Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

theus posita vid. Index s. v. Prometheus.

nitur mea.

[blocks in formation]

Doederleinio et Meinekio scribere Tum pro Tu, cui bene oppo23, 5 et 6 multo dignior poëta mihi visa est scriptura omnium libbr. veris Adventus, quam Bentleii coniectura a Meinekio recepta vepris · ad ventum. 25, 20 retinui propter omnium libbr. scr. fidem Hebro, quod Horatius inductus fortasse Graeco quod imitabatur exemplo temere posuerit; neque tamen negaverim, coniecturam Euro optimum loco auxilium afferre. Carmen huius libri 28. non est dialogus nautae cum Archyta, sed, ut nos nobiscum sive cum animo nostro loquimur, sic hoc carmine insepultum Archytae corpus alloqui fingitur umbram, ex opinione veterum corpus insepultum circumvolitantem. Hoc si statuamus, sententia priorum sex versuum haec est: Te, qui omnia perscrutatus es et permensus, quem nulla unquam difficultas prohibere potuit, quominus pervestigares omnia et vel in coelum ipsum penetrares, te parva munera pulveris nondum iniecti nunc morantur (cohibent) atque prohibent, quominus Stygem transire possis. 31, 18 cum multis libris retinui et pro ac; respondent enim sibi et

[ocr errors]

et.

Odar. liber II, 10, 9 iam in editione V. restitui Saepius, scripturam optimorum codd. msstorum pro eo, quod post Feam et Jahnium exigua libbr. auctoritate Nauckius scripsit Saevius. 12, 2 durum, quod codd. Blandiniani aliique optimi tuentur, iam prius receptum retinui; oppositionem facit cum mollibus modis. Mein. dirum, ut recte scribitur Od. IV, 4, 42.

13, 15 scriptura omnium libbr. Poenus, pro quo Haupt et Meineke, Lachmannum secuti, Thynus scripserunt, non sollicitanda erat, neque ibid. vs. 16 timetve pro timet legendum. Vid. ad I, 13, 16. 14, 27 superbo, quod exhibent vetustissimi et optimi libri scr., iam in edit. V. scripsi. 16, 1 in patenti (ut virenti II, 25, 17) codicum auctoritate nisus servavi pro Bentleii, quem Meineke secutus est, patente. 17, 25 retinenda videbatur scriptura optimorum librorum cum, pro quo Lachmannus, quem secuti sunt Haupt et Meineke, cui; Pauly ex ingenio tum. 18, 30 fine, Meineke post Bentleium sede. post Dilecte comma posui. Ita distinguendum esse cum scholia

20,

7

stis (Acrone et comm. Cruquii), Cruquio ipso, aliis antiquis interpretibus iam olim (Jen. Lit.-Zeit. 1832. No. 217), accuratius etiam in Programmate schol. Halberst. 1851. p. 3 ostendi hodicque contendo. Vid. Index s. v. Dilectus. Ibid. versu 11 Superne, quod optimi libri scr. tuentur, recepi in edit. V., pro Superna, quod ab iis illatum videtur, qui nesciebant, syllabam e corripi posse. Vid. Lucret. 6, 543 et 596. Ibid. vs. 13 nolui recipere cum Meinekio Bentleii coniecturam, minime necessariam, tulior pro ocior, quod optimorum librorum auctoritate stabilitur.

[ocr errors]
[ocr errors]

Odar. liber III, 2, 28 retinui fragilemque, librorum scripturam, pro quo Mein. cum aliis fragilemve. 3, 12 restitui bibit pro bibet; iam enim tunc praesens deus erat Augustus. Ibid. vs. 54 rectius fortasse scribendum erat tangat pro tanget. Ibid. vs. 69 retinui hoc conveniet, quod omnes Cruquii libri ipso testante habent, quamvis Stallbaum, qui haec - conveniunt recepit, contrarium affirmet, addatque cod. Argentor. A., de quo errore vid. ad IV, 15, 9. 4, 78 intactum reliqui relinquit, etsi non constat, quod contendit Stallb., codd. Cruquii et Oberlini omnes (?) ita legere. 5, 17 non sollicitanda erat a viris doctis librorum scriptura periret. Vid. ad I, 13, 6. Ibid. vs. 21 cum libris scriptis retinui Direpta, pro quo Orell. et alii scripserunt Derepta, ut vs. 37 inscius, pro quo alii aptius ad nonnullorum librorum fidem, Hauptius e coniectura Jani anxius. 7, 20 servavi movet, ut multo exquisitius (cf. Virg. Aen. 1, 262. 7, 641. Ovid. Met. 14, 20), quam quod alii habent monet; non enim moniturus, sed adhortaturus affert poëta exempla. Ex silentio autem Cruquii, qui scribit monet, cum Stallbaumio non recte colligitur, Cruquium in libris scr. suis omnibus reperisse monet, siquidem Cruquius, ubi nihil offensionis eum ad codices inspiciendos incitavit, Lambini contextum fere secutus est. 12, 11 cum Blandiniano antiquissimo aliisque multis codd. pro allo recepi arto, quod oppositionem facit ad per apertum. 14, 6 retinui iustis Divis, recte explicantibus scholiastis, qui victoriam et reditum Caesari merenti dederint,' pro sacris, ut, Bentleium secuti, nuperi fere ediderunt. Ibid. vs. 12 non sollicitanda videbatur scriptura

