Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

dum id quod imperfectum reliquere, viam monstraverint.

CLXVI. Primus ante omnes fese offert Flaminius Nobilius, Lucen- Primus ante omfis, vir in rebus criticis ac theologicis, & in facris litteris versatisfi- minius Nobilius. mus, qui præclaram navavit operam in edendis Bibliis, quæ Sixti V. nomine circumferuntur, & quorum Nobilius pars magna fuit. Is iniit consilium revocandi in lucem antiquam interpretationem, quam Latini Patres ante B. Gregorii tempora privatim publicèque ad fidei, doctrinam, moresque formandos adhibuissent ; quam interpretationem legendi integram, ut ipse fcribit, magno doćti ac pii homines desiderio afficiebantur. · Laudanda fanè viri docti humanitas , qui tam pia desideria , pio non minùs labore explere aggressus eft. Ipsum interea audire juvat de illa antiqua interpretatio

ne dicentem, & quid in ea restituenda præstiterit exponentem. « Va- a Pref.in rietati Græcarum editionum successit longè major Latinarum varietas. « edir. Lut. Nam quemadmodum fcribit S. Augustinus l. 2. de Doctrina Chr. ut «

quisque aliquid sibi facultatis in Græca & Latina lingua habere vide- «
batur, ita fimul ac Græcus codex in manus venisset , ausus est interpre- įs
tari. Idem tamen Italam interpretationem cæteris anteponit, quæ ver- «
borum tenacior esset cum perfpicuitate fententiæ, quæ fortasse ea fuit, «
quam fæpe S: Hieronymus Vulgatam vocat, S. Gregorius Veterem, ut qua- «
lis fuit Communis illa apud Græcos, talis hæc Vulgata apud Latinos «
esset, nimirum Itala ipfa, qua fedes Apostolica uteretur , nonnihil ta- «
men pro locorum & temporum varietate, & pro voluntate fcriptorum 'a
immutata. Hanc S. Hieronymus emendavit, sed quantùm aut libi per a
codices Græcos licere ( etenim multa adeo depravata judicabat, ut cor- «
rigi posse desperaret ) aut satis esse ad usum Ecclesiæ putavit; & ea «
quæ ex Hebraico erant addita , libenter retinuit. Hujus editionis ( nihil «
nunc de novo Testamento dicimus ) integrum corpus, quod sciamus, «
non exstat. Partes multæ ex plerisque libris , cùm apud cæteros Lati- «
nos Patres habentur, tum apud S. Hieronymum in commentariis atque «
aliis libris. Ex eadem Pfasterium, quomodo ferè à S. Hieronymo est «
emendatum, in hodierna quoque Vulgata remansit : quare distinguitur
non modò à Psalterio S. Hieronymi, quod ille ex Hebræo, ut cætera, «
transtulerat; sed etiam à veteri, & Romano, quòd ifta duo aut ex aliis cc
editionibus essent, aut ex hac eadem nondum à S. Hieronymo emen- «
data. Ex eadem remanserunt partes quædam Esther & Danielis, pro- «
phetia Baruch, epistola Jeremiæ, libri Machabæorum, ex non canonicis ce
tertius & quartus Efdræ. Sapientiæ verò & Ecclesiastici interpretatio, «
quæ in vulgatis Bibliis exstat, ita vetus est, ut eâ non modò S. Augusti-
nus in Speculo, fed Lucifer Calaritanus, & S. Ambrosius, & S. Cypria-
nus, & alii vetufti fcriptores utantur. At idem S. Augustinus in aliis «
libris, & S. Hieronymus ( quod fuis locis constabit) longè puriore & « ';
emendatiore sunt usi; quæ aut ex alia editione fuit, aut ab eodem S. «
Hieronymo fuerat restituta. In cæteris verò partibus Vulgata quâ nunc a
utimur, est interpretatio S. Hieronymi ex Hebraico , quam B. Grego-
rius novam appellavit ; quæ quamvis optima fit, ac justissimis de causis ac
edita, summamque habeat auctoritatem , magno tamen docti ac pii ho- «
mines desiderio afficiebantur, illam etiam, quam Latini Patres ante B. «
Gregorii tempora privatim publicèque ad fidei doctrinam, moresque
formandos, adhibuissent, integram legendi; sine qua præclaræ illorum a
lucubrationes vix, aut ne vix quidem percipi interdum poffent, & ex «
qua eæ fæpenumero fententiæ elicerentur, quarum pulchritudinem & «
efficacitatem vel ipse S. Hieronymus admiratur, quæque ad animos ho-«

