Electa ex Ovidio et Tibullo, cum notis Anglicis [by F.E.J. Valpy].

Cover
 

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 112 - Maeonides nullas ipse reliquit opes. Motus eram dictis: totoque Helicone relicto, Scribere conabar verba soluta modis. Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos; 25 Et, quod tentabam dicere, versus erat.
Seite 65 - ... aras, ad tua sacra veni. sed nitidus pulcherque veni : nunc indue vestem sepositam, longas nunc bene pecte comas, qualem te memorant Saturno rege fugato victori laudes concinuisse lovi.
Seite 76 - Perdere cognatae sustinuere manus. Constitit, et cauda teneris blanditur alumnis, Et fingit lingua corpora bina sua.
Seite 119 - pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annis, ,,dum populus pauper, dum nova Roma fuit, „dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum „et dabat exiguum fluminis ulva torum.
Seite 22 - ... vela videre tua ? aut ego diffusis erravi sola capillis, qualis ab Ogygio concita Baccha deo, aut mare prospiciens in saxo frigida sedi, quamque lapis sedes, tam lapis ipsa fui.
Seite 196 - Vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit, Dum cadet incurva falce resecta Ceres. Battiades semper toto cantabitur orbe : Quamvis ingenio non valet, arte valet.
Seite 124 - Felices animos, quibus haec cognoscere primis Inque domos superas scandere cura fuit ! Credibile est illos pariter vitiisque locisque Non Venus et vinum sublimia pectora fregit, Officiumve fori, militiaeve labor.
Seite 113 - Temporis illius colui fovique poetas, Quotque aderant vates, rebar adesse deos. Saepe suas Volucres legit mihi grandior aevo, Quaeque necet serpens, quae juvet herba, Macer.
Seite 129 - CUM subit illius tristissima noctis imago, Qua mihi supremum tempus in Urbe fuit, Cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
Seite 191 - Amor et nulli cessura fides, sine crimine mores, nudaque simplicitas purpureusque pudor. 15 non mihi mille placent, non sum desultor amoris: tu mihi, si qua fides, cura perennis eris; tecum, quos dederint annos mihi fila sororum, vivere contingat teque dolente mori; te mihi materiem felicem in carmina praebe: 20 provenient causa carmina digna sua.

Bibliografische Informationen