[ocr errors]

[ocr errors]

20, 8

omnium fere librorum virum expertae, male ominatis. coniectura Peerlkampii an illa, a nonnullis probata, nihil habet commendationis. 21, 7 tironum in usum sustuli comma post Corvino iubente, ut intelligerent infinitivum Promere non pendere ex imperativo Descende, sed e iubente, i. e. poscente vina languidiora, quale est istud, quod tu mihi servas antiquissimum. Vid. Steiner in Programm. schol. Creuznach. 1847. p. 8.

[ocr errors]

24, 4 cum Stallb. retinui Tyrrhenum omne tuis et mare Apulicum, pro quo Pauly partim e codd. nonnull. auctoritate partim e coniectura Lachmanni edidit: Terrenum—publicum. — Ibid. vs. 60 cum codd. Bland. aliisque multis restitui hospites pro hospitem. Ibid. vv. 35-37 interpunctionem veriorem reduxi in edit. V.: Ibid. vv. 59. 60 libri optimi tuentur Laedere collum, pro quo nuper ex paucis codd. receperunt prosaicum ellidere c. 28, 11 nulla idonea causa Meineke cum Lachmanno contra omnium libbr. fidem scripsit Tum pro Tu, quod respondet antecedenti Nos cantabimus.

--

[ocr errors]

[ocr errors]

Odar. liber IV, 1, 18 retinui omnium fere libbr. scripturam Largis pro Largi, quod Bentleium secutus recepit Meineke. -Ibid. vs. 37 Bentleius delevit te, non sentiens, repetitum augere vim. 2, 33 et 41 Haupt, Mein. et Pauly Lachmannum secuti contra omnium libbr. scr. fidem, qui Concines exhibent, scripserunt Concinet. Ibid. vs. 45 vetustissimorum libbr. fide nisus retinui loquar, quod est futurum, pro loquor, quod Haupt et Mein. post Bentleium receperunt. Ibid. vs. 49 Strothmanni permotus rationibus cum Stallbaumio antiquorum libbr. scripturam Tuque dum procedis revocavi pro Teque, dum pr. 4,36 librorum auctoritate innisus cum Meinekio et Pauly scripsi Dedecorant pro Indecorant, et ibid. vs. 65 iisdem de causis evenit pro exiet, sicut versu 73 perficiunt pro perficient. cum codice Bland. antiquiss. aliisque restitui Defuso, quod res postulat, pro Diffuso. 8, 9 nec tibi pro non tibi restitutum est ad fidem Bland. antiquiss., aliorumque quorundam codd. 13, 14 retinui cari, quod tuetur cod. Blandin. antiquiss. cum aliis; vid. Fea ad h. 1. 15, 9 iam prius restitui omnium libbr. scripturum Ianum Quirini, neque debebat Stallbaum Quirinum recipere, quae mera est Passeratii a Gronovio probata coniec

[ocr errors]

[ocr errors]

5, 34

tura.

