Mosella

Cover
Schultz und Wundermann, 1821 - 248 Seiten
 

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Beliebte Passagen

Seite 52 - ... consitus amnis. Quis color ille vadis, seras cum propulit umbras Hesperus et viridi perfundit monte Mosellam! Tota natant crispis iuga motibus et tremit absens 195 Pampinus et vitreis vindemia turget in undis.
Seite 4 - Unde iter ingrediens nemorosa per avia solum 5 et nulla humani spectans vestigia cultus praetereo arentem sitientibus undique terris Dumnissum riguasque perenni fonte Tabernas arvaque Sauromatum nuper metata colonis : et tandem primis Belgarum conspicor oris 10 Noiomagum, divi castra inclita Constantini.
Seite 10 - Salve, amnis laudate agris, laudate colonis, dignata imperio debent cui moenia Belgae: amnis odorifero iuga vitea consite Baccho, consite gramineas, amnis viridissime, ripas: naviger, ut pelagus, devexas pronus in undas, ut fluvius, vitreoque lacus imitate profundo et rivos trepido potis...
Seite 76 - ... utrimque verba refert mediis concurrens fluctibus echo. Quis potis innumeros cultusque habitusque retexens pandere tectonicas per singula praedia formas ? non hoc spernat opus Gortynius aliger, aedis 300 conditor Euboicae, casus quem fingere in auro conantem Icarios patrii pepulere dolores : non Philo Cecropius, non qui laudatus ab hoste clara Syracosii traxit certamina belli. forsan et insignes hominumque operumque labores 305 1 sc.
Seite 48 - Sed non haec spectata ulli nee cognita visu Fas mihi sit pro parte loqui: secreta tegatur Et commissa suis lateat revcrcntia rivis.
Seite 66 - Dextera in obliquum raptat puer : excipit ictum Spiritus , ut fractis quondam per inane flagellis Aura crepat, motoque adsibilat aere ventus.
Seite 58 - Peloro caeruleus viridi reparat sub imagine pontus : non aliam speciem petulantibus addit ephebis 220 pubertasque amnisque et picti rostra phaseli. Hos Hyperionio cum sol perfuderit aestu, reddit nautales vitreo sub gurgite formas et redigit pandas inversi corporis umbras. Utque agiles motus dextra laevaque frequentant 225 fallaces fluvio mirata redire figuras.
Seite 48 - Satyros vitreasque sorores consortes celebrare choros, cum praebuit horas 180 secretas hominum coetu flagrantior aestus ; tunc insultantes sua per freta ludere Nymphas et Satyros mersare vadis rudibusque natandi per medias exire manus, dum lubrica falsi membra petunt liquidosque fovent pro corpore fluctus.
Seite 179 - Mulciber haustus operto volvit anhelatas tectoria per cava flammas, inclusum glomerans aestu exspirante vaporem? 340 vidi ego defessos multo sudore lavacri fastidisse lacus et frigora piscinarum ut vivis fruerentur aquis, mox amne refotos plaudenti gelidum flumen pepulisse natatu.
Seite 2 - Transieram celerem nebuloso flumine Navam, addita miratus veteri nova moenia Vinco, aequavit Latias ubi quondam Gallia Cannas infletaeque iacent inopes super arva catervae. Unde iter ingrediens nemorosa per avia solum...

Bibliografische Informationen