Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Suam licet reddamus operi Blanchi

luce dignum opus

bium mihi eft, quin habeat quo id egerit fundamento, atque Pfalterium auro cedroque dignum, ante alios vulgaverit.

CLXXIX. Fortè quis mirabitur, cùm tam multa de Blanchino ni laudem, nof- ejufque opere honorificè prædicaverim, non minùs tamen interea eantrum nihilominus dem à me Scripturarum interpretationem in vulgus emitti. Quid enim, æftimamus. inquiet, fi quæcunque ad recuperandam revocandamque in lucem Italam requiruntur, vidit Blanchinus; fi ea etiam magna ex parte ita est exfecutus, ut de cætero bene fperare liceat, ut quid eidem manus operi admoves; quid fers in filvam ligna ? aut fi jam admoveras, quidni incœpto defiftis? Sed facile & pofitum in expedito refponfum. Unus itemque alter tomus, seu totum vetus Testamentum è prælo exierat, ipfique prælo novum jam pene ante maturum erat, quàm Blanchini opus ad nos perveniret. Poftquam autem pervenit, illudque evolvimus, viri docti fingularem diligentiam, quibus erat digna, laudibus cumulavimus ( neque enim is fum, qui obtrectatione alienæ fcientiæ famam velim aucupari) nec tamen idcirco noftri nos laboris pœnituit, aut debuit pœnitere: dignum enim luce eft opus, quod in lucem emittimus. Nec verò hoc arroganter dictum exiftimari velim : nam cùm multos in versandis SS. Patrum fcriptis, ut inde extraherem quæcunque veteris interpretationis reliquiæ occurrerent, annos confumpferim; cùm tam multarum forulos bibliothecarum excufferim, ut manu exaratos codices, fi qui delitefcerent, adhibendos in confilium investigarem, plurimofque repererim; non fum arrogans, ni fallor, fi tot annorum opus, tam improbo diuturnoque labore, tot vigiliis elaboratum, tantis quoque fumptibus abfolutum, luce dignum effe dixerim, nec perdendum existimaverim. Plura dicere non finunt mores mei; neque etiam à viro religiofo quidquam alienius effe poteft, quàm de se fuifque laboribus aliquid gloriofius prædicare. Sed aliorum iftud efto judicium. Ego verò interim quid in hac editione præftiterim explicabo.

S I I.

Quid in hac editione à nobis fit præftitum.

Qua via antiqua interpretationis reliquias investigaverimus; quota pars veteris hujus verfionis recuperata ; qua ratione ex tot variis fragmentis, undequaque conquifitis, corpus Biblicum confecerimus; quo demum ordine, qua methodo fit edendum, explicatur.

CLXXX.

[ocr errors]

Um primùm ad recuperandam, atque è tenebris revocandam in lucem antiquam Scripturarum interpretationem animum appuli, quantum negotii mihi daretur, quàm arduam & laboriofam fufciperem provinciam; quàm plenum faftidii & moleftiarum, quàm denique ingratum opus aggrederer, intellexi. Nec dubitavi fore plerofque, qui infanam hanc molitionem judicarent, & à me majus opus fufcipi arbitrarentur, quàm poffet effici. Quid enim? ut referam, quæ mihi videbar audire : Qui promiffor ille fidem liberabit? Qua via ad interpretationem Scripturæ, quæ cum ipfa pene nata est Ecclefia, & Apoftolicis faltem proxima temporibus, perveniet? Qua arte, inter tam multas interpretationes, augurabit quænam fit ea antiqua, nempe Itala, quam fe promittit & fperat recuperaturum? Qua methodo dignofcet & fecernet codices Mff. qui Italam,

al' iis qui aliam exhibent verfionem? Hæc Itala versio Augustini & Hieronymi temporibus, pluribus jam maculis afperfa erat; quo pacto fordes deterget? Gregorii Pontificis maximi ætate penitus exolevit, & inde ad hæc ufque tempora in oblivione jacuit; quibus igitur eam veftigiis explorabit & investigabit? Hæc equidem, aliaque horum fimilia nonnihil movebant, nec tamen ab incepto deftiti; quin imo certus nihil effe, quod improbo labore non vincatur, operi manum admovi, audacior forfan quàm prudentior: admovi tamen, & demum Divino fretus auxilio perfeci. Nunc qua ratione perfecerim ( quantùm fcilicet perficere licuit) exponendum.

