Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Praefatio.

Quum studium linguae persicae eiusque dialectorum nostris imprimis temporibus magnos profectus fecerit atque maxime in vulgus editum sit, magnum desiderium ortum est, ut lexicon eiusdem linguae conderetur, quod nostris literarum progressibus responderet. Atque quamquam lexica linguae persicae a Castello, Meninski et Richardson vel Johnson composita exstant, non tamen, quum magis ad usum quam ad artem redacta sint, neque ea diligentia et copia confecta sunt, quae iure ab eis postuletur, neque solam genuinam linguam persicam spectant. Quae enim in illis leguntur significationes sine ullo ordine et discrimine sunt dispositae et multis erroribus intermixtae, saepe etiam non ad persicam sed alienam linguam, sive arabicam sive turcicam sive aliam pertinent et omnino non nituntur auctoritate scriptorum persicorum vel fontium fide, ex qua cognosci possit, significationem esse veram vel exemplo probatam. Praeterea quum propter raritatem, tum propter nimium pretium non omnibus patent. Quare iam multis ante annis novi lexici persici conficiendi consilium cepi, cui rei iam multam operam dederam; sed quum propter nimias difficultates, quae in componendo eiusmodi opere subeundae sunt, tum quod institutiones linguae persicae 1) prius in publicum edere statueram, rem adhuc in secundiora tempora differendam censui. Tandem maximis laboribus exantlatis hoc maiorum vigiliarum opus anno MDCCCLIII typis excudendum curavi, cuius prior pars, postquam tres priores fasciculi paribus spatiis iam singuli editi sunt, nunc typis exscripta prodit.

Atque consilium quidem, quod in conficiendo opere secutus sum, nomen libri ipsum indicat. Sed quum tamen plura sint, quae vix nomine ipso libri satis indicari posse videantur, quod rationes simul exponendae sunt, quas in eo secutus sum, paulo copiosius ea de re dicendum putavi.

Quum lingua persica ex eo tempore, quo imperium persicum in potestatem Arabum venit, magnam partem verborum linguae arabicae receperit, is qui linguae persicae peritissimus est, arabicam quoque linguam accurate cognoscere debet. Neque tamen vocabula illa arabica propter paupertatem linguae persicae sunt recepta, sed nomina ex arabica lingua petita maximam partem nihil sunt nisi synonyma linguae persicae atque vel maior vel minor eorum usus quum ex solo arbitrio scriptorum persicorum pendet, tum ex antiquiore vel recentiore aetate, qua ii vixerunt. Quapropter eiusmodi lexicon, quod ad scriptores persicos recte intelligendos satisfaciat, per se totum thesau

') Ioannis Augusti Vullers institutiones linguae persicae cum sanscrita et zendica lingua comparatae, tom. I Gissae 1840, tom. II syntaxis et ars metrica Persarum, Gissae 1850, 8°.

rum utriusque linguae simul comprehendat necesse est. Sed quod integra plenaque lexica arabica exstant, supervacaneum est, totum thesaurum linguae arabicae in persicum recipere et ad pretium eius augendum simul conferre. Quare persicas tantum voces in thesaurum meum linguae persicae recipiendas putavi, arabicarum vero eas tantum, quae in persicis scriptoribus alia significatione, Arabibus ignota, usurpatae sunt, vel formandis nominibus compositis vel dictionibus inserviunt.

[blocks in formation]

III. Lexica persica a viris doctis Europaeis composita.

I. Ac primum quidem quamquam lexica a Persis scripta multa sunt 2), quatuor tamen tantum sunt, quae pro optimis plenissimisque haberi posse videantur : 1) K

. مصطلحات بهار عجم ) et هفت قلزم برهان قاطع (2) شعوری

1) Quod a. 1742 Constantinopoli duobus voluminibus Fol. prodiit praeclarum opus persico - turcicum, inscriptum et a nobis lit. F. significatum, in quo simul omnes fere voces persicae locis optimorum persicorum poetarum notatae sunt, in editione secunda lexici Meninskici a. 1780 integrum adhibitum esse dicit huius lexici editor B. de Jenisch. Accuratissima autem fontium operis Meninskici comparatione instituta satis perspectum habemus, aut multas voces et significationes plane esse omissas, aut lexici F. auctori tribui, quae ex Castelli lexico vel aliunde petitae sunt. Quare hunc fontem denuo perlustratum una cum exemplorum delectu in lexicon nostrum recepimus, quo in labore adiuvantibus aliis lexicis persice scriptis haud paucas falsas significationes lexici F., quae maximam partem vocabulis falso lectis nituntur, corrigendi copia nobis data est malamque simul multarum vocum lectionem emendandi. Valde autem dolendum est, quod lexici F. exemplar, quo usus sum, bibliothecae Academiae Bonnensis proprium, paginarum quidem ordine servato multis tamen foliis caret, quae aliis alio loco iterum repertis sed mutatis plagularum numeris reconcinnata sunt, quae res dolo et fraudi bibliopolae cuiusdam tribuenda videtur. Tales loci e lexico Meninskii ad fidem descripti nota M. ex F. cognosci possunt.

