Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Suam licet reddamus

dignum opus altimamus,

[ocr errors]

ad nos

bium mihi est, quin habeat quo id egerit fundamento, atque Psalterium
auro cedroque dignum, ante alios vulgaverit

.
CLXXIX. Fortè quis mirabitur, cùm tam multa de Blanchino
di laudem , nof- ejufque opere honorificè prædicaverim, non minùs tamen interea ean-
er um anihilominus dem à me Scripturarum interpretationem in vulgus emitti. Quid enim,

inquiet, si quæcunque ad recuperandam revocandamque in lucem Italam
requiruntur, vidit Blanchinus ; si ea etiam magna ex parte ita est exse-
cutus, ut de cætero bene fperare liceat, ut quid eidem manus operi ad-
moves ; quid fers in filvam ligna ? aut fi jam admoveras, quidni in-
cæpto desistis? Sed facile & politum in expedito responsum. Unus item-
que alter tomus, feu totum vetus Testamentum è prælo exierat, ipfique
prælo novum jam pene ante maturum erat, quàm Blanchini

opus
perveniret. Poftquam autem pervenit, illudque evolvimus , viri docti
singularem diligentiam, quibus erat digna, laudibus cumulavimus ( ne-
que enim is fum, qui obtrectatione alienæ fcientiæ famam velim aucu-
pari ) nec tamen idcirco noftri nos laboris pænituit, aut debuit poeni-
tere : dignum enim luce est opus, quod in lucem emittimus. Nec ve-
rò hoc arroganter dictum existimari velim : nam cùm multos in versan-
dis SS. Patrum fcriptis, ut inde extraherem quæcunque veteris inter-
pretationis reliquiæ occurrerent, annos consumpserim; cùm tam mul-
tarum forulos bibliothecarum excufserim, ut manu exaratos codices,
fi qui delitescerent, adhibendos in consilium investigarem, plurimosque
repererim ; non sum arrogans, ni fallor, si tot annorum opus, tam im-
probo diuturnoque labore, tot vigiliis elaboratum, tantis quoque fum-
ptibus absolutum, luce dignum esse dixerim, nec perdendum existima-
verim. Plura dicere non finunt mores mei ; neque etiam à viro re-
ligiofo quidquam alienius esse potest, quàm de fe fuisque laboribus ali-
quid gloriosius prædicare. Sed aliorum iftud esto judícium. Ego ve-
rò interim quid in hac editione præstiterim explicabo.

$ 11.
Quid in hac editione à nobis fit præftitum.
Quà via antiqua interpretationis reliquias investigaverimus ; quota pars veteris

hujus versionis recuperata ; qua ratione ex tot variis fragmentis, undequaque
conquifitis , corpus Biblicum confecerimus ; quo demum ordine , qua methodo

fit edendum, explicatur.
CLXXX. Um primùm ad recuperandam , atque è tenebris re-

vocandam in lucem antiquam Scripturarum interpre-
tationem animum appuli, quantum negotii mihi daretur , quàm ar-
duam & laboriosam fufciperem provinciam; quàm plenum fastidii &
molestiarum, quàm denique ingratum opus aggrederer , intellexi. Neç
dubitavi fore plerofque , qui insanam hanc molitionem judicarent, &
à me majus opus suscipi arbitrarentur, quàm posset effici. Quid enim?
ut referam, quæ mihi videbar audire : Quî promissor ille fidem libe-
rabit ? Qua via ad interpretationem Scripturæ , quæ cum ipfa pene
nata est Ecclesia , & Apostolicis faltem proxima temporibus, perve-
niet? Qua arte, inter tam multas interpretationes , augurabit quæ-
nam sit ea antiqua, nempe Itala, quam se promittit & fperat recupe-
raturum ? Qua methodo dignofcet & secernet codices Ms. qui Italam,

[ocr errors]

interpretationis reliquias investi

ni

ab iis qui aliam exhibent versionem ? Hæc Itala versio Augustini & Hieronymi temporibus, pluribus jam maculis aspersa erat ; quo pacto sordes deterget? Gregorii Pontificis maximi ætate penitus exolevit , & inde ad hæc usque tempora in oblivione jacuit ; quibus igitur eam veftigiis explorabit & investigabit? Hæc equidem, aliaque horum fimilia nonnihil movebant, nec tamen ab incepto destiti ; quin imo certus nihil esse, quod improbo labore non vincatur , operi manum admovi, audacior forfan quàm prudentior : admovi tamen, & demum Divino fretus auxilio perfeci

. Nunc qua ratione perfecerim ( quantùm scilicet perficere licuit ) exponendum.