reliquias invefti

CLXXXI. Ante omnia bibliothecarum, fi minùs omnium, faltem Qua via antiquæ famofiffimarum, nec Gallicarum modò, fed & exterarum fcrinia interpretationis nobis esse revolvenda duximus; atque etiam aut ipfi per nos, aut gaverimus, amicorum ope revolvimus, & quoquo modo oblitteratam & delitefcentem Italam inveftigavimus. Nec caffus labor, irritave fpes fuit. Plurima enim Italæ fragmenta in codicibus undequaque quæfitis reperimus, & excerpfimus. Cujus ævi fint hi codices manu exarati quos in confilium adhibuimus, quàm probatæ fidei, quàm bonæ notæ, hil neceffe eft pluribus exponere ; fiquidem jam de his diximus, & plura etiam in præviis admonitionibus dicturi fumus.

ni

CLXXXII. Deinde SS. Patrum, fcriptorumque Ecclefiafticorum opera omnia, fummo studio evolvimus; Latinorum fcilicet Patrum, & illorum maximè, qui ante Hieronymum vixêre, & ab Hieronymo ad Gregorii Magni tempora, quibus vetus Vulgata penitus exolevit. Mirum quàm multa undique fefe obtulerint antiquæ interpretationis fragmenta. Jam verò fi immensam hanc lectionum filvam, quam evolvendo & excutiendo SS. Patrum volumina congeffimus, addas iis tam multis fragmentis, quæ ex Mff. codicibus defcripfimus, imo libris integris, vix quidquam erit quod in hac parte à nobis exigi aut defiderari queat. Unum erat circa laudatas in SS. Patrum libris Scripturarum fententias, quas excerpfimus, quod nobis nonnihil negotii faceffebat nempe quod aiunt nonnulli, hos verficulos fine codice Scripturarum & ex memoria laudatos à Patribus fuiffe. Quod fi verum foret, plurimùm certè auctoritati Patrum ad restituendam interpretationem antiquam detraheretur. Sed hunc fcrupulum in fecunda præfationis parte, ubi de eo argumento difputavimus, fic eximere & evellere conatus fum, ut neminem effe, cujus animo adhuc infideat, exiftimem. Nunc dicamus, quanta ex his monumentis antiqua interpretatio à nobis fit reftituta luci.

;

jufce verfionis à

CLXXXIII. Ex his, quæ hactenus præfati fumus, quilibet in- Quota pars hu telligit nihil à nobis fuiffe prætermiffum, quo veterem Scripturarum nobis recuperata interpretationem totam atque integram recuperaremus; adeoque, fi fit. recuperari tota poffit, etiam fuiffe recuperatam. Id equidem erat in votis. At licet felicem fatis, & quo, ut opinor, vix cuiquam feliciorem fperare licet, exitum habuerint conatus noftri ; non tamen tota vetus interpretatio, quanta olim fuit, recuperata eft. Nec mirum, cùm nullus fit codex manu exaratus, qui hanc verfionem, tam longo tempore oblitteratam, nunc integram complectatur: imo, cùm pauciores fint hujus versionis codices, è paucioribus pauciffimi funt, qui unum aut alterum Scripturæ librum exhibeant integrum, fi novi Teftamenti libros excipias. Nec licuit ex SS. Patrum fcriptis fingula fupplere, quæ in codicibus manu exaratis deerant : quamvis enim pluri

3

Singuli Scripturæ libri referuntur.

Genefis,

ma fint veteris interpretationis fragmenta in antiquorum fcriptis, nonnulli tamen funt Scripturarum libri, quorum vix ipfum nomen apud SS. Patres reperias.