Errat enim v. d., quum ex Argent. A. dedi' scribit; nam in illo codice, quod Oberlinus p. 369 ipse testatur, desunt omnia carmina inde a III, 2, 32. Quod cum non animadvertisset v. d., in adnotationibus suis criticis tribus et triginta locis bona fide ad auctoritatem huius codicis recurrit, cuius nulla est, quin etiam interdum Argentoratenses omnes' adhibet testes, etsi neque in tertio neque in quarto Odarum libri continentur. Sed redeo, unde abii. Ianum Quirini, omnium librorum scripturam, iam Chr. Jahn in ed. II. recepit quidem, sed allato Aurelii Vict. 3 loco male intellecto male defendit, siquidem ex Aurelii verbis (Numa Pomp.) portas Iano gemino aedificavit' colligit, Romulum Quirinum Iani gemini templum exstruxisse, cui Numa portas addiderit, ita ut Ianus Quirini sit, quem Quirinus posuit'. Ut sine ullo discrimine dicebatur collis Quirinus et collis Quirini (vid. Bentl. ad Od. I, 2, 46), sic etiam Ianus Quirini recte dicitur, ubi Ianus est aedificium illud a Numa aedificatum (τὸ τοῦ Ἰανοῦ δίπυλον, Plutarch. de For tuna Rom. p. 322. cf. Macrob. 1,9), Quirini autem cognomen Iani dei satis notum. Ibid. vs. 15 ad optimorum libbr. fidem restitui ortum pro ortus.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Epodon lib., 1, 9 post laturi delevi comma cum Stallb. et Paulyio. 2, 18 retinui cum optimis libris scripturam agris pro arvis, quod Stallb. recepit. Sententiae nostri loci sine dubio magis convenit agris, cuius significatio longe latior est, quam arvi, quod propius ad cerealium culturam spectat, agri ad omnis generis fructus. 5, 28 non sollicitanda erat scriptura omnium librorum, etiam scholiastarum explicatione fulta, currens aper i. e. a canibus exagitatus et in furorem actus in venatores strictis setis currens, qualis describitur apud Virg. Aen. 10, 707 seqq. Ovid. Halieut. 82 Stat. Theb. 11, 530 Sil. Ital. 1, 421, pro qua ex mera N. Heinsii coniectura a Bentleio, Meinekio, Paulyio al. Laurens contextui illatum est. Ibid. vs. 37 retinui scripturam vulgatam Exsucta i. e. exesa, exsiccata (Ammian. Marcell. 30, 4 ad usque ipsas medullas exsuctus). Stallbaum secutus unum cod. Torr. et Bersm. edidit exusta. Ibid. vs. 55 cum cod. IV. Blandin., Argentor. B. multisque aliis codd. apud Feam enumeratis restitui Formidolosae pro Formi

[ocr errors]

dolosis, quod alii tuentur. Ibid. vs. 60 scripturam codicis Blandin. antiquiss. aliorumque multorum (vid. ap. Feam) laborarint non commutavi cum laborarunt, quod est in aliis bonae notae codd. Ibid. vs. 87 loco a variis varie tentato nolui deserere scripturam codicum auctoritate firmatam. 12, 2 cur mihi cum plurimis codd. scr. retinui; nam quod nuper e paucis codd. dederunt quid mihi, id, recte iudicante Stallbaumio, curis grammaticorum debetur. Ibid. vs. 7 restitui Qui sudor

[ocr errors]

vel propter sequens et quam malus etc., pro Quis, quod nomen quaerit. 13, 3 amici cum codd. retinui, quamquam postea vs. 6 ad unum, tamquam convivii ordinatorem, oratio conversa est. Meineke post Bentleium amice. · 15, 8. 9 Turbaret et agilaret, cum optimorum librorum auctoritate firmetur, nolui commutare cum Turbarit et agitarit, quod Bentleius, quem nuper secuti sunt Haupt et Meineke, e duobus codd. et editione Locheriana recepit. 16, 14 cum Stallbaumio ad fidem codd. Blandin. aliorumque restitui Nefas videri pro vulgato videre. Recte comparat v. d. Od. IV, 2, 59. Ibid. vs. 33 scripturam codd. Blandin. aliorumque optimorum ravos, iam ed. V. receptam, non adspernatus sum; Stallbaum flavos. Ibid. vs. 65 ad scripturam, optimis codd. firmatam, Aere dehinc nunc etiam Meinekium revertisse gaudeo. 17, 64 retinui laboribus pro doloribus, quod e glossemate irrepsisse videtur in contextum, et ibid. 78 et 79 possim, pro quo Stallbaum e codd. nonnullis possum scripsit. Ibid. vs. 81 pro exitus recepi scripturam optimis codd. firmatam exitum.

Carmen seculare vs. 27 servavi cum codicibus Blandin. omnibus aliisque multis servet, quod reperitur etiam in contextu Stallbaumii, quamquam in notis indicativum cum Orellio se servasse ait. Ibid. vs. 65 pro arces, quod in editionibus prioribus legebatur, cum codd. Blandin. aliisque bonis scripsi Ibid. vv. 68. 71. 72 cum omnibus fere antiquissimis codd. et vett. editionibus restitui Prorogat - -Curat Applicat, pro quibus Stallb. errore suo ductus ex Argent. A. scripsit Proroget

aras.

Curet-Applicet.

[ocr errors]

Satirar. liber I. Sat. 1, 8 etiam in nova editione omisi prius aut, ubi Bentl. (et post eum Meineke in priore editione)

« ZurückWeiter »