2) Lexicon persicum a. 1818 Calcuttae a Th. Roebuck editum auctoris

محمد حسین

robation evidens ), quod praestantissimum . . برهان قاطع inscriptum ابن خلف التبريزي

esse omnes viri persice docti consentiunt, sine dubio optimum et plenissimum est, quod

2) Index notissimorum lexicorum a Persis scriptorum exstat in praefatione lexici Annalibus Vindobonensibus literarum a. 1849 t. 125 pg. 142 sqq.

et in

3) Boorhani Qatiu, a dictionary of the persian language explained in persian; alphabetically arranged according to the system of European lexicons: Comprising the whole of the words, phrases and metaphors in the Furhungi Iuhangeeree, the Mujmuool Foors of Soorooree, the Soormue Sooluemanee and the Suhah ool Udwyu, together with many words and terms from the Puhluvee, Duree, Zhund o Pazhund, Greek, Syriac, Arabic, Turkish and other languages, with a short grammar prefixed by Moohummud Hoosuen Ibni Khuluf oot Tubreezee, poetically styled Boorhan, to which is added an appendix: consisting of the Moolhuqat of the Boorhani Qatiu, the Khatimu or Appendix to the Furhungi Iuhangeeree; together with a collection of words, phrases, metaphors and proper names, extracted from the Buhari Ujum and various other authorities. The whole arranged, carefully corrected, revised an the text occasionally illustrated with persian notes by Thomas Roebuck. Calcutta 1818. In fine tertiae editionis legitur: "with additions and corrections. Third edition. By Hukeem Moulvee Abdool Mujeed. Calcutta 1834. quart. max. De egregio hoc opere legatur ipsius praefatio et Annales Vindobonnenses literarum a. 1849 t. 125 pg. 142 sqq. De turcica eiusdem operis interpretatione in Turcia maxime usitata conferatur Allgem. Literaturzeitung a. 1821 pg. 308-311.

ex omni copia lexicographorum persicorum habemus. Quare hoc lexicon totum in meum recepi, nota B. instructum.

3) Tertium ab rege ab Oude a. 1822 Lucknowii editum lexicon persicum, inscriptum slö☺å i. e. liber septem marium 1), recentissimum ac copiosissimum est. Presse sequitur praecedens, quum interpretationes eius vel ad verba receperit, praestat tamen simul omnibus quum diligentissima notatione pronuntiationis singularum vocum, tum maiore copia verborum ac dictionum. Magna tamen cautio est adhibenda propter ingentem copiam vitiorum typographicorum, quo interpretatio valde difficilis efficitur. Hoc quoque lexicon in nostrum receptum est fonte lit. HK. significato.

4) Quartum denique lexicon persicum, quod

inscribitur, a nobis nota Bh. instructum, ab Indo in literis persicis versatissimo, cui, diş Sü nomen est, a. H. 1182 p. Chr. 1768 compilatum et nuperrime in India editum 5) viri doctissimi et humanissimi A. Sprenger summae benevolentiae debemus. Haud pauca specimina illius fontis iam lexici B. editor appendici inseruit, praestantiam eius his verbis collaudans :,,a persian dictionary, admitting however several arabic, turkish and foreign words; it is the latest work compiled, and contains a number of modern phrases, metaphors etc. not to be found in any other lexicon". Sed quum et critica ratione, qua voces illustrantur, et copia verborum persicorum aliorumque ex alienis linguis in persicum sermonem receptorum phrasiumque persicarum innumerabilibus exemplis comprobata ceteris praestet et excellat, hunc fontem in lexici nostri usum convertere optimum nobis visum est. Opus autem illud, quum aliquot tertii fasciculi plagulis typis iam exscriptis demum nactus sim, non prius, quam incipiente pag. 513 lexici nostri adhibere nos potuisse valde dolemus. Denique quod proprium est lexici Bh. auctoris scribendi genus immutare nobis non placuit. Quam ob caussam notam Izafet, quam Indi scribere negligunt, in locis ex illo lexico desumtis plerumque etiam omissam invenies.

Praeterea usus sum lexico persicae et arabicae linguae persice scripto, cui nomen estima) et a nobis nota SHL. instructo, ex quo etiam in appendice lexici B. multae voces et dictiones desumtae sunt, quod tamen non adiuvantibus aliis fontibus persicis vix intelligi potest, quum innumeris mendis typographicis refertum sit.

Denique ad interpretanda opera Sufiorum indicorum, ex quorum numero soli libri Dabistân et Desâtîr editi sunt, multum quidem confert ipsum lexicon B. et significationes,

*) sjö — the Seven Seas, a dictionary and grammar of the Persian language by His Majesty

.the King of Oude in seven parts ابو الظفر معز الدين شاه زمن غازی الدین حیدر بادشاه غازی

Printed at his majesty's press in the city of Lucknow 1822. Fol. Prioribus sex tomis lexicon continetur, septimus grammaticam et artem poeticam et rhetoricam Persarum exhibet. Accurata huius operis censura legitur in Annalibus Vindobonensibus literarum a. 1826, tom. 35 et 36, a. 1827, tom. 37 —40, a. 1828, tom. 41-44 et a. 1849, tom. 125.

