Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

SACRORUM

LATINÆ VERSIONES ANTIQUÆ,

SE U

VETUS ITALICA ;

E T

Cæteræ quæcunque in Codicibus Mil. & antiquorum libris reperiri potuerunt:

Quæ cum Vulgata Latina , & cum Textu Græco comparantur.

ACCED: U N T

Præfationes , Observationes , ac Notæ, Indexque novus ad VULGATAM è regione editam ,

idemque locupletissimus. Operâ & Studio D. PETRI SABATIER, Ordinis Sancti Benedi£ti, è Congregatione

Sancti Mauri,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Apud FRANCISCUM·DIDOT, ad Ripam Augustinianorum. ROME, apud JOAN. BOUCHARD. Q. ULISSIPONI, apud FRATRIS REYEND. VENETIIS, apud JOAN, MANTRI, MATRITO, apud JACOB. BARTHELEMI. MEDIOLANO, apud REYCEND & COLOMB. GADIBUS, apud LUDVIC. BONNARDEL. COLONIÆ AGRIPINÆ, apud METTER NICH. ANTVERPIÆ, apud JOAN. BAPT. VIRDUSSEN,

Ex Regiâ REGINALDI FLORENTAIN Rhemensis Typographiâ.

M. DCC. LI.

CUM APPROBATIONE, ET PRIVILEGIO REGIS.

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small]

PESME

SALMI fecundùm Latinam Versionem antiquam nunc primùm prodeunt integri ex

infigni Ms. S. Germani à Pratis, annorum mille & ampliùs, quem olim D. Jacobus Du BREUL, eruditus ejufdem Cænobii Monachus , totum propria manu , eye cum diligentia plurima transcribendum judicavit. De hoc autem veneranda antiquitatis monumento fic præfatur doctus Asceta : « Hoc Psalterium, quo Beatisimus Germanus Parisiorum antistes quondam ufus eft, cùm inter Sanctorum reliquias diu in Sacrario conservatum fuif set, ad Bibliothecam, ftudioforum gratia , tandem translatum est

. Hujus non modò antiquitatem , fed etiam pretium ipse membrana purpurá violacea tincta, & littera

argen tea unciales satis indicant; unde tales habere libros olim ditiorum erat , non eorum quia bus res esset angufta domi. Id quippe refert Hieronymus in prima libri Job præfatione : Habeant, inquit , qui volunt veteres libros, vel in membranis purpureis auro argentoque descriptos, vel uncialibus, ut vulgò aiunt, litteris , onera magis exarata quàm codices, dr. Et in epistola ad Euftoch. ait : Inficiuntur membranæ colore purpureo, aurum liquescit in litteras , gemmis codices vestiuntur, &c.» Addit Brolius : « Anno Incarnationis 1269. erat hujus Monasterii Sacrista pius,

Alexander nomine , qui in dinumeratione Reliquiarum fibi commiffarum , specialiter Psalterium S. Germani nominat cum quibufdam aliis Reliquiis, quibus modò caremus.»

Jam verò fi hoc Psalterium curiofiùs difpiciatur aut excutiatur , nonnulla notatione obfervatione digna reperientur ; v. g. commutatio litterarum , quarumdam vocum fcribena darum ratio, hoc vocabulum, Diapfalma , Pfalmis intermixtum, convenientia seu cognatio hujus Psalterii cum veteribus aliis , tum iis quæ in MB. codd. etiamnum exstant, tum Psalmis illis qui in veterum Patrum fcriptis, vel in unum coaéti, vel dispersi occurrunt. Ad litteras quod attinet , has potiffimùm immutatas era conversas paffim invenimus ; nempe v in b, do b in v ; item e in i, ei in e ; rurfum o in u, eu in o. Exempli gratia, legitur : Quis davit ex Sion, &c. oves & vobes universas, dwc. intellege clamorem meum, &c. contritio & infilicitas, &c. perfice greffos meos, &c. dulces capiebas cibus , &c. u etiam non geminatur in hoc Mf. verbi gratia , non fcribitur manuum, equus, iniquum ; sed manum, equs, iniqum. Non duplicatur pariter littera j in medio dićtionum, ne occurrat j confonans ; exempli gratia , non legitur projicit, fed proicit ; non adjiciet , fed adiciet : item habetur fubecit,

