Abbildungen der Seite
PDF
[graphic][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[graphic]

PRAEFATIO.

V/odex diplomáticas et epistolaris Moraviae sub nomine et auspiciis Excellentissimi atque Ulustrissimi Domini Antonii Friderici e Comitibus Mittrowsky de Mittrowic et Nemysl, antea с. г. supremi Cancellarii p. t. ab Antonio Boczek, IUustríssimorum DD. Statuum Moraviae archivario et histórico, utroque nunc jam cum magna patriae historiae jactura eheu! demortuis, quatuor adhuc tomis editus, hocce tomo in lucem emisso ad anni 1306. quo stirps Premyslea exstincta est, finem perducitur.

In praefatione ad tomum 1. toti quidem huic operi quatuor tantum Volumina erant praefinita; verum multitudo monumentorum medio tempore detectorum adcrevit adeo, ut auctori jam tomum tertium edituro spes prope omnis evanesceret, fore, ut tomo quarto Universum opus ad culmen perducere possit; qua de causa etiam factum est, ut partes tabularum publicarum abruptas et locos ad Moraviae historiam spectantes ex aliis operibus historiéis laudatos in tomo III et IV. penitus omitteret.

Attamen ipsa ilia hac in re forsitan nimia parsimonia haudquaquam suffecerat; tomus IV. enim anno 1293. claudendus atque omnia reliqua tomo V. servari necessum erat, in quo praeter monuments literarum ab

« ZurückWeiter »