Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

principe, Rege ac consilio suo per dictos suos ligeos, subditos deducta sunt, probata et verificata, absque hoc, quod ligei predicti verberabantur et male tractabantur in terra vestra Prucie. premissa omnia, si placeat, lacius et apercius declarabuntur in scriptis.

Item quod cum subditi vestri terre vestre Prucie, altissimo disponente, valeant in futurum ad quemcumque locum, portum, Civitatem vel burgum in Regno Anglie cum suis bonis et mercandisis libere declinare, ibique mercari et contrahere, petitur conformiter, quod subditi, ligei predicti Regni Anglie consimilem habeant libertatem, et ita liberum arbitrium declinandi ad quemcumque locum terre vestre Prucie cum bonis suis et mercandisis, ac huiusmodi loca mutandi, necnon ad alia loca se transferendi cum bonis suis et mercanciis, infra fines et limites dicte terre vestre Prucie, absque impedimento seu contradiccione quacunque.

Item petitur ex parte serenissimi principis, quod universi et singuli mercatores sui easdem habeant libertates seu privilegia, et eisdem gaudeant in emendis et vendendis et aliis contrahendis, quibus ab antiquo in terra vestra predicta Prucie solebant gaudere, necnon quod dicti mercatores, ligei Regni Anglie de se ipsis et inter se habeant gubernatorem, qui valeat et debeat ligeos, mercatores dicti Regni Anglie regere et iustificare. Item quo ad factum contingens in portu de Swyn in Flandria ex parte dicti serenissimi principis Regis Anglie et Francie, scriptum erat nuperrime per vestros honorabiles ambassiatores vestre magnificencie et adhuc ad idem declarandum, iustificandum et verificandum, sic suadetur, quod si que gravamina pretensa in portu de Swyn predicto Magistris navium aut aliis quibuscunque subditis vestris quo ad naves predictas seu bona alia per anglicos classis Anglicane fuerant, ut pretenditur, illata, illa gravamina pretensa dicti magistri navium et alii quicunque subditi pretensi predicta, si qua fuerant, merito pertulerunt et subierunt ipsorum culpa, et demeritis id poscentibus cum re vera in prima applicacione classis Anglicane ad portum predictum Prior Sancti Johannis Jerosolimitani in Anglia et Thomas Poy Miles tempore per dictos Ambassiatores vestros specificato Admiralli classis predicte omnes naves et gentes ibidem existentes, que de terra et dominio Prucie tunc se fore asserebant, una cum nonnullis navibus Campens. pretensis cum quibuscunque bonis et mercibus earumdem in eisdem existentibus in securam et firmam amiciciam ceperunt et ad navium predictarum et bonorum huiusmodi custodiam firmiorem dicti Prior et Thomas Admiralli non solum vexilla sua, verum eciam homines proprios gentis anglicane pro ipsorum custodia posuerunt, et quamquam dicti Magistri navium et alii quicumque in dictis navibus existentes dictam securitatem gratanti animo acceptantes cum prefatis Admirallis et classe Anglicana fide ipsorum media stare et nullo modo ad inimicos retrocedere seu divertere firmiter protunc promisissent, tamen dicti Magistri navium cum suis navibus predictis tribus navibus quas Campenses citra suas exti

tisse asseruerunt pro quibus per consilium dicti serenissimi principis extitit cum eisdem postmodum concordatum, et que ex proposito certo in portu predicto de voluntate et assensu Magistrorum earumdem ipsis mercandisis et armaturis et bonis aliis quibuscunque in dictis navibus existentibus per eosdem Magistros et suos ad ipsorum disposicionem liberam et commodum dispositis, primitus alleuiatis ac evacuatis, combuste fuerant, duntaxat exceptis oportunitate temporis in hac parte captata, aliqui eorum clamdestine ancoribus primitus fixis clanculo extractis seu evulsis et aliarum ancorarum cordis cesis ad inimicos Regis Anglie cum gentibus nacionis Anglicane in navibus predictis pro ipsorum Magistrorum navium et aliorum hominum suorum in eis existencium ac bonorum eorumdem tuta custodia ibidem ut premittitur, una cum bonis inimicorum Regis et Regni Anglie in eisdem navibus existentibus per dictos admirallos. prout licuit, arestatis ad summam decem Mille librarum longe ultra summam bonorum in quibus dicti subditi vestri per Anglicos se pretendunt, dampnificatos. extendentibus et excedentibus. fidem ipsorum huiusmodi temere violantes, et diverterunt et transtulerunt classem Anglicanam voluntarie et absque causa legitima quacumque spernentes, et penitus relinquentes, ipsos anglicos, sic ad tutelam et custodiam dictarum navium positos secum abduxerunt fraudulenter et dolose, quorum aliquos in mare proiecerunt et submerserunt, et alios inhumaniter inimicis predictis trucidandos crudeliter tradiderunt, quibus eciam inimicis extunc firmiter adheserunt vinculo federis inter ipsos et Anglicos hactenus contracto ex parte eorumdem penitus direlicto in magnas et enormes lesiones Regis Anglie, et classis Anglicane predicte dictorumque admirallorum preiudicium et dampnum manifestum, hinc est, quod et si naves alique Magistrorum huiusmodi sic fugiencium et delinquencium capte seu navis aliqua huiusmodi capta extiterat aut combuste seu combusta fuerant aut fuerat cum bonis existentibus in eisdem per Anglicos dicte classis anglicane propter demerita huiusmodi, ut prefertur, per ipsos Magistros navium et suos tam in personis hominum. ligeorum, quam eciam in bonis predictis perpetrata non sunt, dicte naves aut bona huiusmodi ipsis quomodolibet restituenda, sed sunt dampna enormia predicta per ipsos Magistros navium et suos tam in personis hominum ligeorum dicti domini nostri Regis interfectorum, quam eciam in bonis, ut premittitur, inimicorum arestatis. et domino nostro Regi, ut premittitur, debitis et abductis perpetrata, ipsi domino nostro Regi resarcienda et satisfactio debita merito facienda in premissis. est que insuper dictis admirallis nomine ipsorum et Classis predicte pro dampnis et iniuriis per ipsos Magistros navium et alios in dictis navibus existentes, eis ut premittitur illatis debita satisfactio impendenda. Et protestantur dicti nuncii seu Ambassiatores de addendo et alias prout iuris est etc. Original im Geheim. Archiv zu Königsb. Schiebl. 83. Nr. 6. Voigt B. V. S. 448.

« ZurückWeiter »