Abbildungen der Seite
PDF

Negligens, ne qua populus laboret,
Parce privatus nimium cavere :
Dona praesentis rape laetus horae, et

Linque Severa .

[ocr errors]
[ocr errors]

Donec gratus eram tibi,
Nec quisquam potior brachia candidae
Cervici iuvenis dabat ;
Persarum vigui rege beatior.
Donec non alia magis
Arsisti, neque erat Lydia post Chloën;
Multi Lydia nominis
Romana vigui clarior Ilia.
Me nunc Thressa Chloë regit,

Dulces docta modos, et citharae sciens;

Pro qua non metuam mori,

Si parcent animae fata superstiti.
Me torret face mutua
Thurini Calais filius Ornyti;
Pro quo bis patiar mori,
Si parcent puero fata superstiti.
Quid si prisca redit Venus,
Diductosque iugo cogit aheneo?
Si flava excutitur Chloë,
Reiectaeque patet ianua Lydiae?
Quamquam sidere pulchrior
Ille est, tu levior cortice, et improbo
Iracundior Hadria ;

Tecum vivere amem, tecum obeam libens.

[ocr errors]

Extremum Tanain si biberes, Lyce,
Saevo nupta viro; me tamen asperas
Porrectum ante fores obiicere iucolis
Plorares Aquilonibus.
Audis, quo strepitu ianua, quo nemus
Inter pulchra satum tecta remugiat
Ventis? et positas ut glaciet nives
Puro numine Iuppiter?
Ingratam Veneri pone superbiam;
Nec currente retro funis eat rota.
Non te Penelopen difficilem procis
Tyrrhenus genuit parens.
O, quamvis neque te munera, nec preces,
Nec tinctus viola pallor amantium,
Nec vir Pieria pellice saucius
Curvat; supplicibus tuis
Parcas, nec rigida mollior aesculo,
Nec Mauris animum mitior anguibus.
Non hoc semper erit liminis, aut aquae

Caelestis patiens latus.

[ocr errors]

Mercuti, (nam te docilis magistro Movit Amphion lapides canendo) Tuque, testudo, resonare septem Callida nervis, Nec loquax olim, neque grata, nunc et Divitum mensis, et amica templis; Dic modos, Lyde quibus obstinatas Applicet aures; Quae, velut latis equa trima campis, Ludit exsultim, metuitque tangi, Nuptiarum expers, et adhuc protervo Cruda marito. Tu potes tigres, comitesque silvas Ducere, et rivos 'celeres morari. Cessit immanis tibi blandienti Ianitor aulae , Cerberus; quamvis furiale centum Muniant angues caput, eius atque 'Spiritus teter, saniesque manet Ore trilingui. Quin et Ixion, Tityosque vultu Risit invito: stetit urna paullum Sicca, dum grato Danai puellas Carmine mulces.

Audiat Lyde scelus, atque notas
Virginum poenas, et inane lymphae
Dolium fundo pereuntis imo,
Seraque fata ,
Quae manent culpas etiam sub Orco.
Impiae, (nam quid potuere maius ?)
Impiae sponsos potuere duro
Perdere ferro.
Vna de multis, face nuptiali
Digna, periurum fuit in parentem
Splendide mendax, et in omne virgo
Nobilis aevum ;
Surge, quae dixit iuveni marito,
Surge, ne longus tibi somnus, unde
Non times, detur; socerum, et scelestas
Falle sorores:
Quae, velut nactae vitulos leaenae,
Singulos, eheu! lacerant: ego illis
Mollior, nec te feriam, neque intra
Claustra tenebo.
Me pater saevis oneret catenis,
Quod viro clemens misero peperci;
Me vel extremos Numidarum in agros
Classe releget.
I, pedes quo te rapiunt, et aurae,
Dum favet nox, et Venus: i secnndo
Omine; et nostri memorem sepulcro

Scalpe querelam.

[ocr errors]
« ZurückWeiter »