CLXXXI. Ante omnia bibliothecarum , si minùs omnium , faltem Qua via antique famosissimarum , nec Gallicarum modò, sed & exterarum scrinia nobis effe revolvenda duximus ; atque etiam aut ipsi per nos, aut gaverimus

. amicorum ope revolvimus, & quoquo modo oblitteratam & delitefcentem Italam investigavimus. * Nec cassus labor, irritave spes fuit. Plurima enim Italæ fragmenta in codicibus undequaque quæsitis reperimus, & excerpsimus. Cujus ævi sint hi codices manu exarati quos in consilium adhibuimus, quàm probatæ fidei , quàm bonæ notæ , hil necesse est pluribus exponere ; fiquidem jam de his diximus, & plura etiam in præviis admonitionibus dicturi fumus.

CLXXXII. Deinde SS. Patrum, fcriptorumque Ecclesiasticorum opera omnia , summo studio evolvimus ; Latinorum scilicet Patrum, & illorum maximè, qui ante Hieronymum vixêre, & ab Hieronymo ad Gregorii Magni tempora , quibus vetus Vulgata penitus exolevit. Mirum quàm multa undique fefe obtulerint antiquæ interpretationis fragmenta. Jam verò si immensam hanc lectionum silvam, quam evolvendo & excutiendo $S. Patrum volumina congessimus, addas iis tam multis fragmentis, quæ ex Msl

. codicibus descripsimus, imo libris integris, vix quidquam erit quod in hac parte à nobis exigi aur desiderari queat. Unum erat circa laudatas in SS. Patrum libris Scripturarum sententias, quas excerpsimus, quod nobis nonnihil negotii facessebat ; nempe quod aiunt nonnulli, hos versiculos fine codice Scripturarum & ex memoria laudatos à Patribus fuisse. Quod si verum foret , plurimùm certè auctoritati Patrum ad restituendam interpretationem antiquam detraheretur. Sed hunc fcrupulum in secunda præfationis parte, ubi de eo argumento disputavimus, sic eximere & evellere conatus fum, ut neminem esse , cujus animo adhuc insideat , existimem. Nunc dicamus, quanta ex his monumentis antiqua interpretatio à nobis fit reftituta luci.

CLXXXIII. Ex his, quæ hactenus præfati sumus , quilibet in- . Quota pars telligit nihil à nobis fuisse prætermissum, quo veterem Scripturarum nobis recuperata interpretationem totam atque integram recuperaremus ; adeoque , fi recuperari tota possit, etiam fuisse recuperatam. Id equidem erat in votis. At licet felicem fatis, & quo , ut opinor , vix cuiquam feliciorem sperare licet, exitum habuerint conatus nostri ; non tamen tota vetus interpretatio, quanta olim fuit , recuperata eft. Nec mirum, cùm nullus fit codex manu exaratus , qui hanc versionem, tam longo tempore oblitteratam , nunc integram complectatur : imo , cùm pauciores sint hujus versionis codices, è paucioribus paucissimi sunt, qui unum aut alterum Scripturæ librum exhibeant integrum, fi novi Testamenti libros excipias. Nec licuit ex SS. Patrum scriptis singula supplere, quæ in codicibus manu exaratis deerant : quamvis enim pluri

hue

Singuli Scripturæ libri referuntur.

Genefis,

Deuteronomium. mus.

Josue.

ma sint veteris interpretationis fragmenta in antiquorum scriptis, nonnulli tamen funt Scripturarum libri, quorum vix ipfum nomen apud SS. Patres reperias.

