nullam tibi vindices. Tante humilitati , tantæ cedendum modestiæ ; utcunque ferent , qui hæc legerint : credo equidem plurimos iniquè laturos à me prætermisa fuisse tam præclara virtutum exempla, quibus accendi virtutis amor in aliis posset. Nec tamen interea latebunt tam eximiæ virtutes. Hæc enim rectè facta , quocunque studio abfcondantur, humanisque conspectibus subtrahantur, non magis latere in Viro Principe , quàm fub axe cæli radii folis poffunt. Omnium in istam lucem conversi sunt oculi ; hæc virtutum exempla omnium ore celebrantur. Hæc pauper, cujus pater eft; hæc orphanus , cui adjutor ; hæc vidua , cujus vindex; hæc cæcus, cui oculus; hæc claudus, cui baculus eft, prædicare non cesabunt. At liceat nobis saltem, PRINCEPS CELSISSIME, tuum in fovendis , excitandis bonis litteris flagrans Studium laudare. Liceat nobis tuam in nos, ne ingrati videamur, humanitatem prædicare ; qui, cùm totus in omnes affluas benignitate , singularem nobis exhibuisti. Tu enim primus istud tibi opus nuncupari , & in tuo apparere nomine permisisti ; Tu ad illud promovendum non tantùm patrocinio Typographum dignatus es , fed ipsi etiam benignè fecisti , eumque beneficiis cumulasti. Tuis igitur, PRINCEPS CELSISSIME, cæptum aufpiciis, tua absolutum liberalitate, tua dignum pietate opus accipe ; his fruere deliciis , quibus unis pium delectatur pectus, quo quamlibet rerum terrenarum curam erasisti. Utinam his longo fruaris tempore, tuumque sacris præfixum paginis nomen , ad Sacrarum lectionem Scripturarum alios pelliciat; con tuo omnes discant exemplo ad has Divinas leges mores suos , vitamque totam componere. Hæc aliis fas eft exoptare. Tibi verd , PRINCEPS CELSISSIME, quid ex. Ambrofio 6 optem , quidve desiderem ç omnia habes. Opto tamen tibi id quod olim piifimus Præsul piissimo optabat Principi, opto tibi etiam atque etiam incrementa pietatis, quâ nihil Dominus dedit præftantius. Det tibi incrementa, det tibi consummatam perseverantiam ; ac demum , poftquam Tibi , litteris , bonis omnibus , regno , ipsique Christiano orbi diu vixeris, vitam longam beatâ claudat æternitate. Hæc precatur, hæc vovet, CELSITUDINIS TUÆ Humillimus & obsequentissimus servus Fr, P. SABATIER, Tom. I. b P * Rom. 11. 17. pturam , sed 1. OSTQUAM Evangelii lumen Gentibus illuxit, Eloquia Divina Græcis pinguedinis olivæ fierent. Hinc brevi Scripturæ Propterea ex Her sacræ ex Hebræo in Græcum , è Græco in Latinum sermonem verfæ "Græco in Latisunt; ut Græca possent legere , qui non nisi Græcè ; & Latina, qui verre ferung Scrinon nisi Latinè noverant. Haud equidem me latet jam antea olim pturæ. aliquam exstitisse Scripturarum interpretationem, quæ Septuaginta Interpretum versio appellatur , quæque notiffima & celeberrima eft. Ve rùm præterquam quod illa interpretatio non totam atque integram Scri partem duntaxat aliquam Scripturæ complectebatur; certè, non nisi postquam ad Gentes in Christiana fide instituendas missi sunt Apostoli, prodiere Scripturarum interpretationes , quæ totas Scripturas seu Græco seu Latino sermone redditas exhiberent. Tum verò fimul cum Evangelii luce prodiit , aut paulò poft, aut aliquanto, si mavis, tempore fubfecutus est ingens numerus codicum, qui Scripturas Græcè Latinèque redditas continebant, ut ad Græcorum Latinorumque hauItus illæ in vitam æternam salientes aquæ decurrerent. II. Versiones omnes Græcas incredibili olim labore Origenes, & fin- In colligendis vagulari industria , magnoque Ecclesiæ, de qua optimè meritus est , com- nibus utilis Eccica modo collegit & vulgavit : Latinas verò qui colligeret, tam multis fæcu- fize opera impenlis inventus est nemo. Bene tamen de Ecclesia , ut ego quidem opinor, fuisset meriturus, quisquis idem in colligendis Latinis facræ Scripturæ interpretationibus præstitisset, quod in Græcis præstitit Origenes; magnum certè operæ pretium fuisset. Quamvis enim singularum interpretationum non idem sit meritum, nec tanta etiam omnium auctoritas, ut ipsis primigenius textus sit posthabendus ; tamen quò pleniùs sacræ Scripturæ intelligantur , plurimùm juvat , ut cum Augustino loquar, interpretum Etsi mulca multi lilere non licer. ܪ Quid in hac Præfaicae excutiendum suscipimus. detra numerositas ; adeòque utilem navaturus est operam, quifquis fuam in col- IlI. Ad id nos hodie opus aggredimur ; quod priusquam exsequa- vere, ut fi de eodem argumento fcripferim quidpiam, timendi locus mihi IV. Hæc autem sunt, de quibus in hac Præfatione agemus. Tribus illa na tantùm eademque primùm fuerit, cujus varia deinde exempla à V. In secunda , indicabimus fontes , ex quibus, quam nunc damus, VI. In tertia demum Præfationis parte, quid ab aliis ad recuperandam antiquam Scripturarum interpretationem ; quid à nobis in hac editione sit præftitum ; qua ratione ex tot variis monimentis corpus Biblicum confecerimus ; quo ordine , qua methodo fit edendum, explicabimus. Hæc, quàm brevissumè poterimus, exfequemur. Alia verò bene multa prætermittimus, & parcimus scientes, ne inanem volumini molem addamus ; disputando v. g. de canone Scripturarum ab Ecclesia recepto, de numero ac divisione librorum sacrorum , aliisque id genus, de quibus nullus pene fcriptor Ecclesiasticus, nullus non disputat Scripturæ interprés ; hæc, inquam, & alia bene multa prætermittimus : quippe huc materiam, rerumque multarum, de quibus alii pleniùs disputarunt, farraginem invehere non est animus. |