S. Aurelii Propertii Libri IV elegia XI

Cover
Apud C.G. van der Post, 1865 - 64 Seiten
 

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Beliebte Passagen

Seite 22 - Cerberus et nullas hodie petat improbus umbras ; . 25 et iaceat tacita laxa catena sera, ipsa loquor pro me : si fallo, poena sororum infelix umeros urgeat urna meos. si cui fama fuit per avita tropaea decori, Afra Numantinos regna loquuntur avos ; 30 altera maternos exaequat turba Libones, et domus est titulis utraque fulta suis.
Seite 22 - Minoida sellam Eumenidum intento turba severa foro : Sisyphe, mole vaces, taceant Ixionis orbes, Fallax Tantaleo corripiare liquor, Cerberus et nullas hodie petat improbus umbras, 25 Et iaceat tacita lapsa catena sera.
Seite 24 - Nec te, dulce caput, mater Scribonia, laesi: In me mutatum quid nisi fata velis? Maternis laudor lacrimis urbisque querelis, Defensa et gemitu Caesaris ossa mea.
Seite 26 - ... seu memor ille mea contentus manserit umbra et tanti cineres duxerit esse meos, discite venturam iam nunc sentire senectam, caelibis ad curas nee vacet ulla via.
Seite 24 - ... honores, nec mea de sterili facta rapina domo. Tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata levamen, condita sunt vestro lumina nostra sinu. Vidimus et fratrem sellam geminasse curulem, 65 consule quo facto tempore rapta soror.
Seite 22 - Viximus insignes inter utramque facem. Mi natura dedit leges a sanguine ductas, Ne possem melior iudicis esse metu. Quaelibet austeras de me ferat urna tabellas : Turpior assessu non erit ulla meo.
Seite 20 - Desine, Paulle, meum lacrimis urgere sepulcrum : panditur ad nullas ianua nigra preces. Cum semel infernas intrarunt funera leges, non exorato stant adamante viae. Te licet orantem fuscae deus audiat aulae : nempe tuas lacrimas litora surda bibent. Vota movent superos : ubi portitor aera recepit, obserat herbosos lurida porta rogos. Sic maestae cecinere tubae, cum subdita nostrum detraheret lecto fax inimica caput.
Seite 22 - Numantinos regna loquuntur avos, 3o altera maternos exaequat turba Libones, et domus est titulis utraque fulta suis. Mox, ubi iam facibus cessit praetexta maritis, vinxit et acceptas altera vitta comas, iungor, Paulle, tuo sic discessura cubili : 35 in lapide hoc uni nupta fuisse legar.
Seite 26 - Sat tibi sint noctes, quas de me, Paulle, fatiges, Somniaque in faciem credita saepe meam. Atque, ubi secreto nostra ad simulacra loqueris, Ut responsurae singula verba iace.
Seite 33 - Sordidus ex humeris nodo dependet amictus. Ipse ratem conto subigit, velisque ministrat, Et ferruginea subvectat corpora cymba, Jam senior, sed cruda deo viridisque senectus.

Bibliografische Informationen