Carmina burana

Cover
Literarischer verein, 1847 - 275 Seiten
0 Rezensionen
 

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Beliebte Passagen

Seite 230 - Primo pro nummata vini. Ex hac bibunt libertini : semel bibunt pro captivis , post hec bibunt ter pro vivis, quater pro christianis cunctis, quinquies pro fldelibus defunctis, sexies pro sororibus vanis, septies pro militibus silvanis, 4.
Seite 16 - Papa, si rem tangimus, nomen habet a re, Quicquid habent alii, solus vult papare; Vel si verbum Gallicum vis apocopare, — P aez, P ae z, dit li mot, si vis impetrare.
Seite 98 - Vos nescitis quidquam; nee cogitatis, quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
Seite 64 - Feror ego veluti sine nauta navis, ut per vias aeris vaga fertur avis, non me tenent vincula, non me tenet clavis, que.ro mihi similes, et adiungor pravis. Mihi cordis gravitas res videtur gravis ; iocus est amabilis dulciorque favis ; quicquid Venus imperat labor est suavis, que numquam in cordibus habitat ignavis. Via lata gradior more iuventutis, inplico me vitiis inmemor virtutis, voluptatis avidus magis quam salutis, mortuus in anima curam gero cutis.
Seite 230 - Quidam ludunt, quidam bibunt, quidam indiscrete vivunt. Sed in ludo qui morantur, ex his quidam denudantur, quidam ibi vestiuntur, quidam saccis induuntur. Ibi nullus timet mortem, sed pro Bacho mittunt sortem.
Seite 230 - Bibit hera, bibit herus, bibit miles, bibit clerus, bibit ille, bibit illa, bibit servus cum ancilla, bibit velox, bibit piger, bibit albus, bibit niger, bibit constans, bibit vagus, bibit rudis, bibit magus...
Seite 229 - In taberna quando sumus, non curamus, quid sit humus, sed ad ludum properamus, cui semper insudamus. quid agatur in taberna, ubi nummus est pincerna, hoc est opus ut queratur, sed quid loquar, audiatur.
Seite 64 - Res est arduissima vincere naturam, in aspectu virginis mentem esse puram; iuvenes non possumus legem sequi duram leviumque corporum non habere curam.
Seite 19 - Tunc dominus papa ad se vocavit cardinales et ministros et dixit eis: «Fratres, videte, ne aliquis vos seducat inanibus verbis. Exemplum enim do vobis, ut, quemadmodum ego capio, ita et vos capiatis.
Seite 65 - Poculis accenditur animi lucerna; cor inbutum nectare volat ad superna. Mihi sapit dulcius vinum de taberna quam quod aqua miscuit presulis pincerna.