Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

dominorum Semoviti et Boleslai ducum Masovie datorum super distinccione terrarum Prusie et Masovie, manu Tabellionis

cum instancia petimus vos ut hoc transsumptam audiatis, Et tandem Marschaleus apperuit et ostendit eis predictum Instrumentum sign Notario mandanti ..... ad legendum. Cuius tenor inferius anuotatur. · Poloni, audienciam huius transsumpti recusantes dixerunt. Super isto non possumus respondere .... daremus responsum esset inutile nec permanentis vigoris. Noster enim Capitaneus deest. nec facimus hic aliud nisi quod laborantem respicimus populum, quare .. cionem pet ..... illam Capitaneum de Winen. evocare possimus, quod iste fecerit ratum erit; Marschalcus, cum istis hominibus hic tam diu tardare non possumus. ob hoc petimus vos ut nos pariter et yo8. . • getis sed desistentes a construccione benivole inde cedatis, quia vos omnes et singulos assechrari volumus, quod salvis rebus et corporibus hinc abire debetis securi et liberi; Poloni, Rogamus ut super eo nos colloqui permittatis, Quo facto responderant, arduum est negocium et nostrum tangit honorem, unde petimus ut adventum Capitanei exspectetis. alioquin melius erit nobis vitam submittere periculis, Marschalcus, noveritis quod nullam molestiam vobis facere volumus, nec venimus ad turbandum vos, quia gerimus vos pro amicis, et non pro inimicis, sed venimus ad frangendum et destruendum edificium in fyndo ordinis hic constructum, Si quis vero nos prohibere vellet aut impedire in eo, nostre opporteret nos dare defensioni. Eciam sciatis quod arma nostra non adduximus propter vos, sed propter inimicos nostros capitales Litwanos, persecutores nostros et christi fidelium, de quibus nobis dictum est. quod ipsi hic essent apud vos, dicite ergo nobis, an fuerint apud vos vel non. Poloni responderunt. quod scimus dicere volumus et quod nescimus asseverare non possumus. Litwani hić non fuerunt, sed Patirke, Marscbalcus, a vestris tamen hominibus didicimus quod eciam Kynstute hic fuisset; Poloni, non Kynstute, sed Patirke et filius suus. Marschalcns, unum habemus ut alium pares christianorum persecutores, Et tandem Marschalcus ad Polonos, quod facturi estis eito faciatis. Poloni, rogamus ut non acceleretis in depressionem honoris nostri cum elegibilius sit nobis vitam quam honorem ammittere '; Marschalcus, et sit ita in nomine domini, redeatis ergo ad locum structure; Poloni, petimus tamen dilacionem ut cum nostris qui in Castro sunt hominibus colloquamur, Marschaleus, transeatis et .colloquamini valde breviter, et finem presenti negocio celerem imponatis, et quod decreveritis simul nobis in occursum per fratres nostros obsides vestros quantocius remandetis, quia illico vos sequemur; Sicque Poloni predicti inde abierunt. Sequitur tenor Transsumpti Privilegiorum de quo supra. In nomine domini amen Anno Nativitatis eiusdem Mo. CCC°. sexagesimo Indiccione XIIIa. Pontificatus sanctissimi in christo patris ac domini domini

