Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

acceptum refers; ut nullam ipfi fubtrahas partem, nullam tibi vindices. Tante humilitati, tantæ cedendum modeftia; utcunque ferent, qui hæc legerint: credo equidem plurimos iniquè laturos à me prætermiffa fuisse tam præclara virtutum exempla, quibus accendi virtutis amor in aliis poffet.

Nec tamen interea latebunt tam eximia virtutes. Hæc enim rectè facta, quocunque ftudio abf condantur, humanifque confpe&tibus fubtrahantur, non magis latere in Viro Principe, quàm fub axe cœli radii folis poffunt. Omnium in iftam lucem converfi funt oculi; hæc virtutum exempla omnium ore celebrantur. Hæc pauper, cujus pater eft; hæc orphanus, cui adjutor; hæc vidua, cujus vindex; hæc cæcus, cui oculus; hæc claudus, cui baculus eft, prædicare non ceffabunt.

At liceat nobis faltem, PRINCEPS CELSISSIME, tuum in fovendis, & excitandis bonis litteris flagrans ftudium laudare. Liceat nobis tuam in nos, ne ingrati videamur, humanitatem prædicare; qui, cùm totus in omnes affluas benignitate, fingularem nobis exhibuifti. Tu enim primus iftud tibi opus nuncupari, & in tuo apparere nomine permififti ; Tu ad illud promovendum non tantùm patrocinio Typographum dignatus es, fed ipfi etiam benignè fecifti, eumque beneficiis cumulafti.

Tuis igitur, PRINCEPS CELSISSIME, cœptum aufpiciis, tua abfolutum liberalitate, tua dignum pietate opus accipe; his fruere deliciis, quibus unis

narum curam erafifti. Utinam his longo fruaris tempore, tuumque facris præfixum paginis nomen, ad facrarum lectionem Scripturarum alios pelliciat; & tuo omnes difcant exemplo ad has Divinas leges mores fuos, vitamque totam componere. Hæc aliis fas eft exoptare.

ad Theod. n. 6. 5

Tibi verò, PRINCEPS CELSISSIME, quid ex-Ambrof. ep. 61. optem, quidve defiderem & omnia habes. Opto" tamen tibi id quod olim piiffimus Præful piiffimo optabat Principi, opto tibi etiam atque etiam incrementa pietatis, quâ nihil Dominus dedit præftantius. Det tibi incrementa, det tibi confummatam perfeverantiam; ac demum, poftquam Tibi, litteris, bonis omnibus, regno, ipfique Chriftiano orbi diu vixeris, vitam longam beatâ claudat æternitate. Hæc precatur, hæc vovet,

CELSITUDINIS TUÆ

Humillimus & obfequentiffimus fervus

Fr. P. SABATIER.

• Rom. 11.17.

I.

PRÆFATIO

GENERALIS.

P

dicationem credi

bræo in Græcum,

verfæ

fermonem

ÖSTQUAM Evangelii lumen Gentibus illuxit, Eloquia Divina Græcique ac Latini ab Apoftolis in Chrifti doctri- per Evangelii præna, fingulari Dei beneficio, funt inftituti; tum ta funt Gentibus. neceffe fuit ut Eloquia Divina, quæ folis hactenus fuerant credita Judæis, Gentibus quoque, Græcis ac Latinis crederentur, ut & ipfi* focii radicis & pinguedinis olivæ fierent. Hinc brevi Scripturæ Propterea ex He facræ ex Hebræo in Græcum, è Græco in Latinum fermonem verfæ è Græco in Latifunt; ut Græca poffent legere, qui non nifi Græcè; & Latina, qui nur ferunt Scrinon nifi Latinè noverant. Haud equidem me latet jam antea olim pture. aliquam exftitiffe Scripturarum interpretationem, quæ Septuaginta Interpretum versio appellatur, quæque notiffima & celeberrima eft. Verùm præterquam quòd illa interpretatio non totam atque integram Scripturam, fed partem duntaxat aliquam Scripture complectebatur; certè, non nifi poftquam ad Gentes in Christiana fide inftituendas miffi funt Apoftoli, prodiere Scripturarum interpretationes, quæ totas Scripturas feu Græco feu Latino fermone redditas exhiberent. Tum verò fimul, cum Evangelii luce prodiit, aut paulò post, aut aliquanto, fi mavis, tempore fubfecutus eft ingens numerus codicum, qui Scripturas Græcè Latinèque redditas continebant, ut ad Græcorum Latinorumque haustus illæ in vitam æternam falientes aquæ decurrerent.

riis interpretatio

ditur.

