Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

in ora inferiori tot fubjicientur notæ, quot erunt verficuli Vulgatæ
utriufque fuperpofiti. His autem fufioribus notis inferentur germana
veterum Patrum teftimonia, vel fimiles codicum Mff. loci; Græca de-
mum cum Latinis omnino diligentiffimè comparabuntur. Infuper his
monita plurimorum fronti præmittentur librorum; in quibus, fi quæ
vifa funt uberiorem poftulare difputationem, quàm ut intra notarum
anguftias commodè fatis poffent elucidari, explicabuntur. Ad extre-
mum claudetur opus indice totius Scripturæ locupletiffimo.

ditio.

prætermif

CXCIX. Quod partes Typographi attinet, nihil ab ipfo præter- A Typographo miffum fuit, quò elegantiffima prodiret editio; nec fumptui, nec la-fum, quo eleganbori pepercit. Unde fpes effe poteft nihil morofiffimos quidquam de- tiffima prodiret efideraturos, aut reprehenfuros ; feu characterum elegantiam, feu chartæ nitorem fpectes. Interea eruditos quofque, & bonarum litterarum cultores obfecramus, ut fi manufcriptos quofdam codices apud fe habeant, aut in bibliothecis, vel ubiubi delitefcere noverint, in quibus antiquæ Vulgatæ fragmenta nonnulla reperiantur, nobifcum communicare non graventur.

tur.

[ocr errors]

CC. Calumniari autem fi quis velit quòd Vulgatam novam appellemus Malevolorum caeam Scripturæ interpretationem, quæ à Tridentinæ Synodi Patribus lumniis obviam ifeffione IV. vetus & vulgata editio appellatur; calumniari, inquam, fi quis velit, ac veluti facrofanctæ Synodo refragari velimus; ille meminerit hanc eandem à Pontifice magno novam fuiffe appellatam; atque idem norit novam à nobis appellari Vulgatam noftram, quamvis vetus fit, longoque ac diuturno ufu probata, ut eam ab hac antiqua verfione, quæ olim in Ecclefia Latina, priufquam ex Hebræo facros libros Latinè redderet Hieronymus, in ufu & honore erat, fecernamus. Abfit ut vel tantillùm ab hujus Concilii mente deflectamus. Verùm quæ fit mens hujus Concilii Tridentini explorare juvat. « Manifeftum eft, ut cum « Praf in Auguftini operum editoribus noftris loquar, à Concilio nihil aliud per « tom. 5. Vulgatam intelligi verfionem, nifi eam quæ legi confuevit in Ecclefia Catho- «

[ocr errors]

lica; cujus tametfi plurimas partes Hieronymus tranftulerit ex Hebræo, «
quemadmodum fola teftimonia ex hac ipfa ab Augustino lib. 4°. de «
Doctrina Christ. cap. VII. iterum lib. 5. & 6. Quæft. & lib. 7. Locutio- «<
num in Heptateuchum petita abundè probant, eo tamen Concilii tem- «<
pore, quo jam plùs quàm mille & centum annos numerabat, optimo «
jure antiqua dici poterat ; perinde atque Ifidori Hifpalenfis ætate jam
Vulgatæ nomen erat adepta, cùm ea editione omnes Ecclefiæ ufque-
quaque utebantur.
Cæterum non fine gravi hallucinatione crederet <<<
quifpiam idem in Tridentina Synodo & apud veteres per Vulgata vo- «
cem fignificari. In Synodo ea vox integram utriufque Foederis Scri- «
pturam Latinè redditam, & noftris contentam in Bibliis denotat; cùm «
apud Hieronymum epift. ad Sun. & Fret. Græcam quandam veteris «<
Teftamenti verfionem fignet; epiftola verò 101. ad Pammachium ver- «
fionem ita vocatam, cùm ea nostræ opponeretur. » Nihil ergo à no-
bis peccatur, quod abfit, contra decretum Concilii Tridentini, quo fta-
tuit ut ipfa vetus & vulgata Editio, quæ longo tot fæculorum ufu in ipfa
Ecclefia probata eft..... pro authentica haberetur. Uno verbo ipfi nos quo-
que Vulgatam hodiernam veterem effe, & longo ufu in Ecclefia pro-
batam, eamque unam pro authentica habendam contendimus. Verùm
quamvis vetus fit, quamvis longo diuturnoque ufu probata, eam ta-
men appellari novam à nobis poffe exiftimavimus, ut fecerneretur ab illa
longè antiquiffima interpretatione, quæ ante Hieronymum erat in usu.