dictorum dominorum

2

Innocencii divina Providencia pape sexti, anno octavo septimo Kalend. Julii hora nona
vel citra in Castro Marienburg Reverendus frater Swederus de Pelland, Ordinis fratrum
Teathonicorum summus Thesaurarius, in presencia testium subscriptorum michi Notario
infrascripto tradidit duas litteras non corrosas non viciatas, carentes prorsus omni macula
et suspicione quamlibet sigillatam duobus sigillis integris et illesis, mandans, mè ipsas
exemplificare in formam publicam redigendas, et primo, prime tenor per omnia dinosci-
tur esse talis. In nomine domini amen, ut maior fides gestis adhibeatur negociis expe-
dit ut conscripcione litterarum que veritatis continet testimonium lucide roborentur. Ea-
propter noverint universi presentes et posteri presencium noticiam habituri quod nos Se-
movitus dei gracia Dux Masovie et dominus Wiznensis, omnem materiam ambiguitatis
et dissensionis, que inter Religiosos viros, dominum Magistrum generalem et fratres
Ordinis hospitalis beate marie domus theuthonice Irlm. ex una, et nos parte ex altera
actenus vertebatur. ex parte graniciarum inter terras eorumdem Magistri generalis et
fratrum, et nostras, amputare et decidere cupientes, antedictas granicias accedente una-
nimi consensu et bona voluntate predictorum dominorum Magistri generalis et fratrum,
et nostro, distinximus in hunc modum, videlicet. primo incipiendo a vado in Pruthenico
Singurbrast et in Polonico Egers nominato, deinde descendendo fluvium Aritz usque ad
silvam dictam Radaka, eundo ulterius et tenendo silvam a sinístris que tota manet in
parte fratrum usque ad finem dicte silve et ulterius procedendo directe usque ad fluvium
dictum Wicento ubi influit Pissam, deinde maiorem rivalum eiusdem fluvii Wicento us.
que ad locum ascendendo ubi idem fluvius ortum habet, deinde usque ad originem rivuli
dicti Choyna et ab ipso fluvio quanto direccius iri potest ad vadum dictum Licke et ab-
inde directe eundo usque ad fluvium dictum Bebra, eundem fluvium Bebra ascendendo
usque ad locum ubi dictus fluvius ortum habet, Volentes prescriptas granicias per nos,
heredesque et successores nostros perpetuis temporibus inviolabiliter observari.
rum omnium testimonium et certitudinem firmiorem, Sigilla, nostrum, et filioli nostri do-
mini Bolesi. Ducis Masovie et domini Plocensis, qui omnibus prescriptis presencialiter
affuit, et ipsa una nobiscum approbavit, presentibus sunt appensa. Datum et actum in
Curia Bratian, anno domini Millesimo Trecentesimo quadragesimo tercio, Sabbato pro-
ximo ante diem beati Martini Episcopi et Confessoris presentibus hiis testibus Comite
Ninogneo Castellano Wiznensi, Paulo dicto Warda Castellano Cechonoviensi, Dardzibo-
gone Subcamerario Plocensi, Arnoldo Judice Masoviensi, Domaratho Judice Plocensi
Ninogneo vexillifero et Gunoldo Subpincerna Masoviensi et aliis fidedignis. Tenor secunde
littere, est' talis. (Hier folgt die oben unter N XL. gedruckte Urkunde. (Schiebl, 57.

Dann heißt es weiter: Actum anno Mense die hora quibus supra pre

In quo

Nå 16).

sentibus testibus, Dominus Gerlaco, Conrado et Nicolao de Holland presbiteris Pomezaniensis diocesis, et aliis fidedignis ad hoc vocatis specialiter et rogatis. Et ego Jo. hannes quondam Johannis Pulli clericus Culmensis diocesis publicus imperiali autoritate Notarius Tenores predictos prout eos in suis originalibus contineri vidi. fideliter de verbo ad verbum nichil addendo nichil minuendo transsumpsi et in hanc publicam formam redegi, signum meum apponens rogatus in testimonium premissorum. Acta anno indiccione Mense, diebus, horis et locis ut supra, presentibus honorabilibus viris dominis Alberto de Clinginberg Constanciens., Winrico de Vischenich, et Ulrico de Rundorph Colonien., Georgio de Waltecken, et Ottone de Bentznow Vrisingen, militibus, Walthero de Pfhine et Ebbirhardo de Stoepfiln domicellis Constancien. dioc. vocatis et rogatis ad omnia suprascripta ac aliis pluribus fidedignis.

Transsumt (sehr beschädigt) im geh. Archiv zu Königsberg Schiebl. 74. N 6.
Voigt B.V. S. 136—137.