CLXXXIV. Itaque ne quis noftris nos minora promiffis præstare accufet, qualis & quanta vetus interpretatio à nobis fit recuperata, quanta in lucem fit emittenda, fingulorum enumeratione librorum juvat hîc fubjicere. Primò quidem omnes Pentateuchi libros, necnon Jofue, Judicum, & Ruth, atque Regum quatuor, nonnifi ex collectis veterum Patrum lectionibus conficere licuit; hinc in his libris multa deeffe, facilis nimiùm eft conjectura.

CLXXXV. Liber Genefis integer utcunque eft recuperatus, & conExodus. fectus maximè ex Auguftini, Hieronymi, & Ambrofii libris. Exodus, etfi pluribus fui partibus truncatus, non ita tamen mutilus, ut non multis conftet, quas Auguftinus, Ambrofius, aliique Patres fuppeditarunt. Leviticus. Idem pene dicere fas eft de Levitico, cujus diverfas partes in Cypriano, Lucifero Calaritano, Augustino, Hesychio Salonitaño, & aliis Patribus Numeri. reperimus. Plura defunt in Numeris, quorum tamen nonnulla capita ex Auguftino & auctore libri de XLII. manfionibus integra fatis reftituiMultò pauciora defiderantur in Deuteronomio, ad quem librum reparandum magno nobis adjumento fuere Tertullianus, Lucifer Calaritanus, Ambrofius, Auguftinus, aliique fcriptores. Precatio Moyfis cap. IX. petita eft ex Breviario Mozarabico; Canticum totum cap. XXXII. ex Mf. S. Michaelis, & aliis longè antiquiffimis codicibus.

Deuteronomium. mus.

Jofue.

Quatuor libri Regum.

CLXXXVI. In conquirenda libri Jofue veteri interpretatione, minùs feliciter laboravimus: quædam tamen fragmenta præbuere Cyprianus, Auguftinus, & alii; fed nullus plura, quàm Lucifer Calaritanus, Judices. Ruth. maximè cap. vii. In libris Judicum & Ruth fatis multa ex Auguftino, quædam etiam ex Lucifero Calaritano, Ambrofio, & aliis mutuati fumus. CLXXXVII. Libri quatuor Regum plùs minùs integri ex iifdem prodiere fontibus; fed Lucifer præ cæteris opem tulit, ut cernere eft lib. I. capp. III. IV. V. XV. XVI. XIX. &c. Plures etiam horum verficulos librorum, feu additamenta exfcripfimus ex variis Hieronymianæ interpretationis codicibus antiquis, qui illa vel permixta textui fecunda manu, vel ad oram libri defcripta exhibent. Plurima etiam ex Vulgata nostra, haud equidem in ipfam ex Hebræo derivata, fed ex LXX. feu veteri verfione Latina, quæ ante Hieronymum in honore erat. De his additamentis operæ pretium fuerit legere quæ infra not. ad 1. Reg. c. v. y. 6. ex Martianæo noftro retulimus.

Libri Paralipom. & Efdræ.

CLXXXVIII. Quod libros Paralipomenon & Efdra spectat, non alii funt ulli Scripturarum libri, quorum vetus interpretatio magis fit oblitterata ; adeo quippe excidit & interiit pene tota, ut vix reliquiæ fuperfint, pauciffimique admodum horum verficuli in SS. Patrum voluTobia, Judith. minibus appareant. Contra verò qui fubfequuntur libri Tobia, Judith, Efther. & Efther, integerrimi prodeunt ex variis antiquiffimis & optimæ notæ codicibus, de quibus præviæ admonitiones fingulis præfixæ libris funt legendæ.

Job.

CLXXXIX. Librum Job talem proferimus, qualis eft editus à Martianæo nostro tom. 1. edit. Hieronymianæ, detractis tantùm afterifcis & obelis, quorum typi deerant ; ea tamen adhibita cautione, ut distincti & alio excufi charactere, dignofcantur verficuli illi, quos in Hexaplis Origenes ex Theodotionis Græca interpretatione addidit, quique in La

tina veteri deerant.

