Scriptores Metrici Graeci, Vol. 1: Hephaestionis de Metris Enchiridion Et de Poemate Libellus Cum Scholiis Et Trichae Epitomis, Adjecta Procli Chrestomathia Grammatica (Classic Reprint)

Cover
Fb&c Limited, 20.08.2016 - 428 Seiten
Excerpt from Scriptores Metrici Graeci, Vol. 1: Hephaestionis De Metris Enchiridion Et De Poemate Libellus Cum Scholiis Et Trichae Epitomis, Adjecta Procli Chrestomathia Grammatica

Inter Hephaestionei enchiridu exempla optimae au toritatis sunt tres libri manuscripti: primus Cantabri giensis [0] qui in caiio-gonvilliensis collegii biblio theca servatur, secundus Cantabrigiensis alter [c] e I. Mori copiis in publicam Cantabrigiensium biblio thecam illatus, tertius unus ex multis Parisinis quem cum Th. Gaisfordio littera P signavimus. Norum priores duo ubivis fere inter se eonsentientes vide mus, quamquam de paucis tantum libri lectionibus Bentleii eura qui eum inspexit certiores facti sumus; at vero etiam Parisinum, licet nonnumquam distet leetione, ex eodem fonte cum illis derivatum esse pro certo affirmari potest. Subsequuntur libri tres vel po tius quatuor qui imprimis eo consentiunt ut scholio rum veterum congeriem, omissam eam in reliquis, ex hibeant: liber nunc ut videtur deperditus ad cuius fidem Turnebianum exemplum Parisiis anno 1553 edi tum est [tu], duo Oxonienses Bodleianae bibliothe cae, alter olim Saibantianus [s], alter Meermannianus a Gaisfordio littera E signatus, in que quae a prima manu scripta leguntur, signo M, quae ad margi nem adscripta sive limeis suprascripta sunt (fluxe runt autem haec ex inferioris classis libro) signo MZ notavimus; quibus accedit liber Darmstadiensis ex quoperpauca a Bastio delibata sunt, nam buio quoque egregia illa veterum scholiorum collectio, quam ab altera scholiorum collectione littera A distinximus, ad iecta est. In ipsius autem Hephaestionis verbis tra dendis mirum quantum libri Tu et M a Saibantiano aliquantum discrepantes conspirent, omnes autem tres (nam de Darmstadiensi nos non possumus iudicare) satis bonae motae libri habendi atque cum Cantabri giensibus et Parisino in priorem eamque meliorem He phaestionis librorum classem referendi sunt. Accedit enim inferior classis deductorum ex uno exemplo cu ius librarius in genuinis prototypi verbis describendis pessima negligentia versatus est, nisi quod in extremo enchiridio et in libello de poematis rem accuratius tractavit. Cuius exempli multa apographa propagata sunt: liber Norfolciensis bibliothecae reg. Soc. Lon din. [n]; Harleianus musei Britannici [h]; Barocciani tres Bodleianae bibliothecae B72, 3115, E165 qui ubi idem legunt sola littera [b], omissis numeris, signati sunt; libri Monacensis et Vratislaviensis aut alter ex al tero, aut uterque ex eodem tertio in quo capitum ordo turpissime turbatus legebatur descriptus. Nec vero hoc in numero omittenclus est ad quem editio princeps Iun tina Florentiae anno 1526 expressa est liber Fl, quem quasi totius huius gregis ducem interdum hoc signo pro alns eiu'sdem familiae libris communis le ctionis testem fecimus. In universum autem quomodo scripta exempla principesque editiones conspirent le ctione distentve, commode lectori hoc stemmate pro ponetur: -4m 0123 02350 o ph7-1 m U) 'u nm mmm m...: ss 550 32050 gqj G=gggdm.fi - 9 °=sc3c6=ag u - i 0r-4 00-40 %fi-ewsfig°vf888ìî°m S.. 00 Doce sssj°eî Îîeîaccc csas: =ggj: ee ocsgggscs - qoh oon.@ -w Ammmmmz> cumscholl.a posterioris classis.

About the Publisher

Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com

This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Bibliografische Informationen