pro fubjecit , & deicisti, pro dejecisti. Numero etiam plurali sæpe legitur fili, pro filii ; v. g. fiant fili ejus orphani ; fili excufforum. Verba quoque composita ita fcribuntur : adstiterunt, adprehendite, adnuntiate, inritavit , inlumina , conlocavit

. Legitur cornum, non cornu; Iftrahel sape, pro Ifraël. Præterea sufum, pro sursum ; v. g. Deus nofter in cælo susum ; advocavit coelum susum. De hac autem ultima dictione hæc leguntur apud Auguft. tract. 8. in 1. Joan. 6. Perversi homines videre quàm præpofteri (int : quod faciunt bene , volunt sibi tribuere; fi malè faciunt, Deum volunt accusare. Converte hoc distortum nescio quid & præpofterum ,

faciens illud quodam modo capite deorsum : quod susum, faciens jusum ; quod deorsum, faciens sursum. Jusum vis facere Deum, & te susum? Præcipitaris, non elevaris : ille enim semper sursum est. Et infra trałt. 10. n. 8. col. 899. C. Susum me honoras, jusum me calcas. Ne tamen barbaris hujuscemodi vocibus nimiùm fædaretur, e oneraretur nofter contextus, nonnullas aliquando resecuimus, maximè cùm solæcismi plus equo fermonem vitiabant ; rarò tamen & minùs sæpe id contigit nobis, ne hac in re Latina locum tionis puritati indulgere plus videremur, quàm antiquitati & auctoritati Mf. codicis.

De Diapfalmate id accipimus ab Hilario tract. in Pf. 2. n. 3. Septuaginta Interpretes, inquit , Psalmos inter cæteros libros transferentes, & in numerum redegerunt, & in ordinem collocaverunt, & Diapfalmis distinxerunt, qui omnes fecundùm Hebræos confufi & habebantur, & habentur. Et prologo in Pf. n. 23.col. 13. a. ait : In Diapfalma, quod interjectum plurimis Pfalmis est, cognoscendum est demutationem aut perfonæ aut sensûs sub conversione modi musici inchoari : ut ficubi Diapfalma intercesserit, aut aliquid aliud dici, aut etiam ab altero dici, aut in altero artis musicæ modulo cantari intelligendum fit. De hoc etiam vocabulo hæc notat eruditus nofter Cuft antius not. a. in hunc Hilarii loc. « De hujus vocis fignificatione non convenit inter Veteres. In Hilarii fententiam post Augustinum co in Pf. 4. n. 4. abit Caffiodorus præfat. in Pfalt. 6. 11. Hieronymi fententia quamvis op-«

Tom. II.

4

col. 878.

A А

dicta

pofitë nón ignarus. Hic de eadem worè à Marcella quafitus epift. 136. Quidam , inquit ;

Diapfalma commutationem metri esse dixerunt, alii paufam Spiritus Sancti, nonnulli al» terius sensus exordium ; sunt qui rithmi diftin&ionem, &..... cujusdam musicæ varietatis. » Ita fere explicat Euthymius, præfat. in Psalt. Diapsalma , inquit , mutationem fenten» tiæ aúc cántûs significat, aut pausam, seu interjectionem quamdam pulfationis, vel fulgo» rem atque illuminationem divini Spiritus, quæ tum canentibus apparebat ; scribebantur » enim omnia hæc ab eis diligenter. Horum sententiam nullam Hieronymus probat : ma» ximè quia hæc vox.etiam in Psalmorum fine nonnunquam occurrit, & contrà in aliquot P/al» inis plurimorum verfuum penitus non invenitur ..... Quare mavult cum Origene , hoc ver» bum superiora pariter inferioraque connectere, aut certè docere sempiterna

effe

quæ » sunt. » Ita Cuftantius.

