Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

et tempore oportunis et facienda alia circa appellacionem seu appellaciones. et ad finem debitum deducenda, que fuerint necessaria seu oportuna omnibusque executoribus si qui dati sunt occasioni dicti Mandati, Inhibeo eciam quantum de iure possum ne post et contra appellacionem seu appellaciones, contra dictos dominos Episcopos. Prelatos. et Capitula. me, preceptores, Officiales quoscunque ac subditos Ordinis. aut dictarum Ecclesiarum michi adherentes aut adherere volentes quoquomodo ad gravamen. procedant, aut in meum. Ordinisque mei vel in dictorum dominiorum, Episcoporum et Capitulorum, Cleri et populi in Civitatibus et extra preiudicium faciendo, aliquid innovent vel attemptent, Volens et protestans si secus a quoquam quomodolibet actum seu eciam attemptatum fuerit provocacio et appellacio huiusmodi. que futura respicit, Extunc in vim appellacionis et provocacionis transseat et vertatur. Supplicans humiliter et devote domino meo Apostolico Quatenus defectus et obscuritates huiusmodi presentis appellacionis vel cuiuscunque altius in causa pro parte Ordinis mei interposite suppleat suppletos et excusatos habere dignetur Si qui fuerint in eadem super quibus et singulis et omnibus peto per te Notarium publicum hic presentem subastancium Testimonio michi de premissis omnibus et singulis sive unum vel plura publicum Instrumentum vel Instrumenta publica. Acta sunt hec Anno Indiccione die Mense hora loco Pontificatu quibus supra Presentibus honorabilibus et religiosis viris Preceptoribus ac fratribus dicti Ordinis Wilhelmo de Helfenstein Magno Commendatore Conrado de Lichtenstein in Elbingo supremo hospitalario. Johanne Rumpenheim in Cristpurg supremo Trappiario Commendatoribus Burkardo de Wobeke Thesaurario Alberto Comite de Swarczpurg Commendatore in Danczk. Johanne Ryman Canonico Pomezaniensi decretorum doctore, Johanne Ochman dicti Magistri generalis Cappellano, Petro de Lapide arcium liberalium Magistro, Gregorio de Bisschoffiswerder et Rulando Clericis Pomesan, dioc. Nominatis testibus ad premissa specialiter vocatis et rogatis.

Et ego Bartholomeus Strume quondam Theoderici strume filius Clericus Pomesan. dioc. publicus Imperiali auctoritate Notarius prescripte appellationi, leccioni et interposicioni, omnibusque aliis et singulis suprascriptis, cum sic ut premittitur, per dictum venerabilem ac Magnificum dominum fratrem Conradum de Jungingen, Magistrum generalem agerentur et fierent, una cum prenominatis Testibus presens fui, eaque sic fieri vidi et audivi in notam recepi publicam et exinde presens publicum Instrumentum extraxi et scripsi, et hic me (Signum subscribens manu mea, signum meum solitus Rogatus et Requisitus apposui Notarii.) in Testimonium premissorum.

Original im Geheim. Archiv Schiebl. 62. Nr. 9.

Voigt B. VI. S. 252.

[ocr errors]
« ZurückWeiter »