Briefweehsel, Band 5

Cover
Schriften-niederlage des Evangel. vereins, 1893
 

Ausgewählte Seiten

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 226 - Fuit homo miser apud me clanculo servatus: nunc totus orbis ei angustus est. Ita ubique petitur, ut ab hoste coactus sit petere praesidium. Tractavi hominem quantum potui humaniter atque juvi, sed sensu suo non cedit etiam convictus, ut solet hoc genus spirituum. Tu ergo cave eum et dogma ejus. Ego inveni omnia vana esse in ipso, in hac re praesertim.
Seite 147 - Novum genus prophetarum ex Antverpia liic Babeo, asserentium, Spiritum sanctum nihil aliud esse quam Ingenium et rationem naturalem. Quam furit Satan ubique adversus verbum ? Et hoc inter signa non minima numero, quod et ipse Satan diem ilium sentiré videtur: ideo novissimam evomit iram. Vale et ora pro me. Witembergae, feria 2. post Laclare , MDXXV. 3) Mariinus Lutherus. 1. Slpril. №. DCLXXXVIir. Яп 6prtfatin. . Smpfeldtme cinta TMinUfr фгсМвесё unt) ftinti Old'ucdS/ tof; i einen Oîuf...
Seite 182 - Sed qui eum toties hactenus sub pedibus meis calcavit et contrivit leonem et draconem, non sinet etiam basiliscum super me calcare; sine igitur, ut latrent. Nostra conscientia tuta est, rectum esse coram Deo, quod 15 egressum est ex labiis meis in hac parte.
Seite 104 - Videor mihi simpliciter et catholice sentire, panem quidem panem fateor, sed iam non communem, siquidem consecratus fuerit; scio, quae sit vis verbi mysterii; nunquam negavi in mysterio adesse corpus Christi et certus sum , veteres doctores in nostra sententia f uisse, tametsi plerisque in locis alnynaTixtareQtog tractent; confido autem in Christo Jesu, et hanc rem propediem fore dilucidiorem et mundum ab hoc errore valde inveterato purgatum iri.
Seite 279 - Saluta tuam conjugem suavissime, verum ut id turn facias, cum in thoro suavissimis amplexibus et osculis Catharinam tenueris, ac sie cogitaveris: en hunc hominem, optimam creaturulam Dei mei, donavit mihi Christus meus, sit illi laus et gloria. Ego quoque, cum divinavero diem, qua hoc acceperis ... en nocte simili opere meam amabo in tui memoriam et tibi par pari referam.
Seite 105 - Est hic apud nos Judaeus Polonus, missus sub pretio 2000 aureorum, ut me veneno perdat, ab amicis per literas mihi proditus. Doctor est medicinae, et nihil non audere et facere paratus incredibili astutia et agilitate.
Seite 232 - Christi crucem et gloriam oro et obsecro, majestas tua dignetur sese submittere, et veniam donare in quibuscunque majestatem tuam laesi : sicut Christus oravit, et dimittere debita nos quoque invicem jussit.
Seite 23 - Melchiorem Lotter* audio quoque apud Principem male esse traductum: quid obsecro opus est, afflictionem addere afflicto? Parcamus etiam aliquando, satis habet poenae et mali. Quare esto mediator bonus, et si opus est, ut ipse scribam pro eo, 20 libensc faciam.
Seite 383 - Caeterum opus ipsum digne absolvit, sensu et verbis meis redditis, idque hoc testimonio meo confirmo. Sed proh dolor, in mediis his laudibus et laboribus (permissu Dei) lapsus est in monstrum illud blasphemum Sacramentarii spiritus, et donum illud facundiae et intelligentiae contaminatur, immo perditur pestilenti illo veneno.
Seite 272 - Dei manifestas, quales istae 40 sunt, cohibere, interim nihil cogentes, sive credant illi, sive non, qui prohibentur, ñeque si clam maledicant, sive non.

Bibliografische Informationen