Psalterium ipsum quod attingit, id maximè deprehendimus, illud nonnunquam diffidere ab Augustini Psalterio, plurimùm convenire cum his qui apud Hilarium tractantur Pfalmis, fæpe concordare cum aliis fimilibus ex Ambrosio, Profpero, Caffiodoro, &c. colle&tis, nec multum etiam difcrepare à veteribus aliis Psalteriis, v.g. à Romano, Corbeiensi, Carnutensi, dc. id maximè liquet ex variis eorumdem lectionibus Textui noftro subjectis , ut in re oculis ipsis infpicienda diutius immorari supervacaneum omnino fit, ac inutile.

At verò inter Latinos Patres , è quorum fcriptis Psalmos plures expreffimus, Hilarius primatum tenet. Is commentarium in Pfalmos elucubravit ; an Psalmos omnes 'expofue

rit, incertum : « at multa fuppetunt argumenta, si Cuftantio noftro fides, quibus Psal» mos omnes ab eo enarratos effe" approbetur. » Ad nos ufque pervenerunt tantùm tracta» tus in Pfalmos feptem supra quinquaginta , nempe in Psal. i. do 1. deinde in Pf. 13.

14. tum in Ps. si. necnon decem je octo sequentes , demum in Psal. 91. & in Pf. 118. do 119. ac reliquos alios ; quibus adjungendi funt tractatus quatuor in totidem Psalmos , scilicet in Pf. 15. 31. 41. & 149. recens editi ab Edmundo noftro Martene to. 9. Collect. ampliß. Addit novus Editor Hilarii, admonit

. prev. in Pf. a negari non posle quin Hilarius Latinum codicem exponendum fufceperit. Sacri tamen textûs codices » Latinos atque Grecos ad faciliorem Pfalmorum intelligentiam consequendam fefe confu» luisse non semel testificatur. » In plurimis, inquit, ( Prologo in Pfalmos num. 2.) La

tinis & Græcis codicibus sine nominibus fimplices tantùm Pfalmorum tituli præferuntur. Et in Ps. 118. litt. 8. n. 1. Plures, inquit, Pfalmorum codices legentes, & nos ita opinabamur, versum qui octaväe litteræ primus est..., in superioribus feptimæ litterä octo versibus contineri; quia ita in Latinis codicibus , atque etiam in nonnullis Græcis scriptum continebatur..... Sed secundùm Hebræos emendatum apud Græcos Pfalmorum librum legentes, invenimus hunc versum non septimæ litteræ novissimum effe, fed octavæ primum.

Custantius nofter fic pergit : « Latinum sequi folet , ufu, uti probabile eft, tunc receptum. In Pf.67.81 21.» Hunc littere paulò tenaciorem esse sape admonet , Interpretesque illius, dum collationem

» ordinemque verborum demutare ac temperare non audent, minùs dilucidè proprietatem » declaraffe dictorum. Codicis hujus Psalterium aliud ab eo effe quod Gallicanum vocant, » minimè mirum eft ; cùm hoc ipfum fit quod Hieronymus poftmodum emendavit. Illi au» tem non ita fcrupulosè adheret, ut in una eademque le&tione repetenda semper conftans

fit. Sepe enim verbis utitur Vulgata nostra, dum versum enarrandum repetit; licet lec» tionem primò propofuerit ab eadem dissonantem. Imo textum aliquando pramittit aliter

quàm nunc habemus , fed hunc poftea fic explicat , ac fi id tantùm legisset, quod modò apud » nos obtinet. Videri hinc posset familiaris Hilario fuisse Vulgata noftra. Ignota tamen ei

fuerunt plures lectiones, quæ modò in illa exftant , quafque fpeétare licet velut exempla » eorum, qua poftea Hieronymus in Itala Versione correxit.