(C

ñ

Tom. I.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Judicium Morini de Nobilii eximio opere,

» minum permovendos atque inflammandos maximam vim haberent.....
» Quod autem ad Latinam interpretationem pertinet, diligenter operam
» dedimus, ut quæ ipsius S. Scripturæ partes à Latinis Patribus alicubi
» recitantur, eas eodem modo atque ab ipsis funt recitatæ, nisi aut illo-
» rum inter fe, aut nostri exemplaris varietas obftaret, poneremus; in re-

liquis quas recitatas non invenimus, eadem verba , easdem locutiones,

quantùm res ipfa ferret, retineremus. Prorsus autem , ubi nobis inte» grum fuit, ingenuè profitemur incultam nos illam fecutos interpretandi » rationem, in qua verbum verbo redditur, paulò durioris constructio» nis reprehensionem parum veritos. Etenim animadvertebamus hanc » ipfam interpretandi rationem ipfos LXX. constantissimè tenuisse ; hanc, » qui inter Latinos tenuerunt, fummopere à Patribus, ac potissimum S. Augustino, laudatos videbamus. »

ČLXVII. Hactenus Nobilius, cujus eximium laborem, omni qua potest eloquentia ac venere commendat scriptor insignis Johannes Morinus, Congreg. Orat. presbyter, præfat. in edit. Gr. LXX. « Suscipienda, inquit, & magni æstimanda est Flaminii Nobilii è Græco in

linguam Latinam editionis LXX. translatio..... Non enim verbis suis, » nisi cùm aliter fieri non potuit, eam expressit ; fed undequaque & col» lectis antiquorum fragmentis, ea inter se dexterrimè conciliavit & con» texuit

. Itaque ut alter Æsculapius, non Hippolyti membra discerpta, » fed Italæ , atque antiquissimæ Romanæ translationis, nonnunquam Hie» ronymianæ, quam de LXX. recudit & elaboravit, partes laceras, hinc

hinc mille in locis latitantes, vario & follicito labore deprehen-
» dit, in unum corpus iterum coegit , eique viram, pristinumque deco-
» rem restituit. Oculis catholicis dignum opus, dignumque ecclesia Ro-
» mana consilium , quæ novitates omnes aversatur, & antiquissimorum
Patrum vestigia femper infequitur.

CLXVIII. Egregiis his laudibus libenter assentior, quanquam hæc
inflatiùs commemorata possint videri. Quamvis enim « Nobilii opus,
» ut cum Matthæo Petitdidier loquar , propter immensum laborem, fedu- Differt.

lamque quam in evolvendis Patribus impendit operam, lai & æltiCodicism Wai-» mationem eruditorum mereatur, non est tamen existimandum illud ve

» terem Vulgatam eo modo, quo tempore Patrum exstitit, nobis omnino
» repræsentare. » Haud, inquam, existimandum est Vulgatam veterem,

qualis olim exstitit, à Nobilio fuisse restitutam : id vel paululùm atten-
denti manifestum fit. In primis enim vir doctus ne quidem unum è co-
dicibus manu exaratis, quibus illa vetus interpretatio continetur, adhi-
buit in consilium. Tantùm id animo videtur intendiffe, ut versionem
Græcam LXX. qualem exhibet codex Vaticanus, verbum verbo redde-
ret. Siquando à Patribus Latinis usurpata Scripturæ testimonia cum
Græco conveniebant, ea Nobilius in concinnanda sua interpretatione
Latina adhibuit ; sin minùs, quæ aptiora funt visa, suo arbitratu fup-

namque viri docti fuit methodus , ut ex ipso discimus : « În
» hac interpretatione Latina , inquit, diligenter operam dedimus, ut quæ

ipsius S. Scripturæ partes à Latinis Patribus alicubi recitantur, eas eo-
» dem modo, atque ab ipsis funt recitatæ, nisi aut illorum inter fe , aut
» nostri exemplaris varietas obftaret..... retineremus. » Quæ Postrema

Nobilii verba manifesto esse indicio debent, virum doctum non tam
curasse antiquam interpretationem à Patribus usurpatam ad verbum resti-
tuere, quàm Græcum exemplar, fidi interpretis vice fungendo, verbum
verbo reddere ; quippe qui laudatas à SS. Patribus Scripturæ sententias,

[ocr errors]

Nobilius non tam antiquam restituere interpretationem Larinain, quàm versionem

cani , verbum verbo reddere curavit,

plevit

. Ita

[ocr errors]

fontes , ex qui

haulic Nobilius.

nonnisi eas, quæ Græco exemplari erant consentaneæ , exfcripferit, ne-
glectis quæ diffidebant, atque ab ipfo codice Græco erant diversa.
CLXIX. Observat præterea Martianæus nofter tom. 2. novæ edit.