Appellationis duplicis veteris ac 10

rius M.

CCI. Quifquis ergo nos reprehenderit & accufaverit, idem accupainterpretationis fabit & reprehendet Gregorium Magnum, quem auctorem habemus. auctor eft Grego- De utraque enim interpretatione verba faciens in epiftola Leandro inscripta, aliam appellat Novam, aliam Veterem. Novam translationem, inquit, differo fed cùm probationis caufa exigit, nunc novam, nunc veterem per teftimonia affumo, ut quia fedes Apoftolica, cui Deo auctore præfideo, utrâque utitur, mei quoque labor ftudii ex utraque fulciatur. Quàm belle hæc Gregorii verba congruunt! Ad rem noftram facta fcriptaque videntur. En translatio Latina duplex, vetus & nova : hæc recens ab Hieronymo ex Hebræo adornata, quæque jam, fi non ubique, faltem apud fedem Apoftolicam publicè obtinebat: illa vetus è Græco translata, fola nempe ante Hieronymum paffim ufurpata in Ecclefia Latina. Utramque admittit S. Gregorius, quia utraque promifcuè utebatur tunc ecclesia Romana; fiquidem nondum jam ita prævaluerat nova Hieronymi translatio, ut veteri penitus omiffa, altera fuerit ei fubftituta, S. Doctoris ætate. Quia tamen partes plurimæ de veteri Italica fervatæ funt in Vulgata noftra, cæteræ verò & præcipuæ, de Hieronymi Doctoris antiquiffimi translatione vel emendatione fuerunt petitæ, ideo placuit unam ex utraque conflatam & effectam, veterem & vulgatam Editionem appellare. << Hujus autem veteris ac vulgatæ Editionis, inquiunt editores » Romani, tanta semper fuit auctoritas, tamque excellens præftantia, ut » eam cæteris omnibus Latinis editionibus longè anteferendam effe, apud » æquos judices in dubium revocari non poffet. Qui namque in ea li» bri continentur, ut à majoribus noftris quafi per manus traditum no» bis est, partim ex S. Hieronymi translatione, vel emendatione fuscepti funt; partim retenti ex antiquiffima quadam editione Latina, quam » S. Hieronymus Communem & Vulgatam, S. Auguftinus Italam, S. Grego» rius Veterem translationem appellat. Ac de veteris quidem hujus, five » Italæ editionis finceritate atque præftantia, præclarum S. Auguftini tefti» monium exftat in fecundo libro de Doctrina Christiana, ubi Latinis om» nibus editionibus, quæ tum plurimæ circumferebantur, Italam præfe» rendam cenfuit..... De S. verò Hieronymo multa exftant veterum Pa» trum egregia testimonia. Eum enim S. Auguftinus hominem doctiffi» mum, ac trium linguarum peritiffimum vocat, atque ejus translationem » ipforum quoque Hebræorum teftimonio veracem effe confirmat. >> dem S. Gregorius ita prædicat, ut ejus translationem, quam novam ap» pellat, ex Hebræo eloquio cuncta veriùs transfudiffe dicat; atque id» circo digniffimam effe, cui fides in omnibus habeatur..... Quare non » immeritò Catholica Ecclefia S. Hieronymum doctorem maximum, at» que ad Scripturas facras interpretandas divinitus excitatum ita celebrat, » ut jam difficile non fit illorum omnium damnare judicium, qui vel tam » eximii Doctoris lucubrationibus non acquiefcunt, vel etiam meliora, » aut certè paria præftare fe poffe confidunt. Cæterùm ne tam fidelis » translatio..... ulla ex parte corrumperetur, eadem facrofancta Synodus » Tridentina illud decreto fuo fapienter adjecit, ut hæc ipsa vetus & vul» gata Editio emendatiffimè, quoad fieri poffet, imprimeretur. » Hac duplici ap- CCII. Nobis igitur qui hanc utramque interpretationem Latinam, pellatione non uti cùm antiquiorem è Græco, tum Hieronymianam ex Hebræo diftinguere cogimur, quo aptiori modo fecernere licuit, quàm diverfis impofitis nominibus, hanc nimirum appellando antiquam, quæ reipfa antiquior eft; aliam verò novam, quæ tametfi ipfa vetus fit, alterâ tamen eft recentior? Sed nimis forfan multa de his diximus: dicenda tamen erant,

nobis non omnino licuit.

