Taciti Germania, ed. et quae ad res Germanorum pertinere videntur e reliquo Tacitino opere excerpsit J. Grimm

Cover
 

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Beliebte Passagen

Seite 114 - Sororum filiis idem apud avunculum, qui ad patrem honor. Quidam sanctiorem arctioremque hune nexum sanguinis arbitrantur et in accipiendis obsidibus magis exigunt, tanquam et animum firmius et domum latius teneant. Heredes tarnen successoresque sui cuique liberi, et nullum testamentum.
Seite 121 - Reges ex nobilitate, duces ex virtute sumunt. nec regibus infinita aut libera potestas , et duces exemplo potius quam imperio, si prompti, si conspicui, si ante aciem agant, admiratione praesunt.
Seite 48 - Batavi, donec trans Rhenum agebant, pars Chattorum, seditione domestica pulsi extrema Gallicae orae vacua cultoribus simulque insulam iuxta sitam occupavere, quam mare Oceanus a fronte, Rhenus amnis tergum ac latera circumluit.
Seite 123 - Ceterum Germaniae vocabulum recens et nuper additum, quoniam, qui primi Rhenum transgressi Gallos expulerint, ac nunc Tungri, tune Germani vocati sint. Ita nationis nomen non gentis evaluisse paulatim, ut omnes primum a victore ob metum, mox a se ipsis invento nomine Germani vocarentur.
Seite 121 - ... delectos ante aciem locant. Definitur et numerus: centeni ex singulis pagis sunt: idque ipsum inter suos vocantur; et quod primo numerus fuit, jam nomen et honor est.
Seite 123 - Fuisse apud eos et Herculem memorant, primumque omnium virorum fortium ituri in proelia canunt.
Seite 60 - Eadem aestate inter Hermunduros Chattosque certatum magno proelio, dum flumen gignendo sale fecundum et conterminum vi trahunt, super libidinem cuncta armis agendi religione insita, eos maxime locos propinquare caelo precesque mortalium a deis nusquam propius audiri. inde indulgentia numinum illo in amne illisque silvis [s]alem provenire, non ut alias apud gentes eluvie maris arescente, sed unda super ardentem arborum struem fusa ex contrariis inter se elementis, igne atque aquis, concretum.
Seite 112 - Frumenti modum dominus aut pecoris aut vestís, ut colono, injungit, et servus hacteuus paret. Cetera domus officia uxor ac liberi exsequuntur. Verberare servum ac vinculis et opere coerceré rarum. Occidere soient, non disciplina et severitate, sed Ímpetu et ira, ut inimicum, nisi quod impune.
Seite 112 - Liberti non multum supra servos sunt, raro aliquod momentum in domo, nunquam in civitate ; exceptis duntaxat iis gentibus, quae regnantur : ibi enim et super ingenuos et super nobiles ascendant : apud ceteros impares libertini libertatis argumentum sunt.
Seite 93 - ... consedisse intelligebantur : medio campi albentia ossa, ut fugerant, ut restiterant, disjecta vel aggerata : adjacebant fragmina telorum, equorumque artus, simul truncis arborum antefixa ora : lucis propinquis...

Bibliografische Informationen