CXC. Pfalterium totum atque integrum, nullaque fui parte mutilum, Pfalterium. à variis Hieronymi caftigationibus liberum, repræfentamus è longinquæ vetuftatis codice Sangermanenfi, litteris uncialibus exarato, cui alia plurima, cùm è veteribus codicibus, tum ex SS. Patrum commentariis extracta adjunximus Pfalteria, de quibus in admonitione prævia differimus. Huc redeunt Cantica pene omnia, quæ quamvis fuum fingula locum in variis Scripturarum libris fortita teneant, feorfum nobis plurimi & antiquiffimi codices exhibuere.

Varia Scriptura

rum Cantica.

Proverbia Salo

monis.

corum.

clefiafticus.

CXCI. Proverbia Salomonis cùm in ufu frequenti Patribus fuerint, ad veterem illorum verfionem reftituendam, lautiffimæ copiâ meffis recreati fumus, fcripta Patrum evolvendo. Ecclefiaften totum ex Hiero- Ecclefiaftes. nymi commentario exfcripfimus. Idem jam olim ex eodem fonte prodiit liber curâ illuftriffimi Meldenfis epifcopi, quem tamen aliquid noftro reliquisse labori prævia docebit admonitio. Canticum Canticorum Salomo- Canticum Cantinis pene totum & integrum unus nobis fuppeditavit Ambrofius: permixtas tamen quafdam ex Auguftino, Hieronymo, & aliis particulas reperies. CXCII. Librorum autem Sapientia & Ecclefiaftici non alia eft anti- Sapientia & Ecqua interpretatio, quàm Vulgata hodierna, quæ tales eos exhibet, quales olim exftitere, ut fas eft colligere ex Latinorum Patrum teftimoniis, quæ in notis margini inferiori fuppofitis referuntur. In iis quoque notis plurimas lectiones varias ex antiquis codicibus defcriptas fubjecimus; quæ licet fint multæ fatis, non tamen diverfam nec difcrepantem arguunt interpretationem. Id unum duntaxat movere & negotium faceffere poteft, quòd harum lectionum maximam partem exulare jufferint Romani correctores, cùm Biblia facra vulgatæ Editionis Sixti V. & Clementis VIII. fummorum pontificum auctoritate recognofcerentur. Verùm non modò nullas id genus varias lectiones retulimus in contextum, fed ne quidem ad oram libri appofuimus; tantùm eas ad marginem inferiorem rejecimus, ut fpecimen aliquod veterum codicum daremus: qua quidem in re abfit ut aliquid à nobis fit peccatum contra quam prohibuit Apoftolica fedes, his verbis, fi editoribus Romanis fides: « Sicut Apoftolica fedes, inquiunt in præfatione, induftriam eo- «< rum non damnat, qui concordantias locorum, varias lectiones..... & alia « id genus in aliis editionibus inferuerunt; ita quoque non prohibet, quin alio genere characteris in hac ipfa Vaticana editione ejufmodi adjumen- « ta, pro ftudioforum commoditate atque utilitate in pofterum adjician- «< tur; ita tamen, ut lectiones variæ ad marginem ipfius textûs minimè «< annotentur. » Nihil, inquam, à nobis contra hanc Apoftolicæ fedis interdictionem eft peccatum : quandoquidem varias lectiones ad oram, feu marginem textûs minimè annotavimus; fed tantùm ad notas margini inferiori fuppofitas, fpecimen aliquod veterum codicum dandi causâ, rejecimus. Præterea correctionum Romanarum ad Editionem vulgatam delectum, auctore Francisco Luca Brugensi, in fine cujufcunque libri edidimus, queis cautiùs curabitur ut ne quis imperitus variis hujufmodi lectionibus præter voluntatem noftram abutatur.

[ocr errors]

chabæorum.

CXCIII. Quæ verò nos hîc circa libros Sapientiæ & Ecclefiaftici Prophetia Badiximus, ad prophetiam Baruch librofque Machabæorum, quorum etiam ruch, & libri Maverfio antiqua, non alia eft à Vulgata noftra, poffunt atque etiam debent accommodari. Varias quoque lectiones M. codicum in notis fubje

cimus.

