Titi Livii historiarum Romanorum libri qui supersunt, Band 4

Cover
Sumptibus Librariae Gyldendalianae, 1864
 

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 8 - Lex sociis ac nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, dabat, ut cives Romani fierent.
Seite 51 - Aquilius de pecuniis repetundis causam diceret, ipse iudices rogare noluit ; M. Antonius, qui pro eo perorabat, tunicam a pectore eius discidit, ut honestas cicatrices ostenderet. Indubitate absolutus est. Cicero eius rei solus auctor.
Seite 6 - Unde aliquotiens in altum provectum cum modo venti adversi rettulissent, modo ipse iactationem navis caeco volvente fluctu pati non posset, taedium tandem eum et fugae et vitae cepit, regressusque ad superiorem villam, quae paulo plus mille passibus a mari abest, " moriar " inquit
Seite 218 - Tum maximum in terris Macedonum regnum nomenque; inde morte Alexand(r)i (dis)tractum (in) multa regna, dum ad se quisque opes rapiunt, laceratis viribus a summo culmine fortunae ad ultimum finem centum quinquaginta annos stetit.
Seite 6 - ... omnium adversorum nihil, ut viro dignum erat, tulit praeter mortem: quae vere aestimanti minus indigna videri potuit, quod a victore inimico nil crudelius passus erat, quam quod eiusdem fortunae compos ipse fecisset. si quis tamen virtutibus vitia pensarit, vir magnus, acer, memorabilis fuit, et in cuius laudes persequendas Cicerone laudatore opus fuerit.
Seite 119 - Romanorum avaritia superbiaque conquesti , nixi genibus ab senatu petierunt, ne se socios foedius spoliari vexarique quam hostes paliantur. cum et alia indigna quererentur, manifestum autem esset pecunias captas, L. Canuleio praetori, qui Hispaniam sortitus erat, negotium datum est, ut in singulos, a quibus Hispan! pecunias répétèrent, quinos reciperatores ex ordine senatorio daret, patronosque quos vellent sumendi potestatem faceret.
Seite 167 - Itaque designatos extemplo 7 sortiri placuit provincias , ut , cum , utri Macedonia consuli cuique praetori classis evenisset, sciretur, ut iam inde cogitarent pararentque, quae bello usui forent, senatumque consulerent, si qua de re consulto opus esset. Latinas, ubi...
Seite 40 - Hispaniam prorogato imperio obtineret. Sors opportuna fuit, <ut> P. Furius idem, cuius ea provincia fuerat, remaneret. Eodem anno, cum agri Ligustini et Gallici, quod bello captum erat, aliquantum vacaret, senatus consultum factum, ut is ager viritim divideretur.
Seite 4 - Caesar Rubicone flumine transmeato mox ut Ariminum venit, quinque cohortes, quas tune solas habebat, cum quibus, ut ait Livius, orbem terrarum adortus est, quid facto opus esset edocuit. 32a. Scholium Bernense in Lucan. Pharsalia III. 182 : Livius in primo libro belli civilis ait: " nam Athenienses de tanta maritima gloria vix duas naves effecere.
Seite 6 - M. Cicero sub adventum triumvirorum urbe cesserat, pro certo habens, id quod erat, non magis Antonio eripi se quam Caesari Cassium et Brutum posse; primo in Tusculanum fugerat, inde transversis itineribus in Formianum ut ab Caieta navem conscensurus, proficiscitur.

Bibliografische Informationen