Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Liber Quaftionum V. & N. Teftamenti.

mittendos duxerimus.

ecclefiæ diacono tribuunt. Is eft Hilarius, qui cùm Luciferi Calaritani luctuoso schismati adhæfiffet, apud Hieronymum egregiè vapulavit. * Eidem Hilario alius quoque adfcribitur liber ad calcem tom. 3. part. 1. operum Auguftini editus : is liber eft Quæftionum veteris & novi Teftamenti, cui propterea locum hîc damus. Noftrum non eft eruditorum lites com* Cur fpurios hos ponere, & qui veri horum fint auctores operum affirmare. * Quidquid ferus non præter fit de illa controverfia, cùm fcriptores illi ex Italica verfionis contextu, cujus reliquias, ubicunque fas eft reperire, investigamus, facras Scripturas laudent, hos prætermittendos non esse arbitrati fumus. Itaque ex his libris plurimas excepimus fententias, quarum partem aliquam hîc ad speciem fubjicimus. Rom. 1. y. 13. ubi Vulgata habet, Nolo autem vos ignorare, fratres, &c. in Ambrosiastro legimus, ut in Mff. duobus, Regio & Sangerm. Non autem arbitror ignorare vos, fratres. Et y. 15. Ita quod in me promptum eft & vobis, &c. ex Vulgata noftra; Ambrofiafter pariter cum Mff. noftris, item cum Ambrofio, & Sedulio, habet : Itaque (àl. ita ) `quod in me eft, promptus fum & vobis, &c. idem observare eft cap. 11. y. 8. & alibi paffim. Quod attinet ad librum Quæftionum veteris & novi Teftamenti, vide Gen. 1v. 6. 7. Ifaiæ IV. 1. 2. 4. LIV. 1. Jerem. XXXI. 31. 32. Matth. xv. 3. ep. i. Johan. 11. 1. 2. &c. Ex libro autem, cui de fide orthodoxa titulus, paucos admodum excerpfimus Scripturæ verficulos, quos fimiliter in noftris infpicere notis, & commodiùs comparare licebit.

S. Hieronymus.

Ecclefia fit meri

tus.

*

5. ep. 18.

CXVIII. Nunc fefe offert Hieronymus, vir cæleftis, judicio Erasmi, Epift. 1. &omnium Chriftianorum fine controverfia longè tum doctiffimus, tum facundiffimus. Equidem vix eft ullus alter Latinos inter Patres, qui cum Hieronymo de eloquentia & eruditione poffit contendere: nullum enim ftudiorum fcientiarumque genus eft, in quo non fuerit diligentiffimè verfa*Quam bene de tus. Præcipuè verò facris litteris operam dedit, totufque in illis abditus, alios modò libros facros emendabat, modò alios Latinè reddebat. Primùm Græcam LXX. interpretationem, in quam plurima irrepferant menda, adhibitis probatiffimæ notæ exemplaribus, expurgatam Latinè edidit. Novum deinde Teftamentum, rogante Damafo, Græcæ fidei reddidit. Demum, cùm ætate jam provectior effet, ad omnes veteris Teftamenti libros, quotquot in canone Hebræorum habentur, ex Hebræo fonte in linguam Latinam vertendos eft aggreffus : quibus etiam libros Judith & Tobiæ ex Chaldea lingua verfos addidit. Præclaros hofce Hieronymi labores, quibus tam bene de Ecclefia meritus est, five emendando, five Latinè reddendo facras Scripturas, fummatim hîc & leviter attigiffe fat eft; quandoquidem uberiùs atque opportuniùs in præviis admonitionibus, quid in fingulis libris præftiterit S. Doctor, licebit exponere.

Quantam nobis tulerint opem ple

CXIX. Non tantùm autem in expurgando, Latinèque reddendo ; sed raque ejus fcripta. etiam in exponendo, commentariifque illuftrando facro contextu, egregiam navavit operam Hieronymus; aliaque bene multa in lucem emifit fcripta, innumeris Scripturarum referta teftimoniis. Quæ quidem testimonia cùm ex Latina interpretatione ad Græcam verfionem LXX. exacta laudarit S. Doctor, hæc nos omnia, aut faltem quàm plurima, in opus noftrum retulimus. Illa verò præ cæteris excerpfimus, quæ in his occurrunt libris, quos ab Hieronymo ante fuiffe elaboratos conftat, quam ex Hebræo Scripturas facras Latinè reddiderit. In his fiquidem fcriptis juxta verfionem LXX. ad quam concinnata est antiqua interpretatio, Scripturam laudat Hieronymus : quod hîc ego tam manifeftis oftendere queam indiciis, ferme ut nemini dubitare liceat. In lib. 1.

