

Smyrna quid, et Colophon? maiora', minorane fama?

Cunctane prae Campo, et Tiberino flumine sordent?

5

10

15

An venit in votum Attalicis ex urbibus una?
An Lebedum laudas, odio maris, atque viarum?
Scis, Lebedus quid sit; Gabiis desertior, atque
Fidenis vicus: tamen illic vivere vellem;
Oblitusque meorum, obliviscendus et illis,
Neptunum procul e terra spectare furentem.
Sed neque, qui Capua Romam petit, imbre, lutoque
Adspersus, volet in caupona vivere: nec, qui
Frigus collegit, furnos, et balnea laudat,
Ut fortunatam plene praestantia vitam.
Nec, si te validus iactaverit Auster in alto;
Idcirco navem trans Aegaeum mare vendas.
Incolumi Rhodos, et Mitylene pulchra facit, quod
Paenula solstitio, campestre nivalibus auris;
Per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
Dum licet, ac vultum servat Fortuna benignum; 20
Romae laudetur Samos, et Chios, et Rhodos absens.
Tu, quamcumque Deus tibi fortunaverit horam,
Grata sume manu: neu dulcia differ in annum;
Ut, quocumque loco fueris, vixisse libenter
Te dicas: nam si ratio, et prudentia curas,
Non locus effusi late maris arbiter, aufert;
Caelum, non animum, mutant, qui trans mare
currunt.

Strenua nos exercet inertia: navibus, atque
Quadrigis petimus bene vivere. Quod petis, hic est;
Est Ulubris; animus si te non deficit aequus.

25

30

Q

EPISTOLA XII.

AD ICCIUM.

Divitem non esse, qui rebus non utatur, demonstrat; amicum amico commendat; deque rebus Romanis verba facit.

Fructibus Agrippae Siculis, quos colligis, Icci,

Si recte frueris; non est, ut copia maior Ab love donari possit tibi. Tolle querelas; Pauper enim non est, cui rerum suppetit usus. 5 Si ventri bene, si lateri est, pedibusque tuis: nil Divitiae poterunt regales addere maius.

Si forte, in medio positorum abstemius, herbis Vivis, et urtica; sic vives protinus, ut te Confestim liquidus Fortunae rivus inauret; 10 Vel, quia naturam mutare pecunia nescit; Vel, quia cuncta putas una virtute minora. Miramur, si Democriti pecus edit agellos, Cultaque; dum peregre est animus sine corpore velox!

Quum tu inter scabiem tantam, et contagia lucri, 15 Nil parvum sapias, et adhuc sublimia cures:

Quae mare compescant caussae; quid temperet

annum;

Stellae sponte sua, iussaene vagentur, et errent; Quid premat obscurum Lunae, quid proferat orbem;

Quid velit, et possit rerum concordia discors; 20 Empedocles, an Stertinium deliret acumen ? Verum, seu pisces, seu porrum, et caepe trucidas; Utere Pompeio Grospho; et, si quid petet, ultro Defer: nil Grosphus, nisi verum, orabit, et aequum. Vilis amicorum est annona, bonis ubi quid deest. 25 Ne tamen ignores, quo sit Romana loco res:

« ZurückWeiter »