N: LXXXVIII."

Schreiben des Hochmeisters Winrich von Kniprode an den König Eduard III. von England in Betreff des

Ordenshauses zu Coblenz. (1360). Humillima recommendacione cum oracionibus devotis premissis regie maiestati de Anglia. Inclitissime Princeps et domine graciosissime. Cum dudum recolende memorie Serenissimus Princeps ac dominus dominus noster Gothardus vestre serenitatis avus olim rex anglie cunctos professores nostri ordinis in caritatis sue singularis more regum anglie, gerens visceribus specialiter oculos sue munificencie ad venerandam domum nostri Ordinis in opido. Confluentia Treveren. dyoc. duxerit defingendos eidem redditus annuos et perpetuos summam videlicet LXXX nobilium auri singulis annis in festo pasche, a se et successoribus suis regibus anglie persolvendam deputando, prout de hoc apices sue celsitudinis Regie ipsi domui tradidit liberaliter continencie plenioris prefatamque summam idem dominus noster per tempora sue vite sine dilacione benigne persolvisset Et cum inclitissime princeps et domine huic domui nostre in Confluentia temporibus vestri regiminis regalis de huiusmodi pensione annua presertim tribus annis lapsis proximis satisfactum sit minime, cuius rei causa domus huiusmodi subiacuit dispendiis, quod tamen preter noticiam maiestatis regie credimus processisse. Ideo serenitatis vestre innatam clemenciam votis humilibus intimisque precordiis duximus deprecandum, quatinus ob misericordiam altissimi de qua reges regnant, et gratiam sue matris virginis gloriose, sub cuius proteccione et tytulo militamus nos contra insultus perfidorum possetenus, et nostri ordinis professores progenitorum . vestrorum inclitorum sequentes vestigia et munifitencie ac virtutum regalium regie clemencie innatarum successorem ostendentes benignius de bonitate vestri generis in vos radicata dignetur maiestas regia officiatis sue celsitudinis iniungere districcius, ut commendatori domus huiusmodi nostre in Confluentia aut suis certis nuncciis de prefata pensione annua et negligenciis satisfaciant ad plenum ad augmentum exaltacionis vestri nominis et magnitudinem regie laudis et honoris, quem altissimus multiplicare dignetur iuxta vota vestre regie voluntatis. Datum ete.

Abschrift im Formularbuch des geh. Archivs p. 73.
Voigt B. V. S. 138.

N: LXXXIX.
König Eduard III. von England sichert dem Deutschen Orden nach der Zusage seiner Vorfahren eine jähr:

liche Spende von 40 Mark aufs Osterfest zu. - (1360). Edwardus dei gracia Rex Anglie et Francie et Dominus Hibernie omnibus ad quos presentes littere perveninnt Salutem. Sciatis quod cum celebris memorie dominus H. dudum Rex Anglie proavus noster Anno Regni sui decimo nono intuitu dei et pro salute anime sue et animarum antecessorum et 'heredum suorum concessit pro se et heredibus suis Magistro hospitalis sancte Marie Theutonicorum in Jerusalem et fratribus eiusdem hospitalis, quod ipsi et successores sui Magistri et fratres eiusdem hospitalis in perpetuum perciperent singulis annis ad sacratissimum Pascha quadraginta marcas de dono suo, donec ipse et heredes sui eisdem Magistro et fratribus et successoribus suis in aliqua certa terra conpetenti in Anglia providissent, ac postmodum licet dictus proavus noster ex certa causa dictum redditum quadraginta marcarum annuarum adnullasset, clare tamen memorie Dominus Edwardas quondam Rex Anglie avus noster, volens dictam concessionem ipsius proavi nostri extunc continuari et eisdem Magistro et fratribus graciam facere specialem pro salute anime sue et eiusdem proavi nostri, et animarum antecessorum et heredum suorum per cartam suam concesserit, pro se et heredibus suis, eisdem Magistro et fratribus et successoribus suis predictis quadraginta marcas singulis annis ad sanctissimum Pascha “percipiendas, donec idem avus noster vel heredes sui, eisdem Magistro et fratribus et successoribus suis providisset in aliqua certa terra redditu vel beneficio ecclesiastico conpetenti in Anglia prout per inspeccionem Rotulorum Cancellarie ipsius avi nostri nobis constat, Nos ob affeccionem gratam quam ad gloriosam virginem Mariam in cuius honore dictum hospitale ut fertur fundatur optinemus ac bonitatem et recreacionem quas prefati Magister et fratres nostratibus per dictum hospitale transeuntibus sepius gratanter et benivole plene concepimus ostenderunt concessiones predictas acceptantes, Volumus et concedimus pro nobis et heredibus nostris, quod prefati Magis