1

que.

Reg. cap. xx11. y. 18. ita verficulum hunc in epift. ad Marcellam an. 384. de Ephod & Theraphim, laudat Hieronymus : Et converfus, inquit Scriptura, Doeg Syrus, mortificavit ipfe facerdotes Domini, & occidit in illa die trecentos quinque viros; five, inquit, ut in Hebræo legitur, octoginta quinConcinit Hebræo Vulgata noftra, in qua legitur, octoginta quinque: verùm in Græco ita legimus, relaxooissardeas, trecentos & quinque viros, quemadmodum in Hieronymi epistola ad Marcellam. Eccui jam dubium effe queat, Hieronymum Græcam LXX. interpretationem fuiffe fecutum in libris, quos ante elaboravit, quàm Scripturas ex Hebræo Latinè redderet ?

Ecclefiafticum, &

CXX. Totam libri Ecclefiaftici Latinam interpretationem hinc inde Commentarii in dispersam ex commentario Hieronymi in librum iftum extraximus, fuo- Prophetas. que fingulos loco verficulos reftituendo, librum integrum exhibemus. Quid fit autem de ea versione sentiendum, qui fcire velit, adeat noftram in hunc librum præviam admonitionem. Adeat etiam admonitiones in Prophetas, tum majores, tum minores: quam nobis opem tulerit Hieronymus ad revocandam veterem Prophetarum verfionem Latinam,

docebunt.

CXXI. Ad calcem commentarii in Ifaiam edita eft à Martianæo Epiftola de Seranoftro ad Damafum epiftola de Seraphim & Calculo, quæ epiftola ab im Calculo. Hieronymo anno 380. aut 381. non modò ante eft fcripta, quàm facros libros ex Hebræo Latinè redderet, fed etiam antequam eos ad Græcorum exemplarium fidem emendaret. Adeoque nullum nobis eft dubium, quin Scripturæ verficuli, quotquot hæc exhibet epiftola, ex Latino codice antiquæ interpretationis fint defcripti. Subjecta in notis fidem facient exempla; quas fi percurret notas lector, & fibi fatis constare Hieronymum, & cum aliis Patribus fcriptoribufque antiquis, cum Vigilio Tapfenfi maximè; concinere animadvertet. Sit in fpeciem y. 5. capitis vi. Ifaiæ, quem ita noftra exhibet Vulgata : Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego fum. Hieronymus verò legit : Et dixi: O mifer ego, quoniam compunctus fum. Ita pariter Vigilius Tapfenfis, Ambrofius, Orofius.

Matth.

CXXII. Commentarius Hieronymi in Evangelium Matthæi, nullam Commentarius in nobis antiquæ interpretationis partem ad iftud Evangelium, quamvis illud pene totum complectatur, fuppeditavit. Nec mirum, quandoquidem illud opus circa annum Chrifti 398. elaboratum eft, poftquam Evangeliorum libros, jubente Damaso, correxerat atque emendaverat ; quam correctionem fi, pofthabita veteri interpretatione, fecutus fit ille ipfe qui correxerat, nemini mirum videri debet. Verùm aliud esse debet judicium de variis veteris Teftamenti, quæ in eo commentario occurrunt, fententiis, verfioni Græcæ LXX. plurimùm confentaneis, & à Vulgata noftra discrepantibus ; quafque adeo in noftris inferendas effe notis duximus.

CXXIII. Commentarius in epistolam ad Galatas, qui quidem totam hanc epistolam repræfentat, veterem olere nobis vifus eft interpretationem; idque etiam, opinor, lectori videbitur, fi excerptos ex eo commentario, noftrifque fubjectos in notis Scripturæ verficulos infpexerit. Idem pene de cæteris aliis Hieronymi commentariis in novum Testamentum fas eft afferere.

In epift. ad Galatas, &c.

poffent objici.

CXXIV. Quæ contra poffent objici, occupare & diffolvere facilli- Solvuntur quæ mum eft. Sive enim ab Hieronymo laudatas in iftis commentariis, ab Itala difcrepantes effe Scripturæ fententias contenderis, & planè diffi

Ejus epiftolæ, & reliqui libri.

