De Vita Pythagorica: Gr. et Lat. Textum post Kusterum ad fidem MSS. recognovit; Kusteri aliorumque animadversionibus, adjecit suas M.T. Kiessling, Band 1

Cover
 

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Beliebte Passagen

Seite 395 - Consimilia hisce silentü etiam praecepta fuerunt, quae ad exercendam continentiam ducebant: cuius niminim difficillimum genus est,* linguam moderari. Ad temperantiam quoque referendum est, quod Crotoniatis Pythagoras persuasit, vt a profano et spurio pellicum commercio se abstinerent: item, quod musices beneficio adolescentem amoris oestro percitum, emendauit , et ad sanam mentem traduxit : sed et dehortatio a lasciuia in eandem virtutem incidit. Atque haec suis discipulis ita tradidit Pythagoras,...
Seite 201 - Considerabat etiam quaeuis alia: num scilicet affectuï vehementiori et cupiditati succumberent : ñeque obiter transmittebat, quales in ira, qtiales in cupiditatibus se exhibèrent , an contentiosi, an ambitiosi essent; vtrum ad dissensionem' potins, an ad amicitiam propenderent. Si iam ipsi omnia perscrutanti satis instructi a bonis moribus viderentur, turn porro in docilitatem et memoriam inquirebat: initio quidem, an promte et perspicue assequerentur , quae dicta erant : deinde , quo amore ,...
Seite vi - ... hanc consarcinauerint; licet igitur tarn nulla arte et diligentia hie > liber corrasus sit, idem tarnen cum Porphyrii libro eiusdem argumenti, deperditis maximam partem his scriptoribus , e quibus sua Porphyrius et lamblichus exscripserunt, in primariis fontibus est habendus, vnde accuratior et plenior Pythagorici sodalitii cognitio hauriatur. Kusterus de sua editione, quam anno 1707. Amstelodami vulgatam loanni Moro, Episcopo Noruicensi, inscripsit, in praefatione haec refert: „lamblichumNo„Strum...
Seite 345 - Arc. eût. et agendorum. ratio:/ iterumque recordabatur, cui primum, domo egressus , ' cui deindë obuius fuerit: et qui primo, qui secundo, qui tertio loco sermo habitus esset; et ' sic deinceps. Omnia enim memoria repeleré allaborabat, quae toto die gesta erant; idque eo ordine, quo singula illorum euenerant. Si vero expergefacto plus otii superesset, turn etiam eorum, quae nudius tertius acta erant, eodem modo reminisci conabatur. Memoriam igitur potissimum. exercere allaborabant : vtpote quum...
Seite 417 - Tivà ясопасаа ditam, ас deinceps ab Aesculapio excultam fuisse. De generatione denique haec illos docuisse fertur: primo cauendum esse quod praecox dicitur: ñeque enim aut in plantis praecoces fructus, aut in animalibus immatures foetus bene se habere ; sed deberé accederé temporis quoddam interuallum, antequam fructum ferant ; vt ex validis perfectisque corporibus semina et fructus proueniant. Ideoque pueros et virgines in laboribus, exercitiis, et tolerantia conuenienti educari, cibisque...
Seite 249 - ... et vtrinque probabatur, concentum dia pason esse contextura quendam, iunctis siue dia pente et dia tessaron, quemadmodum ratio dupli composita est ex ratione hemiolii et epitriti , vt duodecim, octo, sex: siue vice versa dia tessaron et dia pente, vt ratio dupli ex ratione epitriti et hemiolii; exempli gratia, duodecim , nouem , sex. Нас ratione atque via quum et manuin et auditum ad pondéra appensa conformasset, atque secundum ea rationem proportionum stabiliuisset, facili „«(j...
Seite 183 - Pythagoreus, e numero acusmaticorum, qui dicebat, Ilium omnibus hisce, rationes demonstrationesque subiecisse; quia vero vulgo a pluribus, usque semper segnio" ribus tradebantur, inde factum esse, vt rationibus detractis sola problemata reliqua manserint, Qui vero de Pythagoreis mathematici dicuntur, illi fatentur et istas .rationes esse Pythagorae, et ipsi plura insuper tradunt, quaeque dicunt, ea contendunt vera esse: sed causara dissimilitudinis hancce fiíisse aiunt: venisse Pythagoram ex Ionia...
Seite 333 - Quae autem porro natura sciri non possunt , illorum non potest scientia excogitari: ñeque verisímil e est, appetitum aliquem dari scientiae non subsistentis ; sed potius scientiae eorum, quae proprie entia sunt, quaeque semper circa eadem et eodem modo permanent, atque veré cum nomine suo coexistunt. Nam et horum intellectum sequi solet intellectus entium aequiuoce talium, etiamsi non intendatur eo Studium, perinde vt scientiam vniuersalium particularium scientia consequitur. Nam, qui de vniuer^alibus...
Seite 227 - ... potius debita iura studiosissime seruarent, auctor extitit. Sed et ipse ita vixit, vt a carne animalium abstineret et ad aras adoraret sanguine nunquam adspersas : prouidebat insuper, ne et...
Seite 473 - Pythagorei frequentius, quam qui eos antecesserant , adhibebant : sed vnguenta medicata minus probabant: hisque ipsis ad vulnera potissimum sananda vtebantur: incisiones vero et vstiones minime omnium admittebant. Quosdam insuper morbos etiam curabant incantationibus.

Bibliografische Informationen