Non fatis puri
Hieron. col. 674. « in Græcis & Latinis observationibus, quibus Ro- « bus lectiores
manam LXX. Seniorum editionem Nobilius illustravit , totum lutulen- «
tum fuere Hieronymum. Nam in recitandis hujus Doctoris verbis , «
fidem Mariano Victorio habuit Nobilius ; hincque factum, ut infinitos «
notis suis criticis errores asperserit, cùm de corruptissimis libris varian- «
tes reciter plerumque lectiones. » Quod autem de Hieronymo obser-
var Martianæus, idem quoque licuerit observare circa alios plurimos
Patres, quorum scripta longe emendatiora prodiere, quàm Nobilii tem-
poribus prodierant.

CLXX. Verùm, ut concedamus diligenter à Nobilio evoluta ex- Quid in ejus edicussaque fuisse SS. Patrum fcripta , atque ex collectis undequaque antiquorum fragmentis restitutam utcunque fuisse ab eo antiquam versionem; est tamen adhuc quod in eo opere, circa excerptas è Patribus fententias, desideres. Nimirum in tota interpretatione Latina nullibi fignificat Nobilius, ne quidem ad oram libri, quo ex tractatu vel libro exscripserit, quæ adhibet Patrum testimonia : imo ipsa filet Patrum scriptorumque nomina , præterquam in notis, in quibus vix aliud quidquam reperias, præter variantes lectiones Græcas cæterorum interpretum atque editionum, necnon & alias è Patribus tum Græcis tum Latinis excerptas. Pauciores tamen funt, quas è Patribus Latinis excerpsit; nec decimam nostrarum partem efficient, quod quidem citra jactantiam dixerim, si cum noftris eas contuleris. Demum circa novum Testamentum ( quæ Scripturæ pars , cùm Patribus fuerit in usu frequentiffimo, immensa testimoniorum ex antiquis scriptoribus erutorum copiâ illustrari potuerat, atque etiam debuerat, ut etiam à nobis illustrata est ) nil aliud Nobilius quàm textum repræsentat.

CLXXI. Quamvis igitur incredibili immenfoque labore antiquam Quid aliorum laScripturæ interpretationem restituere conatus fuerit Nobilius, plurima tamen aliorum labori reliquit ; maximè verò, quòd antiquæ interpretationis manu exaratos codices non adhibuerit, qui tamen ante omnia adhibendi erant. « Textus namque hujus versionis, ut meritò observat « Millius, non tantùm investigandus. est ex fragmentis ejus, quæ occur- « runt in monumentis Patrum Latinorum, sed etiam ex manuscriptis exem- « plaribus, maximè translationis Italicæ, qualis jam incedebat ante casti- re gationem Hieronymi. »

CLXXII. Intactam hanc à Nobilio provinciam , inter eruditos ce- Quid poft eum pere nonnulli ; quorum alii aliam hujus antiquæ interpretationis partem hes Marrianaus. ope Mfl. codicum in lucem revocarunt. Hos inter Johannes Martianæus noster non parum laudis est adeptus ; qui præter libros Job & Psalmorum, quos cum asteriscis & obelis edidit tomo primo novæ operum S. Hieronymi editionis, Evangelium quoque Matthæi cum epistola Jacobi, ex duobus probatissimæ notæ codicibus vulgavit anno 1695. Plurimos quoque alios Scripturæ libros vulgare in animum induxerat, imo & vulgaturum fe pollicitus fuerat ; sed heu! nimium morantem ex transverso incurrens mors, ante virum eruditum abstulit, quàm promislis fidem faceret.

CLXXIII. Thomas Hearnius singularem industriam & diligentiam Thomas Hearin edendis actibus Apostolorum, juxta antiquam interpretationem ex insigni codice erutam, adhibuit. Prodiit ille liber Oxonii anno 1715.

.

[ocr errors]

Faber Stapulenfis.

[ocr errors][ocr errors]

Carus.

malius.