Addit doctisimus Editor : Singulis hisce Hilarii tractatibus in Pf. integri iidem prafiguntur Psalmi. Hi Editione Parisiensi anni 1605. primùm vulgati sunt ex antiquo » codice aliàs S. Maximini Miciacenfis , postea regine Suecorum Christina, ac tandem Va» ticana bibliotheca. Pfalmos eofdem pre se ferunt Vaticani minoris antiquitatis codices: » at in reliquis cùm fcriptis, tum editis neutiquam exstant. Alienum opus produnt tex» tus Pfalmi 119. ante præfationem in Cantica graduum, necnon primum Psalmi 118. » Ottonarium ante præfationem in totum Psalmum , inconcinno prorsus loco ordinata. Veo » rùm finguli Pfalmi ab eo textu, quem in enarrationibus suis sequitur Hilarius , tot locis

diffident, ut hos illius effe nemini perfuaferis. At cùm à Vulgata non minùs, quàm ab » Hilariano Psalterio dissentiat ; fic eam versionem, qua ex Ms. antiquitate auctoritatem ob» tinet , confervandam duximus. »

Psalterio Hilariano fuccedit Ambrosianum , id eft, Psalmi ex S. Ambrofii commentariis excerpti , ex his autem nonnifi tredecim tractatus fuperfunt in Pfalmos totidem, nempe in Pfal. 1. deinde in Pf. 35. & fequentes alios quinque; denique in Psalmos 43. 45: 47. 48.6 118. Praterea aliis libris Ambrosium expositiones Psalmorum aliquot in feruisse mes

»

hent noviffimi Editores noftri: a Illos Psalmos, inquiunt , temporibus occafionibufque di- « versis, partim concionando, partim dictando, explanavit S. Doctor. Ex præfat. enim qua « primo Psalmo premittitur , intelligimus ipsum in ecclefia fua, & post consuetos Psalmorum cantus fermonem habuisse : Quantùm laboratur, inquit, in ecclesia ut fiat silentium, cùm « lectiones leguntur : si unus loquatur , obftrepunt universi; cùm Pfalmus legitur, ipfe sibi est «c effector filentii. Eandem etiam Ambrofius admififfe videtur versuum distributionem, qua nunc habetur in Vulgata; id fanè conftat de Psalmo 118. explicato enim, v. g. verfu 3. ultimi Ostonarii , ait : Sequitur versus quartus : Loquetur lingua mea verbum tuum , quo- « niam omnia mandata tua justitia est. Subinde fic pergit : Sequitur versus quintus : Fiat ma- « nus tua falvum facere me, quoniam mandata tua elegi. » Eandem quoque divisionem retinuit Hilarius, cùm dicat Prologo in hunc Pf. col. 241.2. Secundùm Hebræorum litteras in singulis octonis versibus singulæ litteræ præferuntur. Eft autem omnis numerus verfuum in centum feptuaginta sex versibus, dr. Totum hunc Pfalmum sermonibus 2 2. exegit Ambrosius pro totidem elementis Hebraicis . « Poft explicatum unumquodque elemen- « Admenis

, prou. torum, ad interpretationem textús accedit

. Primò proponit ipfa verba cujusque versus, & fi quid occurrat varietatis, five in Grecis, five in Latinis exemplaribus, five etiam in di- ce versis Interpretibus, hoc ille non fine magna eruditione subjicit , & quafi digito indicat « fontes iftiusmodi discriminis, quod nonnunquam dilidentibus Interpretum opinionibus, pius verò antiquariorum Scripturam imperitiâ vel indiligentia suâ corrumpentium culpa adtribuit. Insuper quid de variis Scripturæ verfionibus sentiat, candidè in medium pro- « fert, docetque tunc temporis in Ecclefia potissimùm valuisse LXX. Senum interpretationem. Nihilominus tamen libentiùs ipfemet utebatur exemplari fuo Greco ; quamvis etiam mini- « negligeret do alia subinde consulere, do diversas textús interpretationes, que defendi poffe aliqua ratione videbantur , proponere. » Ambrofii Psalterium excipit Augustinianum : hoc integrum eft,

