Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

OPERA OMNIA

EX RECENSIONE

JOH. CHRISTIANI JAHN.

EDITIO SEXTA EMENDATIOR.

CURAVIT

THEODOR SCHMID,

ACCESSERUNT COMMENTATIO DE VITA ET SCRIPTIS
HORATII ET INDEX NOMINUM ET RERUM.

LIPSIAE

SUMPTIBUS ET TYPIS B. G. TEUBNERI.

MDCCCLXI.

[ocr errors]

PRAEFATIO.

Cum abhinc quinquennio a TEUBNERO, honestissimo viro, de Horatii editione, quam JO. CHR. JAHN, vir doctissimus, inde ab anno 1824 usque ad a. 1850 quater summa cura paravisset, denuo adornanda compellatus, munus illud libenter suscepissem, in ea re id mihi agendum existimavi, ut eodem, quo ille, sobrii iudicii vir, usus esset consilio eademque cura et cautione ad contextum poëtae emendandum accederem. In quo quidem negotio ita versatus sum, ut contextum, qualis a Jahnio constitutus erat in editione quarta, diligenter perlustratum cum antiquorum librorum, et scriptorum et typis excussorum scriptura compararem, emendationibusque, quae sine idonea causa et contra librorum optimorum fidem in Horatii contextum illatae neque Jahnii opera remotae essent, eiectis, veram poëtae, quantum pro subsidiorum ratione fieri posset, scripturam restituerem. Neque vero contentus iis copiis, quas quamvis largas priores Horatii editores suppeditabant, alia etiam exemplaria scripta, quorum scripturae varietatem, nondum in lucem editam, ad manus habebam, diligenter perlustravi. Quemadmodum igitur Jo. Chr. Jahn, qui C. Feae Itali contextum primae editioni suae fundamentum fecerat, singulas editiones novis curis adhibitis emendatiores emisit, et, si longior huius lucis usura ei contigisset, Horatium a corruptelarum sordibus magis etiam purgatum editurus fuisset, sic me, quum dies diem doceat, non in omnibus viri eruditissimi sententiae accedere potuisse, sed plus centum locis ab eo discessisse libere fateor.

Iam cum nova poëtae editio desideraretur, operam dedi, ut omnia de integro examinarem, quae intra hos quinque

[blocks in formation]

66

annos a viris doctis ad Horatii poëmata melius constituenda prolata essent, meumque in usum converterem, quae ab illis rectius perspecta viderentur. Quorum virorum curae ut diligentius examinandae et considerandae videbantur, quo plus ponderis omnes rei criticae periti illis merito tribuunt, ita summa cautio adhibenda erat, ne summorum virorum, quorum C. Kirchnerum nuper defunctum, M. Hauptium, A. Meinekium, G. Stallbaumium honoris causa commemoro, auctoritati iusto plus concederetur. Quamquam enim permultis poëtae locis optimum auxilium attulerunt, tamen ne multis coniecturis iisque ingeniosis in contextum receptis Horatium potius, quam librarios emendaverint, verendum est. Caveant sane Horatii editores, ne faciant quod Peerlkampius, qui cum, quod ipse fatetur,,,Horatium non agnoscat, nisi in illis monumentis, quae tam apta et rotundas sint, ut nihil demere possis, quin elegantiam minuas, summa ingenii Horatiani admiratione ductus nihil, quod suae legi et normae non respondere videretur, Horatianum esse ratus emendandi et exstirpandi modum non invenit. Novissimus etiam poëtae nostri editor, Franc. Pauly, qui diligentissime scripturam codd. antiquorum e commentariis Cruquii erutam consignavit, quamvis ubique fere scripturam cod. Blandiniani vetustissimi paucorumque aliorum, qui,,trutina Blandinia pensati“ summa auctoritate et fide digni viderentur, se secutum esse glorietur, ita tamen coniecturis et versuum eiectionibus in Horatium vetustate nobis traditum grassatus est, ut vix intelligatur, cur tantopere de fide Blandinianorum ac similium librorum pugnet. Quocirca etiam in hac nova editione id agendum putavi, ut, quantum possem, ex ipsis fontibus i. e. e codicibus scriptis, de quorum pretio et integritate C. Kirchner in Novis Quaest. Horat. Lips. 1847. 4. et in Indicibus librorum msstorum et editorum, editionis suae Satirarum (ap. Teubnerum 1854. 8.) parti I. pag. XX-XXXVI praemissis optime iudicavit, haurire, quam aliorum, etiam recentiorum editorum premere vestigia, utque” vulgatam scripturam retinere, quam ea quae probabilia essent, cum certissimo codicum mstorum praesidio carerent, in eius loco ponere mallem. Ut autem intelligatur, qua fide provin

ciam susceptam administraverim, quosdam locos, in quibus a Jahnii aliorumque recensione discedendum putaverim, sub adspectum vocabo.

Odar. liber I, 3, 6 cum Orellio et plerisque recentioribus colo interpunxi post Virgilium ; finibus enim Atticis non pendet e Debes, sed e Reddas, quod verbum eadem significatione usurpatum est hoc loco, qua dicitur tabellarius epistolam alicui reddere. 4, 12 scripsi cum duobus Blandinianis, quos secutus est Cruquius, agna — haedo, et 6, 18, ubi Meineke Bentleii coniecturam Strictis admisit, omnium codd. auctoritate nisus retinui Sectis unguibus, ut decet puellas mundas. 7, 8, ubi idem vir d. Oudendorpii inventum honore recepit, servavi librorum scripturam in Iunonis honorem, quo eodem modo legitur ap. Quinct. Inst. I, 1, 6 in sexus honorem. Sic ibid. vs. 27, ubi poëta de Graeco heroë Romanorum more loquitur, quum dicit auspice Teucro, non cum Meinekio Bentleii Phoebo probavi. 12, 20. 21 iam pridem, puncto post honores sublato, interpunxi post audax, ita ut vv. Proeliis audax ad Palladem referantur. Cf. Ovid. Trist. III, 9, 7. IV, 10, 13. Metam. 14, 475. - Ibid. vs. 43 retinui avitus apto Cum lare fundus', i. e. fundi exiguitati conveniente, pro Bentleii arto, quod Meineke in contextum recepit. Neque magis necessaria est visa Peerlkampii coniectura Marcellis vs. 46, ab eodem viro d. recepta, nec placet laetum vs. 57, in cuius locum iam editione V. substitui optimorum libbr. scripturam latum. 13, 2 cum Hauptio et Meinekio nolui recipere lactea, quod Bentl. contra omnium libbr. fidem e Flavio Capro Horatio obtrusit loco scripturae minime sollicitandae cerea. Eiusdem vero carminis versu 6 pro manent, quod ab iis, qui nesciebant brevem syllabam in t desinentem in versus caesura potestatem longae habere posse, mutatum videtur, Lachmannum secutus restitui manet, quod linguae Latinae ratio postulat. De syllaba in caesura producta conf. Od. I, 3, 36. II, 6, 14. 13, 16. III, 5, 17. 16, 26. 24, 5. Sat. I, 4, 82. 5, 90. 9, 21. II, 1, 82. 2, 47. 3, 187 et 260. 15, 20 e cod. Bland. vetust. scripsi Crines pro Cultus, et ibid. vs. 22 cum codd. Blandinianis aliisque Genti pro Gentis, quod Pauly, contemtis optimis codd., servavit. 16, 13 de interpunctione post Prome

« ZurückWeiter »