Alia ab aliis edita antiquæ verfionis fragmenta.

majusculis seu quadratis, ut aiunt, litteris : sed eam exemplorum pau-
citátem excudendam curavit vir doctus, ut rara appareant, vixque alibi
reperire possis, quàm in maximis bibliothecis.

CLXXIV. Sed ante hæc, habita temporum ratione, referre debue

ram Psalterium quintuplex editum Parisiis in nostro Sangermanenfi mo-
Josephus Maria nasterio, anno 1508. curâ doctissimi Fabri Stapulensis ; necnon idem in-

tegrum, juxta editionem Romanam & Gallicam, cum Canticis, anno
1683. editum Romæ operâ Josephi Mariæ Cari presbyteri ; qui etiam
capitula Bibliorum antiqua Latine fecundùm interpretationem LXX. ex

manu exaratis codicibus ibidem vulgavit anno 1688. inter quæ reperi-
Cardinalis Tho- tur prophetia Baruch, ex veteri codice Ms. descripta : Psalterium quo-

que vulgatum Romæ an. 1697. ab Eminentissimo Cardinali Thomalio,
cum Canticis pluribus, juxta versionem Italicam.

CLXXV. Mitto alia nonnulla antiquæ versionis. fragmenta , quæ
diversis temporibus litteratorum studio, vel data occasione , ad calcem
librorum, vel privatim fuere excusa ; cujus generis sunt Psalteriorum
antiquorum complurium, cùm editorum, tum manuscriptorum varietates
insigniores, editæ à noftris initio tomi quarti novæ editionis operum
S. Augustini. Item variæ quatuor Evangeliorum lectiones, quas ex
Ms. veteribus ad calcem fui in Evangelia commentarii Abbas clarifli-
mus & doctissimus Augustinus Calmet adjecit. Sic etiam Ecclesiastes,
qui ab illustrissimo & doctissimo Meldensi episcopo ex commentario S.
Hieronymi erutus, notis illustratus, vulgatusque est Parisiis anno 1693.
cum aliis Sapientialibus libris

. Nemo non intelligit doctissimi Meldensis episcopi nomine, non alium à me significari quàm magnum,

imo maximum Bossuetium. Nefas 'certè fuisset hîc prætermittere tantum antistitem, Galliarum decus & ornamentum, qui præclaris operibus tam

bene de Ecclesia meritus est, ut inter Patres ipfe numerari, & Ecclesiæ
nota Pater appellari poflit. Quamvis enim non multùm in isto desudarit

curriculo, tanti esle debet quidquid à tam eximio Scriptore profectum
est, ut nulla tam excellentis ingenii fætura, utlibet parva, non sit grato
animo fufcipienda, & honorificè memoranda.

CLXXV I. Poftremus omnium, fed omnibus longè feliciùs, quod
cedem curriculo" pace omnium dixerim, in eodem curriculo desudavit, & etiamnum
felicius defudauit: defudat Josephus Blanchinus Oratorii Romani presbyter. Afflictus vir

piisfimus , nec eruditione minùs quàm pietate conspicuus, maledictis &

Sconviciis, quibus Calvinus Lutherusque, & qui funt fecuti, peffimorum Epiß.. este es el flerto para magiftrorum deteriores discipuli, noftram Vulgatam Latinam infectanCipol que se han de marih tur & confcindunt,

maximè verò cùm facrilegum Belli Papalis librum de ele biblia ejámborby legillet, decrevit adornare vindicias facrorum Bibliorum vulgatæ Latinæ editiocorzonancia y uniformita nis : nec decrevit modò, sed gnaviter instans operi, primum jam emifit

tomum, qui ipfe ferè omnium primus, verba auctoris sunt, jacit fundamenta Ibid. In Vulgata

senion antigua que

novi ædificii pro vindiciis canonicarum Scripturarum vulgatæ Latinæ editionis ;
62}

& anecdota sacrorum Bibliorum fragmenta colligit, juxta Græcam Vulgatam ,
& Hexaplarem, Latinam antiquam Italam, duplicemque S. Hieronymi transla-
tionem , ex codicibus etiam quatuordecim fæculorum. Et hæc quidem conti-
net primus Romanis typis emissus anno 1740. tomus ; quem alii de-

inde fequentur, quibus fufceptum opus in fex partes distribuendum,
Totius operis abfolvetur. « Prima pars, non pauca Hexaplorum fragmenta antehac
for us diftribu- »> inedita complectetur. Secunda , veteris Testamenti libros, à S. Hiero-

» nymo ex Origeniano LXX. Interpretum exemplari in Latinum sermo-
» nem translatos. Tertia , uberem lectionum variarum filvam, ex Ms.

