Quellen des böhmischen Lehenrechts: zum Gebrauche bey den öffentlichen Vorträgen für seine SchülerGedruckt bei K. Geržabel, 1847 - 151 Seiten |
Andere Ausgaben - Alle anzeigen
Quellen Des Böhmischen Lehenrechts: Zum Gebrauche Bey Den Öffentlichen ... Franz Xaver Haimerl Keine Leseprobe verfügbar - 2018 |
Quellen Des Böhmischen Lehenrechts: Zum Gebrauche Bey Den Öffentlichen ... Franz Xaver Haimerl Keine Leseprobe verfügbar - 2018 |
Beliebte Passagen
Seite 53 - ... iudici repraesentet et eum de cetero in domo sua tanquam proscriptum non recipiat; si vero mansionem in castro non habuerit, dominus eius secure eum adducere faciat, et postmodum iudex cum populo eum tanquam pacis violatorem persequi non desistat...
Seite 36 - Incolume, videlicet ne sit domino in damnum de corpore suo. Tutum, ne sit ei in damnum de secreto suo, vel de munitionibus per quas tutus esse potest. Honestum, ne sit ei in damnum de sua iustitia, vel de aliis causis, quae ad honestatem eius pertinere videntur.
Seite 70 - Conventícula queque et omnes coniurationes in civitatibus et extra, etiam occasione parentelae, inter civitatem et civitatem et inter personam et personam sive inter civitatem et personam omnibus modis fieri prohibemus et in preteritum factas cassamus, singulis coniuratorum pena unius librae auri percelleudis.
Seite 54 - Si miles adversus militem pro pace violata aut aliqua capitali causa duellum committere voluerit, facultas pugnandi ei non concedatur, nisi probare possit, quod antiquitus ipse cum parentibus suis natione legitimus miles exsistat.
Seite 54 - Si quis rusticus arma vel lanceam portaverit vel gladium, iudex, in cuius potestate repertus fuerit, vel arma tollat vel viginti solidos pro ipsis a rustico accipiat. [13] Mercator negotiandi causa provinciam transiens gladium suum sue selle alliget vel super vehiculum suum ponat, ne unquam laedat innocentem, sed ut a praedone se defendat.
Seite 73 - ... legibus auferuntur, nisi que spetialiter quibusdam conceduntur, et bona contrahentium incestas nuptias, et dampnatorum et proscriptorum secundum quod in novis constitutionibus cavetur, angariarum et parangariarum et plaustrorum et navium prestationes, et extraordinaria collatio ad felicissimam regalis numinis expeditionem, potestas constituendorum magistratuum ad iustitiam...
Seite 53 - Si duo homines pro uno beneficio contendunt et unus super eodem beneficio investitorem producit, illius testimonium, eum investitor donum investiturae recognoscit, comes primo recipiat; et si idem probare poterit idoneis testibus, quod absque rapina hoc idem beneficium habuit, remota controversiae materia illud obtineat; quod si de rapina praesente iudice convictus fuerit, rapinam dupliciter solvat, beneficio vero careat, nisi iustitia et iudicio dictante illud in posterum requirat.
Seite 72 - ... [5] Firmiter etiam statuimus tam in Italia quam Alemannia, ut quicumque indicta publice expeditione vocatus a domino suo ad eandem expeditionem spatio competenti venire temere supersederit vel alium pro se domino acceptabilem mittere contempserit vel dimidium reditus feudi unius anni domino non subministraverit, feudum quod ab episcopo vel ab alio domino habet amittat, et dominus feudi in usus suos illud redigendi omnimodis habeat facultatem.
Seite 33 - Investitura quidem proprie dicitur possessio, abusivo autem modo dicitur investitura, quando hasta vel aliud corporeum quodlibet porrigitur a domino feudi, se investituram faceré dicente.
Seite 72 - Preterea si quis infeudatus maior 14 annis sua incuria vel negligentia per annum et diem steterit, quod feudi investituram a proprio domino non petierit, transacto hoc spatio feudum amittat et ad dominum redeat. [5] Firmiter etiam statuimus tam in Italia quam Alemannia, ut quicumque indicta...