Eun

rum officia com→ memorantur.

ut malevolis obviam iretur, ipfifque calumniandi anfa præcluderetur. CCIII. Tandem præfari definam, poftquam virorum doctorum, qui virorum doctoamicam mihi navarunt operam, officia commemoravero : quod ni facerem, ingratus meritò audirem. Primus fefe offert vigilantiffimus bibliothecæ Regiæ Cuftos, omnibus ftudiofis femper obvius. Notior est doctis omnibus, doctiffimus ipfe Dominus Sallier, quàm ut eum ex nomine appellari, aut ejus eruditionem à me commendari oporteat. Singularem viri clariffimi, in omnem humanitatis gratiam facti, nullo non tempore bonitatem in omnia intentam & accinctam fum expertus. Regium, cui præeft, thefaurum referavit ; nec modò uti permifit, & exaratos manu codices, quos vellem, ad nutum benigna manu fuppeditavit ; verùm etiam omni in me abfentem perinde atque præfentem, imo nonnunquam infcium, officio certavit: pro quibus gratiam referre quantam debeo, dignafque grates perfolvere, meæ profectò non effe opis fateor.

CCIV. Commemorandus proximè venit Dominus L'Evêque de Poüilli, quem qui non norit, is in Republica litteraria hofpes fit & peregrinus neceffe eft. Nobis verò notior eft vir doctiffimus, non tantùm eruditionis & doctrinæ fama ; fed virtutibus, quas propiùs licet intueri ob neceffitudinem, quæ nobis cum illo intercedit. Præclara funt illius in nos merita, utilemque nobis commodavit operam, & prudenti confilio fæpe juvit.

CCV. Vellem hîc ego cunctis qui fuppetias mihi contulere, in primis autem fingularum præfectis bibliothecarum, quotquot etiam per litteras adii, gratum animum fignificare, quid finguli præftiterint referendo. Quàm multi per nomina mihi effent appellandi! Ut enim Parifienfes cæterafque Gallicanas prætermittam bibliothecas, Regiam, Colbertinam, Sorbonicam, Claromontanam, Rhemenfem, &c. exteras quoque, Romanas nempe & Anglicanas maximè commemorem. Harum namque omnium bibliothecarum præfecti, quidquid è re noftra fuit perhumaniter nobis communicarunt; librosque nonnulli integros, etiam propriis fumptibus, & ea defcriptos cura, cui parem nufquam invenias, ad nos tranfmifere. Quis viris hujufmodi doctis tam humaniter, tam liberaliter opem ferentibus, tantam retulerit gratiam, aut referre poffit, quanta referri debet ?

CCVI. Neque verò hîc te tacitum relinquam dilectiffime fodalis, noftri confors laboris, Carole Ballard, qui duriffimam hanc unà mecum provinciam cepifti; qui tam bonam mihi, tam utilem, menda corrigendo, qui ingratus plenufque faftidii labor est, operam navasti. Tu me hærentem monitis & confiliis fæpe juvifti, ingenuis moribus officiofaque fedulitate recreafti, ærumnas laboris depulifti. Fuiffem fine te, amantissime fodalis, fæpe faftidia fubiiffent; fuiffem fine te, tanto oneri fuiffem impar, nec tam omnibus numeris perfectum opus iftud prodiret.

Faxit Deus ut nofter ifte qualifcunque labor in utilitatem Ecclefiæ, quod unum in votis eft, cedat.

N

Permiffio R. P. Vicarii Generalis Congregationis S. Mauri.

