Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Cæruleam faciem, et diffuso marmore ridet.
Haud aliter species properant se inferre novellæ
Certatim menti, atque aditus quino agmine com-
plent.

65

Primas tactus agit partes, primusque minutæ Laxat iter cæcum turbæ, recipitque ruentem. Non idem huic modus est, qui fratribus: amplius

ille

70

Imperium affectat senior, penitusque medullis, Visceribusque habitat totis, pellîsque recentem Funditur in telam, et latè per stamina vivit. Necdum etiam matris puer eluctatus ab alvo Multiplices solvit tunicas, et vincula rupit; Sopitus molli somno, tepidoque liquore Circumfusus adhuc: tactus tamen aura lacessit Jamdudum levior sensus, animamque reclusit. Idque magis simul, ac solitum blandumque calo

rem

75

Frigore mutavit cœli, quod verberat acri
Impete inassuetos artus: tum sævior adstat
Humanæque comes vitæ Dolor excipit; ille
Cunctantem frustrà et tremulo multa ore queren-

tem

Corripit invadens, ferreisque amplectitur ulnis. 80

V. 61. "Diffuso lumine ridet," Lucret. iii. 22.

V. 69. So Pope. Essay on Man, i. 217:

"The spider's touch, so exquisitely fine,

Feels at each thread, and lives along the line."

V. 70. "Tum porro puer.. Nixibus ex alvo matris natura profudit," Lucret. v. 223. "Cum veteres ponunt tunicas,"

Ibid. iv. 56.

V. 80. " Cupidisque amplectitur ulnis," Ovid. Met. xi. 63.

Tum species primùm patefacta est candida Lucis
(Usque vices adeò Natura bonique, malique,
Exæquat, justâque manu sua damna rependit)
Tum primùm, ignotosque bibunt nova lumina soles.
Carmine quo, Dea, te dicam, gratissima cœli 85
Progenies, ortumque tuum; gemmantia rore
Ut per prata levi lustras, et floribus halans
Purpureum Veris gremium, scenamque virentem
Pingis, et umbriferos colles, et cærula regna?
Gratia te, Venerisque Lepos, et mille Colorum, 90
Formarumque chorus sequitur, motusque decentes.
At caput invisum Stygiis Nox atra tenebris
Abdidit, horrendæque simul Formidinis ora,
Pervigilesque æstus Curarum, atque anxius Angor.

V. 81. "Nam simul ac species patefacta est verna diei!" Lucret. i. x.

V. 84. "Editus ex utero cæcus nova lumina sensit,
Et stupet ignotum se meruisse diem."

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Claud. xcix. 10.

Achill. Statii, ii. 372.

V. 86. Lucret. ii. 319, "Invitant herbæ gemmantes rore recenti." Luke.

V. 87. Virg. Georg. iv. 109, "Croceis halantes floribus horti." Luke.

V. 88. "Hic ver purpureum," Virg. Eclog. ix. 41.

V. 89. "Umbriferum nemus, "Lucret. vi. 703. "Coeruleo regno," Virg. Ciris. 483.

V. 91. "Quove color? decens

Quo motus?"

Hor. Od. iv. xiii. 17.

V. 92. "Invisum hoc detrude caput sub Tartara," Æn. ix. 476. "Stygiis tenebris," Georg. iii. 551.

V. 93. "Subit horrida mentem formido," Sil. Ital. x. 544; Lucret. vi. 253. "Curarum fluctuat æstu," Virg. Æn. viii.. 19. xii. 335.

V. 94. Lucret. iii. 1006, " Exest anxius angor." Luke.

Undique lætitiâ florent mortalia corda,
Purus et arridet largis fulgoribus Æther.

95

105

Omnia nec tu ideò invalidæ se pandere Menti (Quippe nimis teneros posset vis tanta diei Perturbare, et inexpertos confundere visus) Nec capere infantes animos, neu cernere credas 100 Tam variam molem, et miræ spectacula lucis: Nescio quâ tamen hæc oculos dulcedine parvos Splendida percussit novitas, traxitque sequentes; Nonne videmus enim, latis inserta fenestris Sicubi se Phoebi dispergant aurea tela, Sive lucernarum rutilus colluxerit ardor, Extemplo hùc obverti aciem, quæ fixa repertos Haurit inexpletum radios, fruiturque tuendo. Altior huic verò sensu, majorque videtur Addita, Judicioque arctè connexa potestas, Quod simul atque ætas volventibus auxerit annis, Hæc simul, assiduo depascens omnia visu, Perspiciet, vis quanta loci, quid polleat ordo, Juncturæ quis honos, ut res accendere rebus Lumina conjurant inter se, et mutua fulgent. 115