CXCIV. Supereft ut de majoribus minoribufque Prophetis dica- Ifaias. Ezechiel. mus. Quod majores fpectat, Ifaiam & Ezechielem feliciter fatis, opinor,

recuperavimus, excuffis diligenter SS. Patrum fcriptis. Plurima Tertullianus, plurima Cyprianus, plurima Ambrofius, & alii plurima ; at nullus plura fuppeditavit quàm Hieronymus in commentario in Isaiam & Ezechielem. Hinc plena fatis atque integra à nobis in lucem facri Jeremias & Da- utriufque Vatis prophetia emittitur. Jeremia verò necnon & Danielis prophetiæ minùs integræ prodeunt; frequentiores namque & majores in utraque funt lacunæ, quas explere, quamcunque in evolvendis SS. Patrum fcriptis, verfandifque codicibus manu exaratis adhibuerimus diligentiam, non licuit.

niel.

Prophetiæ Baruch, & 13. prio

CXCV. Circa prophetiam Baruch, necnon tredecim priora libri rum libri 1. Ma- primi Machabæorum capita, unum eft, quod monitum lectorem volumus. chabæorum cap. Hi facri libri in eorum funt numero, ut jam animadvertimus, animadvertimus, quorum ve

duplex interpreta

tio.

Duodecim minores Prophetæ,

Quo ordine ex tot variis fragmentis confectum corpus Biblicum eda

mus.

tus interpretatio ad nos illibata pervenit, quæque etiam in Vulgata nostra servata est: fed alteram præterea ejufdem prophetiæ interpretationem in nonnullis antiquis codicibus, alteram item horum 13. capitum in uno pervetufto Sangermanenfi codice, ambas quidem in multis à Vulgata difcrepantes reperimus. Verùm utra utri effet in his libris pofthabenda ne minimùm dubitavimus. Nullum quippe dubium effe debuit, quin illa interpretatio, cujus major eft auctoritas, eaque ipfa quam Vulgata exhibet, alteri effet anteponenda. Hinc typis majoribus, quibus excufa eft verfio antiqua, eam excudendam curavimus; ejus tamen æmulam è regione, feu, ut aiunt, Italico editam charactere collocavimus. De hac alia horum librorum interpretatione quid conjecturâ auguremur, infpicere licet in admonitione libris Machabæorum præfixa.

CXCVI. Demum quod ad duodecim minores Prophetas attinet, horum unus omnium nobis interpretationem Hieronymus reftituit. Sed de his legenda in primis admonitio prævia in Prophetas, ubi de textu Latino fecundùm LXX. quem in fuis paffim commentariis adhibet Hieronymus, difputavimus. Hactenus de veteris Teftamenti libris quos emittimus. De novi autem Testamenti libris opportunior erit tunc dicendi locus, cùm eos in lucem emittemus. Satis eft in anteceffum dicere & monere nulla fui parte mutilos, fed totos atque integros, tam ex Patribus, quàm ex manu exaratis codicibus, fingulos novi Teftamenti libros recuperatos fuiffe.

CXCVII. Habes jam lector queis ex monumentis antiquam recuperaverimus Scripturarum interpretationem, & quanta à nobis fit recuperata. Nunc qua methodo recuperatam edamus, quo ordine tot varios textus ad conficiendum corpus Biblicum difponamus, accipe, Hic univerfi operis ordo, hæc erit difpofitio.

CXCVIII. Vulgatæ antiquæ textus partem paginæ occupabit infigniorem, tum, fi textus ille è Mff. codicibus prodeat, in fronte marginis cujufque exterioris indicabitur codex, five unicus, five multiplex; fi verò è veterum Patrum teftimoniis conficiatur, è regione uniufcujufque verficuli notabitur in eadem margine fcriptoris nomen, necnon liber, tractatus, caput & pagina. Si tamen plures verficuli, ac etiam capita integra ex uno eodemque auctore exprimantur, locus femel duntaxat fignificabitur, è regione fcilicet prioris verficuli. Ut autem difcrimen, quod interest Vulgatam novam inter & veterem, uno intuitu confpiciatur ; è regione verfionis antiquæ, versùs marginem interiorem, Vulgata hodierna minoribus characteribus aptè collocabitur, ita ut finguli Vulgatæ utriufque verficuli fibi invicem refpondeant. Denique

« ZurückWeiter »