Os Frater RENATUS LANEAU, Vicarius Generalis Congregationis S. Mauri, Ordinis S. Benedicti Facultatem concedimus chariffimo Fratri noftro Domno PETRO SABATIER Presbytero & Monacho ejufdem Congregationis, in lucem edendi librum, cui titulus eft : Bibliorum facrorum Latina verfiones, &c. opera & ftudio ejufdem Domni PETRI SABATIER collectum & compofitum ; & à viro clariffimo Domino SALLIER, Bibliothecæ Regiæ Cuftode, Profeflore & Cenfore Regio, juffu illuftriffimi Sigillorum Galliæ Cuftodis examinatum & approbatum. In quorum fidem has litteras manu propriâ fubfcriptas, & figillo officii noftri munitas, à Secretario noftro fubfcribi mandavimus. Datum Parifiis in Monafterio S. Germani à Pratis, die duodecima menfis Februarii, anni millefimi feptingentefimi trigefimi feptimi.

[ocr errors]

E

Fr. RENATUS LANEAU, Vicarius Generalis.

De mandato R. P. Vicarii Generalis,
Fr. J. FRANCISCUS DELVILLE, Secretarius.

APPROBATIO.

Go infra fcriptus, juffu illuftriffimi Galliæ Sigillorum Cuftodis, legi librum, cui titulus : Bibliorum facrorum Latine verfiones antique, &c. & fidem facio nihil à me in eo compertum quod non confentiat cum doctrinæ Chriftianæ principiis. Datum Parifiis octava die Januarii, anno millefimo feptingentefimo trigefimo feptimo,

SALLIER.

******************************************************

L&

PRIVILEGE DU ROI

OUIS, PAR LA GRACE DE DIEU, ROI DE FRANCE ET DE NAVARRE: A nos amez & féaux Confeillers les Gens tenans nos Cours de Parlement, Maitres des Requêtes ordinaires de nôtre Hôtel, Grand Confeil, Prevôt de Paris, Baillis, Sénéchaux, leurs Lieutenans Civils, & autres nos Jufticiers qu'il apartiendra, SALUT. Nôtre bien amé REGNAULD FLORENTAIN, nôtre seul Imprimeur ordinaire & Libraire à Reims, Nous ayant fait remontrer qu'il fouhaiteroit imprimer, ou faire imprimer, & donner au Public un Ouvrage, qui a pour titre, Bibliorum facrorum Latina verfiones antique, s'il Nous plaifoit lui accorder nos Lettres de Privilege fur ce néceffaires, offrant pour cet éfet de l'imprimer ou faire imprimer en bon papier & beaux caracteres, fuivant la feüille imprimée, & attachée pour modele fous le Contrefcel des Préfentes. A CES CAUSES, Voulant traiter favorablement ledit Expofant, Nous lui avons permis & permettons par ces Préfentes d'imprimer, ou faire imprimer ledit Ouvrage ci-dessus specifié, en un ou plufieurs volumes, conjointement ou féparément, & autant de fois que bon lui femblera, fur papier & caracteres conformes à ladite feüille imprimée, & attachée sous notredit Contrefcel, & de le vendre, faire vendre & débiter par tout nôtre Royaume pendant le tems de douze années confécutives, à compter du jour de la date defdites Préfentes. Faifons défenses à toutes fortes de perfonnes de quelque qualité & condition qu'elles foient, d'en introduire d'impreffion étrangere dans aucun lieu de nôtre obéiffance; comme auffi à tous Imprimeurs, Libraires & autres, d'imprimer, faire imprimer, vendre, faire vendre, débiter ni contrefaire ledit Ouvrage ci-deffus expofé, en tout ni en partie, ni d'en faire aucuns extraits, fous quelque prétexte que ce foit, d'augmentation, correction, changement de titre, même de traduction étrangere ou autrement, fans la permiffion expreffe & par écrit dudit Expofant, ou de ceux qui auront droit de lui; à peine de confifcation des Éxemplaires contrefaits, de fix mille livres d'amende contre chacun des contrevenans, dont un tiers à Nous, un tiers à l'HôtelDieu de Paris, l'autre tiers audit Expofant, & de tous dépens, dommages & intérêts. A la charge que ces Préfentes feront enregistrées tout au long fur le Regiftre de la Communauté des Imprimeurs & Libraires de Paris dans trois mois de la date d'icelles; Que l'impreffion de cet Ouvrage fera faite dans nôtre Royaume, & non ailleurs; Et que l'Impétrant fe conformera en tout aux Réglemens de la Librairie, & notamment à celui du 10 Avril 1725; Et qu'avant que de l'expofer en vente, le Manufcrit ou Imprimé qui aura fervi de copie à l'Impreffion dudit Ouvrage, fera remis dans le même état où l'Aprobation y aura été donnée, ès mains de nôtre très cher & féal Chevalier le Sieur CHAUVELIN, Garde des Sceaux de France, Commandeur de nos Ordres; Et qu'il en fera enfuite remis deux Éxemplaires dans nôtre Bibliotheque publique, un dans celle de nôtre Château du Louvre, & un dans celle de nôtredit très cher & féal Chevalier le Sieur CHAUVELIN, Garde des Sceaux de France, Commandeur de nos Ordres : Le tout à peine de nullité des Préfentes. Du contenu defquelles vous mandons & enjoignons de faire jouir l'Expofant, ou fes Ayanscaufe, pleinement & paisiblement, fans fouffrir qu'il leur foit fait aucun trouble ou empêchement. Voulons que la Copie defdites Préfentes, qui fera imprimée tout au long au commencement ou à la fin dudit Ouvrage, foit tenue pour duement fignifiée; & qu'aux Copies collationées par l'un de nos amez & féaux Confeillers & Sécrétaires, foi foit ajoutée comme à l'Original. Commandons au premier nôtre Huiffier ou Sergent de faire pour l'exécution d'icelles tous Actes réquis & néceffaires, fans demander autre permiffion, & nonobftant clameur de Haro, Charte Normande, & Lettres à ce contraires : CAR TEL EST NÔTRE PLAISIR. Données à Verfailles le quinziéme jour de Février, l'an de grace mil fept cens trente-sept, & de nôtre Regne le vingt-deuxième. Signé par le Roi en fon Confeil. Et plus bas, figné SAINSON, avec paraphe; & fcellées du grand Sceau de cire jaune.