110

V. 96. "Improviso vibratus ab Æthere fulgor," Virg. Æn. viii. 524.

V. 102. "Nescio qua præter solitum dulcedine læti," Virg. Georg. i. 413.

V. 104. "Plena per insertas fundebat luna fenestras," Virg. En. iii. 152.

V. 105. "Lucida tela diei," Lucret. i. 128.

V. 108. "Expleri mentem nequit, ardescitque tuendo," Virg. En. i. 713.

V. 113. "Tantum series, juncturaque pollet," Horat. Art. Poet. 242. "Ita res accendent lumina rebus," Lucret. i. 1110.

Nec minor in geminis viget auribus insita virtus,
Nec tantum in curvis quæ pervigil excubet antris
Hinc atque hinc (ubi Vox tremefecerit ostia pulsu
Aëriis invecta rotis) longèque recurset:

121

Scilicet Eloquio hæc sonitus, hæc fulminis alas,
Et mulcere dedit dictis et tollere corda,
Verbaque metiri numeris, versuque ligare
Repperit, et quicquid discant Libethrides undæ,
Calliope quotiès, quotiès Pater ipse canendi
Evolvat liquidum carmen, calamove loquenti 125
Inspiret dulces animas, digitisque figuret.

At medias fauces, et linguæ humentia templa
Gustus habet, quà se insinuet jucunda saporum
Luxuries, dona Autumni, Bacchique voluptas.

Naribus interea consedit odora hominum vis, 130
Docta leves captare auras, Panchaïa quales
Vere novo exhalat, Floræve quod oscula fragrant,

V. 115. On this use of the indicative, conjurant,' 'fulgent,'
for the subjunctive mood, see Parr's Letter to Dr. Gabell, in the
Class. Journ. lxxix. Sept. 1829, p. 45, and Parr's Correspond.
vol. i. p. 476.

V. 119. "Puniceis invecta rotis," Virg. Æn. xii. 77.

V. 122. "Nec numeris nectere verba juvat," Ovid. Pont. ii.
30.

V. 123. "Nymphæ, noster amor, Libethrides," Virg. Ec-
log. vii. 21. Pomp. Mela, ii. 3.

V. 126. "Mobilibus digitis expergefacta figurant.”

Lucret. ii. 412.

V. 128. "Jucundus sapores," Tibull. i. vii. 35.
V. 130. "Odora canum vis," Lucret. vi. 778. Virg. Æn.
iv. 132.

V. 132. Compare Par. Lost, b. v. 16: "Then with voice,
mild as when Zephyrus on Flora breathes." Virg. Georg. i.
43, "Vere novo gelidus canis cum montibus humor." Luke.

Roscida, cum Zephyri furtìm sub vesperis horâ Respondet votis, mollemque aspirat amorem.

135

Tot portas altæ capitis circumdedit arci Alma Parens, sensûsque vias per membra reclusit; Haud solas namque intùs agit vivata facultas, Quâ sese explorat, contemplatusque repentè Ipse suas animus vires, momentaque cernit. Quid velit, aut possit, cupiat, fugiatve, vicissìm Percipit imperio gaudens; neque corpora fallunt Morigera ad celeres actus, ac numina mentis.

Qualis Hamadryadum quondam si fortè sororum Una, novos peragrans saltus, et devia rura; (Atque illam in viridi suadet procumbere ripâ Fontis pura quies, et opaci frigoris umbra) Dum prona in latices speculi de margine pendet, Mirata est subitam venienti occurrere Nympham : Mox eosdem, quos ipsa, artus, eadem ora gerentem Unà inferre gradus, unà succedere sylvæ Aspicit alludens; seseque agnoscit in undis. Sic sensu interno rerum simulacra suarum Mens ciet, et proprios observat conscia vultus.

150

V. 134. "Votis respondet avari," Georg. i. 47. "Divinum adspirat amorem," Virg. Æn. viii. 373.

V. 139.

V. 137. "Vivata potestas," Lucret. iii. 410. 557. 680.
"Animus vario labefactus vulnere nutat
Huc levis, atque illùc; momentaque sumit utroque.
Ovid. Met. x. 375.

V. 144. "Mater virideis saltus orbata peragrans."

Lucret. ii. 355. Luke.

V. 147. "Lympharum in speculo," Phædrus, i. iv. 3.
V. 149. The same synæresis is found in Propert. iv. vii. 7:

"Eosdem habuit secum, quibus est elata capillos.” And," Eosdem oculos; lateri vestis adusta fuit."

« ZurückWeiter »