Ruffinus.

Varii Patres ac fcriptores, hic tan

appellati.

miles; five contra objeceris, eas Vulgatæ noftræ confentaneas effe, utrumque nullo negotio diffolvi poteft. Quamvis enim Italam in plerifque commentariis novi Teftamenti fecutus fit Hieronymus, fieri poteft ut ab Itala difcrepent aliquando, quas laudat Scripturæ fententias; fiquidem varii difcrepantefque fuere olim hujus interpretationis codices. Deinde vir doctus, cùm linguas percalleret, fi quæ minùs bene reddita ipfi vifa funt, ea aliter reddidit; fi quæ corrupta, emendavit; fi quæ omiffa, reftituit; fi quæ addita, detraxit: hinc illæ discrepantiæ, quæ non ita passim occurrunt. Illa autem confenfio cum vulgata verfione, quæ etiam objicitur, adeo non debet movere. Cùm enim interpretatio Latina novi Teftamenti, tam antiqua, quàm nova, ex eodem fonte Græco manet, tanta inter utramque effe non debet difcrepantia, fed potiùs confonantia. Eccui enim mirum videatur, fi gemini ex eodem manantes fonte rivuli, non diverfas, fed fimiles ac pene eafdem volvant aquas? Itaque etfi concedam Hieronymum aliquando ab Itala difcrepare in commentariis, novi Teftamenti, & à Vulgata noftra non multùm diffidere; nihilominus tamen Italam in pluribus, fi commentarium in Matthæum excipias, fecutus fuiffe videtur. Hactenus de Hieronymi commentariis.

CXXV. Quod ejus epiftolas fpectat; etfi nullas pene prætermiferimus, in iis tamen evolvendis, quæ ab anno 365. ad annum 380. fcriptæ erant, quo fcilicet tempore nondum S. Doctor novam interpretationem fuerat aggreffus, operam majorem impendimus. Idem à nobis præftitum eft in cæteris S. Doctoris fcriptis, five ante, five poft ejus interpretationes elaboratis. Hi funt libri contra Jovinianum, Dialogi contra Luciferianos, contra Pelagianos, in quibus, habita eadem, quam in epiftolis habuimus, temporum ratione, antiquæ verfionis fragmenta. investigavimus, atque etiam reperimus; repertaque noftris affuimus notis. Sed de Hieronymo fatis multa diximus.

7 T

CXXVI. Ruffinus Aquileienfis presbyter, Hieronymo coætaneus, ejufque primùm amicitia famofus, inimicitiis verò poftea famosior, quædam nobis antiquæ interpretationis fragmenta, in libris de Benedictionibus Patriarcharum ad Paulinum, & Expofitione fymboli ad Laurentium episcopum fuppeditavit.

hîc

CXXVII. Alia alii fuppeditarunt Patres, & fcriptores antiqui, quos tùm per nomina ego duntaxat, ne longior fim, per nomina appellabo. Hi funt, Optatus Milevitanus, S. Pacianus Barcinonenfis, Fauftinus presbyter, Gaudentius Brixienfis, Marcellinus & Fauftus presbyteri, Julius Hilarion, Tichonius, S. Paulinus, Philaftrius. Quafdam ex fingulis hifce fcriptoribus Itala, ut credere fas eft, particulas defcripfimus, quas aut in notas, aut in ipfum quandoque contextum, ut lacunæ aliquæ explerentur, retulimus.

S. Auguftinus.

CXXVIII. Præclara duo Ecclefiæ fidera, Hieronymum, & Augustinum, una eademque felix ætas tulit. De Hieronymo jam diximus, de Auguftino nunc dicendum. Tantum doctorem quifquis nominavit, laudavit fatis : neque enim ulla major & plenior, quàm Augustini no* Plus cæteris ad men, laus effe poteft. * Ad revocandam in lucem antiquam Scripturacem Italam præfti- rum interpretationem, non modò nobis unus omnium inftar Patrum, fed & omnium, qui fuperfunt, inftar fuit manu exaratorum codicum. Nullus quippe alter eft inter SS. Patres, cujus fcripta tot veteris interpretationis afperfa fint fententiis: id quidem fatis animadvertet lector in opere toto, cujus nulla non decies repetitum Auguftini nomen pagina

revocandam in lu

tit.