Registré fur le Regiftre IX. de la Chambre Royale des Libraires & Imprimeurs de Paris, no. 428. folio 385. conformément aux anciens Réglemens, confirmez par celui du 28 Février 1723. A Paris, le dix-huit Février mil fept cens trente-Sept.

Signé, G. MARTIN, Sindic.

PRÆFATIO

DE EDITIONE ROMANA VULGATÆ.

I

N multis magnifque beneficiis, quæ per facram Tridentinam Synodum Ecclefia fue Deus contulit, id in primis numerandum videtur, quòd inter tot Latinas editiones Divinarum Scripturarum, folam veterem ac vulgatam, que longo tot fæculorum ufu in Ecclefia probata fuerat, gravissimo Decreto authenticam declaravit. Nam, ut illud omittamus, quòd ex recentibus editionibus non pauca ad hærefes hujus temporis confirmandas licenter detorta videbantur : ipfa certè tanta verfionum varietas atque diverfitas, magnam in Ecclefia Dei confufionem parere potuiffet. Jam enim hac noftra atate illud fePræf. in rè eveniffe conftat, quod fanctus Hieronymus tempore fuo accidiffe teftatus eft, tot fcilicet fuiffe exemplaria, quot codices; cùm unufquifque pro arbitrio fuo adderet vel detraheret. Hujus autem veteris ac vulgate Editionis tanta femper fuit auctoritas, tamque excellens præftantia, ut eam cæteris omnibus Latinis editionibus longè anteferendam effe, apud aquos judices in dubium revocari non poffet. Qui namque in ea Libri continentur (ut à majoribus noftris quafi per manus traditum nobis eft) partim ex fancti Hieronymi translatione, vel emendatione, fufcepti funt; partim retenti ex antiquiffima quadam editione 3. Hier. Latina, quam fanctus Hieronymus Commuin c. 49 nem & Vulgatam, fanétus Auguftinus Ita

Jofue.

Ifaiæ.