CLXXXIV. Itaque ne quis nostris nos minora promissis præstare accuset, qualis & quanta vetus interpretatio à nobis fit recuperata, quanta in lucem fit emittenda , singulorum enumeratione librorum juvat hîc subjicere. * Primò quidem omnes Pentateuchi libros, necnon Jofue, Judicum, & Ruth, atque Regum quatuor, nonnisi ex collectis veterum Patrum lectionibus conficere licuit; hinc in his libris multa deesse, facilis nimiùm est conjectura.

CLXXXV. Liber Genesis integer utcunque est recuperatus , & conExodus. fectus maximè ex Augustini, Hieronymi, & Ambrofii libris. Exodus,

etfi pluribus fui partibus truncatus, non ita tamen mutilus, ut non mul

tis constet, quas Augustinus, Ambrosius, aliique Patres fuppeditarunt. Leviticus. Idem pene dicere fas est de Levitico, cujus diversas partes in Cypriano,

Lucifero Calaritano, Augustino , Hesychio Salonitano, & aliis Patribus Numeri. reperimus. Plura desunt in Numeris, quorum tamen nonnulla capita ex Augustino & auctore libri de xlii. mansionibus integra fatis restitui

Multò pauciora desiderantur in Deuteronomio, ad quem librum reparandum magno nobis adjumento fuere Tertullianus, Lucifer Calaritanus, Ambrosius, Augustinus, aliique fcriptores. Precatio Moysis cap. IX. petita est ex Breviario Mozarabico; Canticum totum cap. XXXII. ex Ms. S. Michaelis, & aliis longè antiquissimis codicibus.

CLXXXVI. In conquirenda libri Josue veteri interpretatione, minùs feliciter laboravimus : quædam tamen fragmenta præbuere Cypria

nus, Augustinus, & alii; sed nullus plura, quàm Lucifer Calaritanus, Judices. Ruth. maximè cap. vii. In libris Judicum & Ruth satis multa ex Augustino,

quædam etiam ex Lucifero Calaritano, Ambrosio, & aliis mutuati sumus.

CLXXXVII. Libri quatuor Regum plùs minùs integri ex iisdem prodiere fontibus ; sed Lucifer præ cæteris opem tulit, ut cernere eft lib. 1. capp. III. IV, V. XV. XVI. XIX. &c. Plures etiam horum versiculos librorum, feu additamenta exfcripfimus ex variis Hieronymianæ interpretationis codicibus antiquis, qui illa vel permixta textui secunda manu, vel ad oram libri descripta exhibent. Plurima etiam ex Vulgata nostra , haud equidem in ipfam ex Hebræo derivata , sed ex LXX. seu veteri versione Latina, quæ ante Hieronymum in honore erat. De his additamentis operæ pretium fuerit legere quæ infra not. ad 1. Reg. c. V. ř. 6. ex Martianæo noftro retulimus.

CLXXXVIII. Quod libros Paralipomenon & Efdræ fpectat, non alii sunt ulli Scripturarum libri, quorum vetus interpretatio magis sit oblitterata ; adeo quippe excidit & interiit pene tota, ut vix reliquiæ

supersint, paucisfimique admodum horum versiculi in SS. Patrum voluTobiæ , Judith. minibus appareant. Contra verò qui fubfequuntur libri Tobiæ, Judith, Efther. & Esther, integerrimi prodeunt ex variis antiquissimis & optimæ notæ

codicibus, de quibus præviæ admonitiones singulis præfixæ libris sunt legendæ.

CLXXXIX. Librum Job talem proferimus, qualis est editus à Martianæo nostro tom. I. edit. Hieronymianæ, detractis tantùm asteriscis & obelis, quorum typi deerant ; ea tamen adhibita cautione, ut distincti & alio excusi charactere , dignofcantur versiculi illi, quos in Hexaplis Origenes ex Theodotionis Græca interpretatione addidit, quique in Latina veteri deerant,

Quatuor libri
Regum.

Libri Paralipom. & Efdræ.

1

Job.

Varia Scripturarun Canica.

monis.

corum.

clesiasticus.