71. tom. 2. col. 160.

exhibebit. Neque etiam ullus eft codex manu exaratus, qui tantam Itala
partem repræfentet, quantam repræfentat Auguftinus. Præterea quod
majus est, si qua fuperest hodie antiquæ pars interpretationis, si ea ali-
cubi exftat, nullibi certiùs, quàm in Auguftini fcriptis eam exftare con-
ftat. Denique antiquæ interpretationis reliquias, quotquot fuperfunt,
aut ipfe fuppeditat Auguftinus; aut fi quæ alicubi fint, quibus eas in-
diciis cognofcamus, docet hac regula : In ipfis interpretationibus Itala cæ-
teris præferatur; nam eft verborum tenacior cum perfpicuitate fententiæ. Ita-
que quidquid Itala reperimus, id pene totum Auguftino acceptum re-
ferre, five ex ejus fcriptis excerptum, five ipfo monftrante repertum,
debemus. Hinc facile eft intelligere quantum aurea fancti Doctoris
scripta evolvendi studium fuerit nobis, quibus dulcis lautiffimæ fpes
meffis erat.

ejus fcriptis, ma

rum fententias

CXXIX. Sunt tamen nonnulla Auguftini fcripta, ex quibus Scri- Sparfas tamen in pturæ fententias extrahendi cura nobis aut nulla, aut non tanta fuit. ximè EvangelioHujus generis funt fermones; aliaque nonnulla opera, in quibus Scri- haud fine delectu pturarum emendationem Hieronymi iteratam fecutus fuiffe videtur; collegimus. quod quidem præcipuè eft intelligendum. de facris Evangeliorum libris, quorum correctionem fuo probavit Auguftinus judicio, hisque laudibus cumulavit Non parvas Deo gratias agimus de opere tuo, quo Evangelium. ex Græco interpretatus es; quia pene in omnibus nulla offenfio eft, cùm Scripturam Græcam contulerimus. Unde fi quifquam veteri falfitati contentiofus faverit, prolatis collatifque codicibus, vel docetur facillimè, vel refellitur. Et st quædam rariffima meritò movent, quis tam durus eft, qui labori tam utili non facilè ignofcat, cui vicem laudis referre non fufficit?

Teftamenti fen

fecutus

CXXX. Longe verò aliud effe debet judicium de veteris Teftamen- In laudandis V. ti libris, quos Latinè reddidit Hieronymus. Adeo enim hanc ftatim rentiis, Italam femnon probavit adhibuitve Auguftinus, ut eam etiam interpretationem per, aut pene femreprehenderit & momorderit; quod, ut ne ipfum lateret Hieronymum Epift. datis ad eum litteris circa annum 403. fignificavit his verbis: Ego fanè te mallem Græcas potiùs canonicas nobis interpretari Scripturas, quæ Septuaginta Interpretum perhibentur. Perdurum erit enim, fi tua interpretatio per multas ecclefias frequentiùs cœperit lectitari, quòd à Græcis ecclefiis Latina ecclefiæ diffonabunt; maximè quia facilè contradictor convincitur, Græco prolato libro, id eft, linguæ notiffimæ. Quifquis autem in eo, quod ex Hebræo transla-. tum eft, aliquo infolito permotus fuerit, & falfi crimen intenderit, vix aut nunquam ad Hebræa teftimonia pervenietur, quibus defendatur objectum. Quòd fi etiam perventum fuerit, tot Latinas & Græcas auctoritates damnari quis ferat? Huc accedit, quia etiam confulti Hebræi poffunt aliud refpondere; ut tu folus neceffarius videaris, qui etiam ipfos poffis convincere ; fed tamen quo judice mirum fi potueris invenire..... unde etiam nobis videtur, aliquando te quoque in: nonnullis falli potuiffe. Et vide hoc quale fit in eis litteris, quæ non poffunt collatis ufitatarum linguarum teftimoniis emendari. Hactenus Auguftinus; qui cùm ita fenferit de interpretatione Hieronymiana, credo equidem neminem fore, qui hanc ab Auguftino ufurpatam fuiffe fibi poffit fingere. Excipiendus tamen Speculi liber, anno 427. editus, quo Hieronymianam fequitur interpretationem: quod cùm præter Auguftini confuetudinem fit, vifum eft editoribus reddendam effe rationem, quam fic edunt: «< Cùm enim, inquiunt editores noftri, ad vulgi ufum iftud «< pium opus compararet S. Doctor, eo noluit nifi faciliores intellectu præ- « ceptiones comprehendi. Quo etiam confilio adductum credimus, ut « verfione uteretur, non ex Græco LXX. quam fequi folebat; fed ex He- «<

» bræo, quòd hanc demum comperiffet effe illâ multis in locis pla

>> niorem. >>>

chioni ejufd. ad

ftinus.