[ocr errors]

Josephus Blan

in

dar.

Nunc.

al

la que ugason

axon los

jus operis tomo 1.

libris optimæ notæ decerptam, quibus restituetur pristinæ integritati «
canon Hebræus, seu veteris Testamenti versio, à Cl. Martianæo sub «
titulo Bibliothecae Divinæ S. Hieronymi evulgata. Quarta, complures
utriusque Foederis libros secundùm Italam versionem. Quinta, veteris «
Testamenti libros à S. Hieronymo è Chaldaico in Latinum fermonem «
conversos. Sexta demum, vindicias canonis facrarum Scripturarum, quem «
Tridentina fynodus sessione IV. celebrata die viii. mensis Aprilis anno «
Domini m. D. XLVI. condidit , & asseruit. »

CLXXVII. Multa profectò & præclara , ut cernere est, promittit Contenta in hu-
vir doctus ; nec tamen ullum nobis debet esse dubium, quin immenso
opere, quod aggreditur, feliciter abfoluto, fidem fuam fit liberaturus, &
promiffis facturus fatis ; quandoquidem ex eo, quod prodiit, volumine,
de cæteris conjecturam facere, atque adeo fperare rectè fas est. Præ-
ter Divinam Hieronymi Bibliothecam, & Pfàlterium duplex cum Can-
ticis juxta Græcam Vulgatam , & Latinam Italam versionem ; præter
variorum fragmenta librorum ; præter fpecimina manu exaratorum co-
dicum triginta , quorum characteres in ære incisos repræsentat, plurima
alia tomus ille complectitur. Primo in limine sese offert epistola Emi-
nentissimo Cardinali Quirino, in cujus nomine liber apparet, inscripta.
Præpofitam hanc operi epistolam historica fequitur præfatio de veteris
Testamenti textu originali, antiquis codicibus, & versionibus Græcis
ac Latinis ; his accedit appendix aliquot familiarium epistolarum, in
quibus methodus totius editionis describitur.

CLXXVIII. Si quis fortè requirat quæ nostra fit de Blanchini ope Nostra de Blanre fententia ; ille verò noverit, nec critici, nec judicis partes me hîc tentia. agere; fed fi quas agerem, non alias fanè quàm præconis, opus atque auctorem laudibus cumulando, agerem. Nihil enim mihi propositum minùs est, & à me nihil magis alienum , quàm ut de cujusquam gloria deteram. Quantò ergo minùs ex prava æmulatione detraherem laudibus viri doctissimi, qui piis doctisque vigiliis opus elaboravit, quo non aliud hactenus hujusmodi magis perfectum, & majori elaboratum # diligentia ? Qui cùm ad revocandam in lucem antiquam interpretationem animum appulit , quid ad tantæ molis opus absolvendum requirebatur, vidit, &, aut jam exsecutus est, aut exsequi in animo habet ? Qui pretiosas famofæ hujus interpretationis reliquias, non tantùm in sanctorum Patrum scriptis investigandas, sed ab ipsis prorsus repetendas fontibus existimavit, atque etiam repetiit, conquilitis undequaque, quos adhiberet in consilium, longinquæ antiquitatis & probatissimæ notæ codicibus ? Qui demum nihil videtur prætermisisse, quo fufceptum opus perficiat ; cui & abfolvendo par est certè, vir laboris patiens, antiquitatis amans, in sanctorum Patrum lectione versatus, sacrarum Scripturarum mirè studiosus , & in Rempublicam christianam egregiè animatus, cujus annalium absolvendorum fuæ decreto Congregationis, probante olim Pontifice maximo Clemente XII. imposita est ipsi provincia ? Hæc est nostra de tanto viro sententia ejusque opere , cui utinam faftigium imposuisset. Vellem tamen alium vir doctissimus fuisset secutus ordinem; nimirum, ut fingulos ex ordine libros, feu quæcunque fingulorum fragmenta juxta antiquam interpretationem reperit, edidiffet : vellem, inquam, ut fi quas antiquæ interpretationis reliquias Geneseos, sive in codicibus manu exaratis, live in aliis monimentis ; ut primùm istas, ac deinceps alias aliorum, fervata librorum serie, emisisset. Aliter viró clarissimo vifum eft, & Pfalteriuin cæteris præmisit : nec tamen du

[ocr errors]

Tom. I.

t

« ZurückWeiter »