ter et fratres et eorum successores exnunc habeant et percipiant singulis annis ad sanc-
tissimum Pascha quadraginta . marcas quousque ipsis ad valorem quadraginta marcarum
in terra, redditu vel beneficio ecclesiastico in loco conpetenti duxerimus providendum,
In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Teste nobis mei-
pon (?) *) apud Westmonster primo die Junii Anno Regni nostri Anglie trecesimo tercio
Regni vero nostri Francie vicesimo. per ipsum Regem eundem.
Abschrift im Hanseat. Recessen-Buch Nr. II. p. 68 im geh. Archiv. Eine alte Abschrift einer Deuts

fchen Uebersegung dieser Urkunde im geh. Archiv Schiebl. 83 Nr. 48. Boigt B.V. S. 139.

[ocr errors]

Bischof Bartholomäus von Samland bestätigt die zwischen dem Domkapitel von Samland und den Bürs

gern von Königsberg im Jahre 1351 über den alten Dom abgeschlossene Uebereinkunft. - 1360. In Gotis Namen amen. Wenne alle ding dy in der tayt geschen sich mit der tzyt vorloufin also das sy dar van us menschlichem gedechtnisse komen Dar tzu ist gut dy scrift der brive unde bekentnisse der getzuge Wenne dy ermanet der vorgessenen dinghe das sy dar van in der lute gedechtnisse werdin gebracht. Dar umme wir Bruder Bartholomeus Probist. Bruder petrus Techant' unde das gantze Capitil mit rate unsirs herren des Bysschobes hern Jacobus der kirchin Samelant Tun offenbar allen den dy na sint adir noch kumftic werdin in disem offenen brive dy den sen horen oder lesen. Das wir von der berichtange unde gebetis wegin der ersamen wolgebornen manne unde brudere hern heynrichs Tusemer des Homeisters hern Wynrichs von Knypperode des Grosenkometurs unde tzu vardirst hern Sefrides des Hogesten Marscals brudere des selbin ordins unsir liben vrowen des dutschen huses des spitals tzu Iherusalem Mit wisem rate unde gantzer wolwort unsirs capitils uns ewiclichin der hovestat dy da ist der alde tum genant vortzygen habin mit allem rume Beyde dy lenge unde dy breyte beyde in dem Pregore unde uf dem lande in aller wis alse wir sy van aldir besessen habin unde gebin sy in dy gewalt unde vryheit der erlichin unde der getruwen burgere unde ratlute der Alden stat Kunigsberg ane das das tzu dem heyligen geyste bescheydin ist Mit ey. nem wege eyner messeruten lang der in des heyligeistes hof gen sal. dy messerute an der kyrchen Pfilere an tzu legende unde tweris ubir tzu messende in sulchen bescheydenheyt also hy bescriben stet also das dy selben Burgere unde Ratlute uns unde unsir kirchen XVIII mark Pfeninge gewonlicher muntze dyser lande genge unde gebe gewis

[ocr errors][ocr errors]

*) In der Deutschen Uebersebung: „Geczuchnis myns selfs“.

« ZurückWeiter »