Hieronymi inter- CXXXI. Licet autem Auguftinus novam, ab Hieronymo elaboraHebræo, corre- tam, veteris Teftamenti interpretationem minùs probarit; ipfi tamen Græcum LXX. non difplicuit, quam idem S. Doctor in emendandis antiqui Foederis pofthabuit Augu- ad exemplaria Græca libris operam impendit; imo fuafit, & laudavit. Hinc ad iftud opus fufcipiendum hortabatur, cùm inde à nova eum interpretatione conaretur abducere, in laudata jam 71. ad Hieronymum epiftola. Qua quidem in epiftola emendationem libri Job ad Græcum LXX. Hexaplare, ut aiunt, cum afterifcis & obelis, non autem commune, laudat, fimulque fignificat Auguftinus, fe huic emendationi libri Job, novam pofthabere editionem ex Hebræo : Didicimus, inquit, Job ex Hebræo à te interpretatum, cùm jam quandam haberemus interpretationem tuam ejufdem prophetæ ex Græco eloquio verfam in Latinum : ubi tamen asteriscis notafti qua in Hebræo funt, & in Graco defunt; obelifcis autem quæ in Græco inveniuntur, & in Hebræo non funt, tam mirabili diligentia, ut quibufdam in locis ad verba fingula fingulas ftellas videamus, fignificantes eadem verba esse in Hebræo, in Græco autem non effe. Porro in hac pofteriori interpretatione, quæ verfa eft ex Hebræo, non eadem verborum fides occurrit, nec parum turbat cogitantem, &c.

His quæ ex dictis contra nos peti

poffent argumenis obviam itur.

CXXXII. Hæc abs re non erat referre, ut intelligeretur quid de Hieronymi laboribus in vertendis, emendandifque Scripturarum libris fenferit Auguftinus ; fimulque ut nonnullis quæ inde contra nos peti poffunt argumentis obviam iretur. Nimirum erunt forfan qui dicant Auguftinum Italam, fi minùs novæ Hieronymi ex Hebræo interpretationi, faltem emendationi Scripturarum cùm veteris tum novi Teftamenti posthabuiffe. Quis enim crediderit Scripturarum emendationem, quam ut aggrederetur, auctor Hieronymo fuit Auguftinus; quam deinde, postquam perfecta eft, idem laudibus cumulavit; ecquís, inquam, crediderit hanc Scripturæ correctionem, pofthabitâ Italâ, non fuiffe ufurpatam ab Augustino? Verùm quifquis ita disputat, meminisse debet, id quod à nobis non femel eft obfervatum, nempe antiquam interpretationem, feu Italam, Auguftini & Hieronymi tempore pluribus fuiffe maculis afperfam & vitiatam. Has ut abftergeret maculas, emendatis ad Græca exemplaria, unde primùm manarat illa interpretatio, facris codicibus, auctor quidem Hieronymo fuit Auguftinus. Hæc ultro concedimus; atque ut concedamus etiam Hieronymi emendationem aliquando fecutum fuiffe Auguftinum, nihilominus tamen eum Italam semper præ cæteris præferre ac laudare contendimus: tantùm maculas quæ in eam temporis vetuftate irrepferant, eradit ope codicum, vel ad Græca exemplaria emendat; aut ab Hieronymo emendatam laudat, idque etiam parciùs. Neque enim vel in novi Teftamenti libris, & ne in ipfis quidem Evangeliis, quorum emendationem probavit laudavitque, femper eam fequitur; fed ab ea fæpe difcedit : quod pluribus exemplis oftendere in promptu foret. Itaque Italam fequitur Augustinus; & fi minùs confentit aliquando cum codicibus manu exaratis, etiamfi certiffimis conftaret argumentis eam effe Italam, quæ in codicibus exhibetur, certioribus adhuc conftare debet eam nobis in Auguftini scriptis repræsentari. Nifi forsan addamus, quod quidem verum eft, eam effe Italam puriorem, quæ in Auguftini fcriptis, quàm quæ in codicibus hodiernis exhibetur; ut pote ex codicibus hauftam longè antiquioribus, atque emendatioribus, quàm qui hodie fuperfunt. Nec

« ZurückWeiter »