nec ulla fui parte mutilum, editumque jam fuit à Jac

. Fabro Stapulensi in quincuplici suo Psalterio, fub titulo Pfalterii veteris ; enim verò, quod etiam observatum eft à noftris to. 4. nov. Edit. Auguft. nihil ipfum ab Augustiniano dillidere certo certius eft. « Et jam nulli dubitamus, inquiunt , quin illud totum ex Augustini commentariis exfcripferit ejufdem in quincuplici Psalterio editor « Jacobus Faber. Id non fatis adverterunt ii qui vetus iftud & Augustinianum in suis ad « LXX. Interpretes scholiis & notis, non pro uno eodemque, fed pro duobus habent Psalteriis. » Quod verò ad litteram spectat , ut eam integram atque illibatam haberet Auguf tinus; hac referunt doctissimi Editores iidem præfat. in hunc tomum : « Latinas Editiones « inter se componit, exemplaria Græca consulit, colligit varias lectiones, undenam irrepferit diversitas , ex Interpretum vitio, an è textus Græci ambiguitate, investigat ; ejus denique illa fedulitas qua tot locos tam anxiè discussit, huc eum impulit, ut Psalterium multoties « ad idioma Hellenicum recenseret castigaretque. Hoc intelligas licet ex ejusdem epist

. 261. « ad Audacem, ubi cùm dixiffet Psalterium à Beato Hieronymo ex Hebræo fermone converfum non habere se, profequitur in hunc modum : Nos autem non interpretati sumus , sed codicum Latinorum nonnullas mendositates ex Græcis exemplaribus emenda. “ vimus. Unde fortaffis fecerimus aliquid commodius quàm erat, non tamen tale quale esse « debebat. Nam etiam nunc, quæ fortè nos tunc præterierunt, si legentes moverint, colla- « tis codicibus emendamus. »

Augustini Psalterio alia duo annectimus , nempe Profperi & Cassiodori. Profperi Psalterium majori sui parte diminutum eft, cùm non complectatur nifi quinquaginta Psalmos posteriores, qui quidem Psalmi vix diffidere visi sunt ab his qui leguntur apud Auguftinum. Caffiodori verò Psalterium optimè concordat cum Psalterio Romano, quale tum à Fabro Stapulenfi in quincuplici fuo Psalterio anno 1508. tum à Martianæo noftro editum eft tomo primo nove Edit. operum S. Hieron. p. 1223. è regione Psalterii Gallicani. Idem verò Psalterium fecundùm LXX. Interpretes, secundis curis ab Hieronymo emendatum, jam editum fuerat cum asteriscis & obelis Rome, studio elo opera Joannis Cari Prese byteri. De duplici autem illa emendatione Psalterii ipse Hieronymus in epift. sua ad Paulam of Euftochium ita loquitur : Pfalterium Romæ dudum pofitus emendaram, & juxta LXX. Interpretes , licer cursim, magna illud ex parte correxeram. Quod quia rursum videtis fcriptorum vitio depravatum , plusque antiquum errorem, quàm novam emendatio. nem valere, cogitis ut veluti quodam novali scissum jam arvum exerceam, & obliquis fulcis renascentes fpinas eradicem. Unde commoneo tam vos quàm eos qui exemplaria iftiusmodi habere voluerint, ut quæ diligenter emendavi, cum cura & diligentia transcribantur.

Addunt Editores noftri præfat. in to. 4. Auguft. Duplex igitur Psalterii emendatio adbibita ab Hieronymo : « Primò cursim & magna ex parte, cùm adhuc in urbe versaretur : a secundò diligenter, jamque in feceffu abditus Bethlehemitico. Ultima hujus correctionis « exemplaria optat ut cum cura e diligentia tranfcribantur ; necnon eidem addita abs se u

Tom. II.

[ocr errors]

A ij

« ZurückWeiter »