Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

DB543 Cbb 1,5

PRAEFATIO.

Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae sub nomine et auspiciis

Excellentissimi atque Illustrissimi Domini Antonii Friderici e Comitibus Mittrowsky de Mittrowic et Nemyšl, antea c. r. supremi Cancellarii p. t. ab Antonio Boczek, Illustrissimorum DD. Statuum Moraviae archivario et historico, utroque nunc jam cum magna patriae historiae jactura eheu! demortuis, quatuor adhuc tomis editus, hocce tomo in lucem emisso ad anni 1306, quo stirps Přemyslea exstincta est, finem perducitur.

In praefatione ad tomum I. toti quidem huic operi quatuor tantum volumina erant praefinita; verum multitudo monumentorum medio tempore detectorum adcrevit adeo, ut auctori jam tomum tertium edituro spes prope omnis evanesceret, fore, ut tomo quarto universum opus ad culmen perducere possit; qua de causa etiam factum est, ut partes tabularum publicarum abruptas et locos ad Moraviae historiam spectantes ex aliis operibus historicis laudatos in tomo III et IV. penitus omitteret.

Attamen ipsa illa hac in re forsitan nimia parsimonia haudquaquam suffecerat; tomus IV. enim anno 1293. claudendus atque omnia reliqua tomo V. servari necessum erat, in quo praeter monumenta literarum ab

anno 1294-1306, in adpendice peculiari et omnes tabulas publicas prioris periodi medio tempore vel integras vel in partibus abruptis repertas, et indicia ex aliis operibus historicis ad Moraviae historiam provocantia promere placuerat. Fuit insuper ea quoque auctoris ratio, ut huicce ultimo codicis sui diplomatici tomo ad commodiorem totius operis usum indicem omnium in illo tam hominum quam locorum occurrentium nominum adnecteret, commentariumque ad omnes quinque tomos peculiari volumine componeret; sed consilium ipsius mors praematura, qua Idibus Januarii anni 1847. praeter opinionem absumptus est, irritum reddidit eo ipso tempore, quum ad hunc cultoribus historiae patriae acceptum sane laborem jam sese accincturus esset.

Ne igitur hoc tanti momenti opus suis numeris non absolutum relinqueretur, neve majori utilitate ex indice promisso accessura privaretur, ego auctori in provincia sua difficiliori gerenda posterioribus annis adjutor additus et post ejus mortem filiae relictae tutor, constitutus in animum statim induxi, codicis sui diplomatici, cujus jam quatuor tomi typis sunt editi, residuum tomum in lucem emittere.

Tomus hic manuscriptus jam quidem anno 1838. a librorum judice approbatus novis tamen literarum monumentis interim inventis redintegrandus supplementaque ad priores tomos pertinentia partim e relicto ast nondum in ordinem redacto adparatu historico, partim e rebus sub auspiciis Statuum Moraviae ad historiam illius, e quocumque ad id tempus hauriri potuerant fonte collectis, uberius deprompta suo quaeque loco erant digerenda.

Huncce laborem sicuti et confectionem indicis ad totum opus tam diu desiderati eo alacriori adgressus sum animo, quum, quae auctor in praefatione ad tomum primum vivus promiserat, post obitum ejus ex parte saltem praestari potuerint.

Supersedi huic operoso labori incertus adhuc, num et quis sumptus non mediocres ad edendum hunc tomum sit suppeditaturus, cum neque heredibus neque mihi tantae pecuniae suppeterent, quae talibus impensis ferendis suffecissent.

Quapropter prae ceteris enisus sum, ut Domini Antonii Friderici e Comitibus Mittrowsky de Mittrowic et Nemyšl, c. r. summi provocationum tribunalis in Bohemia Praesidis, qui mortuo patre, supremo regni Cancellario, meritis de patriae historiae perenni gloriae consecrato, jam ad quartum tomum typis edendum magna liberalitate sumptus obtulerat, precibus parem et ad hunc residuum tomum in vulgus emittendum munificentiam impetrarem.

Spes bona quidem mihi est subministrata; verum mutatae anno 1848, terris Austriacis quam maxime memorabili, rerum conditiones non solum editionem hujus tomi per priorem Maecenatem irritam reddidere, sed etiam metuendum erat, ne spem illum in lucem emittendi aequo diutius prorogarent.

Moraviae tamen legati, quum die 20 Januarii anno 1849 de patriae rebus consulentes congregati essent, legato Christiano d'Elvert rogationem ferente, conventus Statuum Moraviae die 7. Junii anno 1847. habiti decretum de codice diplomatico continuando et de emendis scriptis

fibrisque ad patriae historiam multum facientibus ab Antonio Boczek, archivi ipsorum custode, relictis uno ore comprobarunt, eoque peroptatam mihi fecerunt potestatem, hunc tomum ad annum 1306, quo stirps Přemyslea defecit, tempora complectentem typis tradendi.

Utrum et in quantum indice huic volumini et quidem sine ullo pretio adnexo votis ac desideriis historiae patriae studiosorum satisfecerim, literatiorum, quibus ad commodiorem hujus ampli operis usum tanti momenti et tam frequenter expetitum offertur subsidium, benigno ac molli committo judicio.

Brunae mense Februario 1850.

Josefus Chylil.

« ZurückWeiter »