II. Verfiones omnes Græcas incredibili olim labore Origenes, & fin- In colligendis vagulari industria, magnoque Ecclefiæ, de qua optimè meritus eft, com- nibus utilis Ecclemodo collegit & vulgavit : Latinas verò qui colligeret, tam multis fæcu-fi opera impenlis inventus eft nemo. Bene tamen de Ecclefia, ut ego quidem opinor, fuisset meriturus, quifquis idem in colligendis Latinis facræ Scripturæ interpretationibus præftitiffet, quod in Græcis præftitit Origenes; magnum certè operæ pretium fuiffet. Quamvis enim fingularum interpretationum non idem fit meritum, nec tanta etiam omnium auctoritas, ut ipfis primigenius textus fit posthabendus; tamen quò pleniùs facræ Scripturæ intelligantur, plurimùm juvat, ut cum Auguftino loquar, interpretum

Etfi multa multi de Scripturæ inter

men de eodem ar

filere non licet.

numerositas; adeòque utilem navaturus eft operam, quifquis fuam in colligendis undequaque Scripturæ verfionibus impenderit.

III. Ad id nos hodie opus aggredimur; quod priufquam exfequapretationibus fcri- mur, nonnulla circa varias interpretationes in hac Præfatione explicapierint, nobis ta- re animus eft. Equidem de fingulis facrarum Litterarum interpretationigumento penitus bus, Græcis, ac Latinis, tam multa multi fcripfere, & litteris mandavere, ut fi de eodem argumento fcripferim quidpiam, timendi locus mihi fit, ne nihil aliud quàm actum egiffe me, operamque abufum meam, imo & aliorum fcripta Auctorum compilaffe, plures fint dicturi. Ut ut fit, accufabunt qui volent, & quam rem vitio dare libuerit, dabunt; mihi profectò de antiquis Scripturarum interpretationibus, quas nunc primùm undequaque collectas, è tenebris erutas in lucem emitto, filere penitus non licet. De Græcis tamen filebo, nifi fi paucis dixero de LXX. Interpretum verfione; neque enim de iis difputare noftri eft inftituti.

Quid in hac Præfatione excutiendum fufcipimus.

IV. Hæc autem funt, de quibus in hac Præfatione agemus. Tribus illa constabit partibus; in quarum prima dicturi fumus de antiquarum interpretationum utilitate, quas paucis ita commendabimus, ut fua falva fit textui primigenio prærogativa: inveftigabimus plurefne prioribus Ecclefiæ temporibus exftiterint verfiones, à diverfis profectæ interpretibus; an una tantùm eademque primùm fuerit, cujus varia deinde exempla à variiş confecta fuerint librariis, qui pro arbitratu fuo addiderint, detraxerint, mutaverint, emendaverint. De celeberrima agemus interpretatione, quam S. Auguftinus appellat Italam, alii Communem, alii aliis nominibus: hujus interpretationis ætatem atque originem investigabimus, notas atque characteres, propriofque, ut ita dicam, colores, quibus poffit dignofci, affignabimus. Hæc quidem in prima Præfationis parte.

V. In fecunda, indicabimus fontes, ex quibus, quam nunc damus, Verfionem antiquam haufimus: hi funt manu exarati codices, & veterum Pátrum, Auctorumque Ecclefiafticorum fcripta; Miffalia, ut aiunt; Breviaria, & alia quælibet monumenta, in quibus veteris interpretationis fragmenta & lacinias reperimus. Equidem de codicibus manu exaratis parciùs differemus ; quandoquidem in præviis admonitionibus, ubi de his dicendi locus eft, etiam dicimus ; & quos codices ad fingulos libros in confilium adhibuerimus, cujus ævi fint illi, & quàm bonæ notæ folemus indicare. De Patribus verò, Auctoribufve Ecclefiafticis, & fcriptis eorum è quibus antiquæ interpretationis verficulos exfcripfimus, fufiùs difputabimus.

;

VI. In tertia demum Præfationis parte, quid ab aliis ad recuperandam antiquam Scripturarum interpretationem ; quid à nobis in hac editione fit præftitum qua ratione ex tot variis monimentis corpus Biblicum confecerimus; quo ordine, qua methodo fit edendum, explicabimus. Hæc, quàm breviffimè poterimus, exfequemur. Alia verò bene multa prætermittimus, & parcimus fcientes, ne inanem volumini molem addamus; difputando v. g. de canone Scripturarum ab Ecclefia recepto, de numero ac divifione librorum facrorum, aliifque id genus, de quibus nullus pene fcriptor Ecclefiafticus, nullus non difputat Scripturæ interpres ; hæc, inquam, & alia bene multa prætermittimus : quippe huc materiam, rerumque multarum, de quibus alii pleniùs difputarunt, farraginem invehere non eft animus.

« ZurückWeiter »