CXC. Psalterium totum atque integrum, nullaque sui parte mutilum, Pfalcerium. à variis Hieronymi castigationibus liberum, repræsentamus è longinquæ vetustatis codice Sangermanenfi, litteris uncialibus exarato, cui alia plurima, cùm è veteribus codicibus, tum ex SS. Patrum commentariis extracta adjunximus Psalteria, de quibus in admonitione prævia disserimus. Huc redeunt Cantica pene omnia , quæ quamvis suum singula locum in variis Scripturarum libris sortita teneant , seorsum nobis plurimi & antiquissimi codices exhibuere.

CXCI. Proverbia Salomonis cùm in usu frequenti Patribus fuerint , ad Proverbia Saloveterem illorum versionem reftituendam, lautisfimæ copiâ messis recreati fumus, fcripta Patrum evolvendo. Ecclefiaften totum ex Hiero- EccleGastes. nymi commentario exfcripfimus. Idem jam olim ex eodem fonte prodíit liber curâ illustrissimi Meldensis episcopi, quem tamen aliquid nostro reliquisse labori prævia docebit admonitio. Canticum Canticorim Salomo- Canticum Cantinis

pene totum & integrum unus nobis suppeditavit Ambrosius : permixtas tamen quasdam ex Augustino , Hieronymo, & aliis particulas reperies.

CXCII. Librorum autem Sapientia & Ecclefiaftici non alia est anti- Sapientia & Ecqua interpretatio, quàm Vulgata hodierna, quæ tales eos exhibet, quales olim exstitere , ut fas est colligere ex Latinorum Patrum testimoniis, quæ in notis margini inferiori suppositis referuntur. In iis quoque notis plurimas lectiones varias ex antiquis codicibus defcriptas fubjecimus ; quæ licet fint multæ fatis, non tamen diversam nec discrepantem arguunt interpretationem. Id unum duntaxat movere & negotium facessere potest, quòd harum lectionum maximam partem exulare jusserint Romani correctores, cùm Biblia sacra vulgatæ Editionis Sixti V. & Clementis VIII. summorum pontificum auctoritate recognofcerentur. Verùm non modò nullas id genus varias lectiones retulimus in contextum , fed ne quidem ad oram libri apposuimus ; tantùm eas ad marginem inferiorem rejecimus, ut fpecimen aliquod veterum codicum daremus : qua quidem in re abfit ut aliquid à nobis fit peccatum contra quam prohibuit Apostolica fedes, his verbis, si editoribus Romanis fi

a Sicut Apostolica fedes , inquiunt in præfatione, industriam eo- « rum non damnat, qui concordantias locorum, varias lectiones..... & alia « id genus

in aliis editionibus inseruerunt ; ira quoque non prohibet, quin « alio genere characteris in hac ipfa Vaticana editione ejusmodi adjumen- « ta, pro studiosorum commodítate atque utilitate in posterum adjiciantur; ita tamen, ut lectiones variæ ad marginem ipsius textûs minimè « annotentur. » Nihil, inquam, à nobis contra hanc Apoftolicæ sedis interdictionem est peccatum : quandoquidem varias lectiones ad oram, seu marginem textûs minimè annotavimus ; sed tantùm ad notas margini inferiori suppositas, specimen aliquod veterum codicum dandi causâ, rejecimus. Præterea correctionum Romanarum ad Editionem vulgatam delectum, auctore Francisco Luca Brugensi, in fine cujufcunque libri edidimus, queis cautiùs curabitur ut ne quis imperitus variis hujusmodi lectionibus

præter voluntatem noftram aburatur. CXCIII. Quæ verò nos hîc circa libros Sapientiæ & Ecclesiastici Prophetia Badiximus, ad prophetiam Baruch librosque Machabæorum, quorum etiam in the celibri Maversio antiqua, non alia est à Vulgata noftra , poffunt atque etiam debent accommodari. Varias quoque lectiones Mà. codicum in notis subjecimus.

CXCIV. Superest ue de majoribus minoribusque Prophetis dica- Ifaias. Ezechia. mus. Quod majores spectat, Isaiam & Ezechielem feliciter satis, opinor,

des :

Tom. I.

niel.

Prophetiæ Baruch, & 13. prio

duplex interpretacio.