5) Huius lexici pars prior literas

continens, quae hucusque sola ad manus est, prodiit anno 1853 仚

ر

من يتوكل على الله فهو حبه ها مصطلحات بهار عجم در مطبع العلوم باهتمام : et sic inscribitar

Infol . بنده کریم بخش بقالب طبع درآمد

*) Shums-ool-Loghat or a dictionary of the persian and arabic languages, the interpretation being in persian, comprising also such words of the turkish language as occur in the works of persian and arabic authors. Compiled from original dictionaries of authority in those languages, by learned natives under the inspection of Joseph Barretto, junior. In two volumes. Calcutta 1806, in quart.

quibus multae voces persicae in illis libris usurpatae sunt, afferens et ipsos terminos illis proprios accurate illustrans; sed quum idem glossarium, quo usus est lexici B. auctor, libro Desâtîr adiectum sit ), hoc quoque opusculum in lexicon meum recepi, illiusque vocum interpretationem nota Gl. in Des. instruxi, quo lectores cognoscant, vocem vel significationem esse idiomatis Sufiorum indicorum propriam.

II. Secundus fons primarius lexici mei persici, ab omnibus lexicographis prorsus adhuc neglectus, sunt scriptores persici ipsi, quorum accurato ac diligenti studio effectum est, ut significationes plurimorum verborum et augere et testimoniis confirmare et certiores reddere possem. Quo in negotio maxime etiam adiutus sum et glossariis, quae chrestomathiis persicis adiecta sunt et glossario persice scripto, tomo IV editionis Schahnameh Turner Macani) addito, in quo multae voces, significationes et dictiones sermoni antiquiori operis Schahnamiani propriae et accurate illustrantur et haud raro versu vel hemistichio ex libro illo excellentissimo desumto confirmantur. Quum autem maxima scriptorum persicorum pars nondum in vulgus edita sit, saepe ad exemplorum copiam, quam ex libris maximam partem poeticis Persarum desumserunt lex. F. et Bh. auctores, refugiendum erat, quorum tamen haud pauca significationem allatam minime probant, tum quod falsa lectione vel scriptura exemplum nititur, tum quod ipse editor exemplum male intellexit. Qua de caussa multae semper restant voces vel significationes, de quibus nil certi prius dici potest, quam persici scriptores critica ratione tractati typis divulgati fuerint.

III. Tertio fonte, multo tamen illo inferiore usus sum lexicis magnis persicis Castelli "), Meninski 1) et Richardson") vel Johnson 12). Horum enim operum accurata comparatione cum primariis fontibus ipsis facta edoctus sum, permultas in iis significationes esse allatas, quae in falsa et perversa interpretatione exempli primarii nituntur indeque utpote falsas prorsus esse delendas. Praeterea Castelli lexicon linguae persicae maximam partem fide carere constat. Quare in utendo hoc fonte tertio literis C. M. et

') The Desâtîr or sacred writings of the ancient persian prophets; in the original tongue; together with the ancient persian version and commentary of the fifth Sasan; carefully published by Mulla Firuz Bin Kaus, who has subjoined a copious Glossary of the obsolete and technical persian terms: to which is added an english translation of the Desâtîr and Commentary. In two volumes. Bombay 1818, in oct.

*) The Schah Nameh an heroic poem containing the history of Fersia from Kioomurs to Yesdejird; that is from the earliest times to the conquest of that empire by the Arabs. By Abool Kasim Firdousee; carefully collated with a number of the oldest and best manuscripts and illustrated by a copious Glossary of obsolete words and obscure idioms, with an introduction and life of the author in english and persian; and an appendix containing the interpolated Episodes etc., found in different Manuscripts. By Turner Macan. In four volumes. Calcutta 1829, in oct.

*) Edmundi Castelli lexicon heptaglotton hebraicum, chaldaicum, syriacum, samaritanum, aethiopicum, arabicum coniunctum et persicum separatim. In quo omnes voces tam in manuscriptis quam impressis libris, imprimis autem in bibliis polyglottis, adiectis hinc inde Armenis, Turcis, Indis, Japonicis etc. ordine alphabetico sub singulis radicibus digestae continentur etc., cui accessit brevis et harmonica grammaticae omnium linguarum delineatio. Lond. 1669, in fol. max.

10) Francisci a Mesgnien Meninski lexicon arabico persico turcicum adiecta ad singulas voces et phrases significatione latina ad usitatiores etiam italica iussu aug. imperatricis et reginae apostolicae nunc secundis curis recognitum et auctum. Viennae 1780. 4 tom. in fol.

1) A Dictionary persic, arabic and english, with a dissertation on the languages, litterature and manners of eastern nations, by John Richardson, revised and improved by Charles Wilkins. A new edition considerably enlarged by Francis Johnson. London 1820 in quart.

12) Dictionary persian, arabic and english by Francis Johnson. Published under the patronage of the honourable East-India Company. London 1852 in quart. Est nova lexici Richardsonii editio valde aucta et emendata, quam F. Johnson suo nomine nunc protulit.

« ZurückWeiter »