C. Velleii Paterculi Historia Romana: ex editione J.C.H. Krausii : cum notis et interpretatione in usum Delphini : variis lectionibus notis variorum recensu editionum et indicibus locupletissimis accurate recensita

Cover
A.J. Valpy, 1822 - 502 Seiten
 

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 187 - Illis etiam detracto1 capite in 4 longum fortissime pugnandi duravit constantia et desperata victoria in mortem dimicabatur. Caesar, quos ferro poterat interimere, verbis mulcere cupiens clamitansque et ostendens fugisse Antonium, quae6 rebat, pro quo et cum quo pugnarent.
Seite 231 - ... otio magis castrorum quam bellicae adsuetus militiae, pecuniae vero quam non contemptor, Syria, cui praefuerat, declaravit, quam pauper divitem ingressus dives pauperem reliquit; is cum exercitui, qui erat in Germania, praeesset, concepit esse homines, qui nihil praeter vocem membraque haberent hominum, quique gladiis domari non poterant, pösse iure mulceri. quo proposito mediam ingressus Germaniam velut inter viros pacis gaudentes dulcedine iurisdictionibus agendoque pro tribunali ordine trahebat...
Seite 58 - Cuius turmae hanc causam referunt, Magnum Alexandrum impetrasse a Lysippo, singulari talium auctore operum, ut eorum equitum, qui ex ipsius turma apud Granicum flumen ceciderant, expressa similitudine figurarum faceret statuas et ipsius quoque iis interponeret.
Seite 190 - Maecenas equestri, sed splendido genere natus, vir, ubi res vigiliam exigeret, sane exsomnis, providens atque agendi sciens, simul vero aliquid ex negotio remitti posset, otio ac mollitiis paene ultra feminam fluens...
Seite 105 - Mario communie fuerat, celeberrimus, cum ad mortem conquireretur, conclusit se loco, nuper calce arenaque perpolito, illatoque igni, qui -vim odoris excitaret, simul exitiali hausto spiritu, simul incluso suo, mortem magis voto, quam arbitrio inimicorum, obiit.°...
Seite 196 - Quippe ita se mores habent, ut publica quisque ruina malit occidere, quam sua proteri, et, idem passurus, minus conspici. Ñeque hic prioribus in occultando felicior fuit : abditusque carceri, cum conseils facinoris, mortem dignissimam vità sua obiit.
Seite 214 - ... parentium constantem inter suos occupavit principatum, sed certum imperium vimque regiam complexus animo statuit avocata procul a Romanis gente sua eo progredi, ubi cum propter potentiora arma refugisset, sua faceret potentissima. Occupatis...
Seite 46 - Clarissimum deinde Homeri illuxit ingenium, sine exemplo maximum ; qui magnitudine operis et fulgore carminum solus appellari poeta meruit. In quo hoc maximum est, quod neque ante illum, quem ille imitaretur, neque post illum, qui eum imitari possit, inventus est.
Seite 192 - Nihil deinde optare 2 a dis homines, nihil dii hominibus praestare possunt, nihil voto concipi, nihil felicitate consummari, quod non Augustus post reditum in urbem rei pubficae populoque Romano terrarumque orbi repraesen3 taverit.
Seite 100 - ... quaesisset dignitatem, quasi pigeret eum virtutum suarum et bene consulta ei male cédèrent, subito pravus et praeceps C.

Bibliografische Informationen