[ocr errors]

recuperavimus, excussis diligenter SS. Patrum scriptis. Plurima Ter-
tullianus, plurima Cyprianus, plurima Ambrosius, & alii plurima ; at
nullus plura fuppeditavit quàm Hieronymus in commentario in Ifaiam

& Ezechielem. Hinc plena fatis atque integra à nobis in lucem sacri Jeremias & Da- utriusque Vatis prophetia emittitur. Jeremiæ verò necnon & Danielis

prophetiæ 'minùs integræ prodeunt ; frequentiores namque & majores
in utraque funt lacunæ , quas explere, quamcunque in evolvendis SS.
Patrum scriptis, versandisque codicibus manu exaratis adhibuerimus di-
ligentiam, non licuit.

CXCV. Circa prophetiam Baruch , necnon tredecim priora libri rum libri 1. Ma- primi Machabæorum capita, unum est, quod monitum lectorem volumus. chabæorum cap. Hi facri libri in eorum sunt numero, ut jam animadvertimus, quorum ve

tus interpretatio ad nos illibata pervenit, quæque etiam in Vulgata
noftra fervata est : sed alteram præterea ejufdem prophetiæ interpreta-
tionem in nonnullis antiquis codicibus, alteram item horum 13. capitum
in uno pervetusto Sangermanensi codice, ambas quidem in multis à
Vulgata discrepantes reperimus. Verùm utra utri esset in his libris
posthabenda ne minimùm dubitavimus. Nullum quippe dubium esse
debuit, quin illa interpretatio, cujus major est auctoritas, eaque ipsa
quam Vulgata exhibet, alteri esset anteponenda. Hinc typis majori-
bus, quibus excusa est versio antiqua , eam excudendam curavimus ;
ejus tamen æmulam è regione, seu, ut aiunt, Italico editam characte-
collocavimus. De hac alia horum librorum interpretatione quid
conjecturâ auguremur , inspicere licet in admonitione libris Machabæo-

rum præfixa.
Duodecim mino-, CXCVI. Demum quod ad duodecim minores Prophetas attinet, ho-

rum unus omnium nobis interpretationem Hieronymus restituit. Sed
de his legenda in primis admonitio prævia in Prophetas, ubi de textu
Latino fecundùm LXX. quem in suis paflim commentariis adhibet Hie-
ronymus, disputavimus. Hactenus de veteris Testamenti libris quos
emittimus. De novi autem Testamenti libris opportunior erit tunc
dicendi locus , cùm eos in lucem emittemus. Satis eft in antecessum
dicere & monere nulla fui parte mutilos, sed totos atque integros,
tam ex Patribus, quàm ex manu exaratis codicibus , singulos novi Testa-
menti libros recuperatos fuiffe.

CXCVII. Habes jam lector queis ex monumentis antiquam recu-
peraverimus Scripturarum interpretationem, & quanta à nobis fit re-
cuperata. Nunc qua methodo recuperatam edamus, quo ordine tot
varios textus ad conficiendum corpus Biblicum disponamus, accipe.

Hic universi operis ordo, hæc erit dispositio.

CXCVIII. Vulgatæ antiquæ textus partem paginæ occupabit infigniorem, tum, fi textus ille & Mfr

. codicibus prodeat, in fronte marginis cujusque exterioris indicabitur codex, sive unicus, sive multiplex ; \i verò è veterum Patrum teftimoniis conficiatur, è regione uniuscujusque versiculi notabitur in eadem margine scriptoris nomen, necnon liber, tractatus, caput & pagina. Si tamen plures versiculi, ac etiam capita integra ex uno eodemque auctore exprimantur, locus semel duntaxat significabitur , è regione scilicet prioris versiculi. Ut autem difcrimen, quod interest Vulgatam novam inter & veterem, uno intuitu conspiciatur ; è regione versionis antiquæ, versùs marginem interiorem, Vulgata hodierna minoribus characteribus aptè collocabitur, ita ut singuli Vulgatæ utriusque versiculi sibi invicem respondeant. Denique

res Prophetæ.

Quo ordine ex tot variis fragmentis confectum corpus Biblicum edamus.

« ZurückWeiter »