S. Aug.

Doctrin.

fine.

lam, fanctus Gregorius Veterem translatiolib. 2. de nem appellat. Ac de Veteris quidem hujus, Chrift. c. five Itala editionis finceritate atque præftan15. tia, præclarum fancti Auguftini teftimonium S.Greg. exftat in fecundo Libro de Doctrina Chriftiaepift. dedicat. ad na, ubi Latinis omnibus editionibus, qua tunc Leandr. plurima circumferebantur, Italam præferenc. 5. in dam cenfuit, quòd effet, ut ipfe loquitur, verborum tenacior cum perfpicuitate fententia. ubi fup. De fancto verò Hieronymo multa exftant veterum Patrum egregia teftimonia: eum enim Lib. 18. fanctus Auguftinus hominem doctissimum, ac trium linguarum pèritissimum vòcat ; atque ejus translationem ipforum quoque Hebræorum teftimonio veracem effe confirmat. EunLib. 20. dem fanctus Gregorius ita pradicat, ut ejus Mor. 24. translationem, quam novam appellat, ex He

S. Aug.

de Civit. Dei, c. 43.

bræo eloquio cuncta veriùs transfudiffe dicat: atque idcirco digniffimam effe, cui fides in omLib. 6. nibus habeatur. Sanctus autem Ifidorus non Etym. c. uno in loco Hieronymianam verfionem cateris

5.

omnibus anteponit, eamque ab ecclefiis Chri

ftianis communiter recipi ac probari affirmat, quòd fit in verbis clarior, & veracior in fententiis. Sophronius quoque, vir eruditiffimus, Lib. 1. de Div. fancti Hieronymi translationem non Latinis offic. c. 12. modò, fed etiam Gracis valde probari animadvertens, tanti eam fecit, ut Pfalterium & Prophetas ex Hieronymi verfione in Gra cum eleganti fermone tranftulerit. Porro qui fecuti funt, viri doctissimi, Remigius, Beda, Rabanus, Haymo, Anfelmus, Petrus Damiani, Richardus, Hugo, Bernardus, Ruper tus, Petrus Lombardus, Alexander, Albertus, Thomas, Bonaventura, cæterique omnes, qui his nongentis annis in Ecclefia floruerunt, fancti Hieronymi verfione ita funt ufi, ut cætera, qua pene innumerabiles erant, quafi lapfa de manibus Theologorum, penitus obfoleverint. Quare non immeritò Catholica Ecclefia, fanctum Hieronymum Doctorem maximum, atque ad Scripturas facras interpretandas divinitus excitatum, ita celebrat, ut jam difficile non fit illorum omnium damnare judicium, qui vel tam eximii Doctoris lucubrationibus non acquiefcunt, vel etiam meliora, aut certè paria, præftare fe poffe confi dunt. Cæterùm ne tam fidelis translatio, tamque in omnes partes Ecclefiæ utilis, vel injuria temporum, vel imprefforum incuria, vel temerè emendantium audacia, ulla ex parte corrumperetur, eadem facrofaneta Synodus Tridentina illud Decreto fuo fapienter adje cit, ut hæc ipfa vetus ac vulgata Editio emendatiffimè, quoad fieri poffet, imprimeretur : neque ulli liceret eam fine facultate & approbatione Superiorum excudere. Quo Decreto fimul typographorum temeritati ac licentia modum impofuit; & Paftorum Ecclefiæ, in tanto bono quàm diligentissimè retinendo & confervando, vigilantiam atque induftriam excitavit. Et quamvis infignium Academiarum Theologi in Editione vulgata priftino fuo nitori reftituenda magna cum laude laboraverint; quia tamen in tanta re nulla potest esse nimia diligentia; & codices manufcripti complures & vetuftiores Summi Pontificis juffu conquifiti, atque in Urbem advecti erant ; & demum, quoniam exfecutio generalium Conciliorum, & ipfa Scripturarum integritas ac puritas, ad curam Apoftolice Sedis potiffimùm pertinere cognofcitur : ideo Pius IV. Pontifex Maximus, pro fua in omnes Ecclefia partes incredibili vigilantia, lectissimis aliquot

« ZurückWeiter »