Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

1

tiam pluralem ignorabant.
. 14. Quafi proximum, & quafi fratrem noftrum fic
complacebam. Non omittas conjuncionem & ante pofterius
quafi.

. 25. Nec dicant: Devoravimus eum. Cave ne prateritum devoravimus, pro inolito fcribentium vitio, cum futuro devorabimus commutes.

. 26. Induantur confufione & reverentia qui magna loquuntur fuper me. Et hic cavendum eft, ne ro magna, quod eft grandia, iterum corrumpatur, additâ unâ fyllabâ, maligna, quod eft perverfa.

PSAL. XXXVI. . 6. Et judicium tuum tanquam meridiem. Præferendus eft quartus cafus fexto meridie.

. 14. Ut dejiciant pauperem & inopem. Romanæ correctionis eft dejiciant, compofitum à jacio, pro eo quod vulgò minùs rectè legitur decipiant, quod eft fallant, compofito ex capio.

. 21. Mutuabitur peccator, & non folvet : juftus autem miferetur, & tribuet. Non mutes futura in præfentia, mutuatur, folvit, tribuit: nullo verò modo, pro fimplici tribuet, fcribas compofitum retribuet, aut retribuit.

. 23. Apud Dominum greffus hominis dirigentur. Servandum eft plurale dirigentur, præ fingulari dirigetur.

PSAL. XXXVII. . I. In rememorationem de fabbato. Ut eft præferendus quartus cafus fexto rememoratione; ita non eft commutanda præpofitio de cum nomine die, vel ablativus fabbato cum genitivo.

V. II. Cor meum conturbatum eft. Non addas in me. PSAL. XXXVIII. . 1. Ipfi Idithun. Alii pro pronomine ipfi, legunt præpofitionem pro.

PSAL. XXXIX. V. 6. Multiplicati funt fuper numerum. Nonnulli libri genere feminino, habent multiplicate; nonnulli neutro multiplicata: fed mafculinum multiplicati, noftra editionis effe videtur.

. 9. Et legem tuam in medio cordis mei. Hac Vulgatæ noftræ editionis eft lectio: altera, qua pro cordis, quidam feribunt ventris, alterius eft translationis.

. 13. Multiplicatæ funt fuper capillos capitis mei. Non mutes femininum multiplicatæ, in mafculinum multiplicati.

PSAL. XL. v. 2. Beatus qui intelligit fuper egenum & pauperem. Non apponas adjetivo beatus fubflantivum vir, boc quidem loco.

. 7. Et fi ingrediebatur ut videret, vana loquebatur, cor ejus congregavit iniquitatem fibi: egrediebatur foras, & loquebatur in idipfum. Numeri fingulares nequaquam mutandi bic funt in plurales, ingrediebantur, viderent, eorum, congregaverunt, egrediebantur, loquebantur ; quod quidam faciunt. Pro nomine vana, nonnulli fcribunt adverbium vanè; tametfi utrumque eòdem redeat. Alii ita diftinguunt, ut cor ejus jungatur verbo præcedenti loquebatur. Alii denique, præteritum congregavit, mutant in futurum congregabit. Sed prima tum lectio tum distinctio, meritò probata eft Romanis Patribus.

PSAL. XLI. . 2. Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum. Conftanter retinenda eft vox fortem, quæ eft robuftum, pro ea qua in plerifque hactenus vitiosè inoleverat libris fontem, quarto cafu à nominativo fons: in quam eò facilior lapfus fuit, quòd & præcedat fitiendi verbum, 5 subJequatur epitheton vivi.

. 6. Salutare vultus mei, & Deus meus. Non temerè omittenda eft & conjunctio.

PSAL. XLIII. . 1. In finem, filiis Core. Non praponas prapofitionem pro, nomini filiis.

. 6. Et in nomine tuo fpernemus infurgentes in nobis. Pro in nobis, quidam libri fcribunt in nos; alii nobis, omiffa prapofitione.

PSAL. XLIV. V. 1. Canticum pro dilecto. Cave legas delicto, quod eft peccato, pro dilecto, quod eft amato.

. 5. Intende, profperè procede, & regna. Cave ne ita diftinguas, ut adverbium profperè jungatur verbo pracedenti intende, cùm cohærere debeat verbo fubfequenti procede.

. 13. Et filiæ Tyri in muneribus. Non omittas primum &; nec mutes plurale filiæ, cum fingulari filia.

. 14. Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus. Ut non eft omittendum pronomen ejus, ita non fcribendum filia nominativo cafu, nec regum numero plurali.

. 18. Memores erunt nominis tui. Non eft addendum, quod quidam libri fubdunt, Domine.

PSAL. XLVI. . 5. Speciem Jacob, quam dilexit. Femininum quam, non eft mutandum in mafculinum quem. PSAL. XLVII. . 1. Filiis Core fecunda fabbati. Non eft omittendum illud fecunda fabbati.

. 3. Fundatur exfultatione univerfæ terræ mons Sion. Pro nominativo fingulari mons, non eft fcribendus aut genitivus montis, aut pluralis numerus montes.

PSAL. XLVIII. . 8. Non dabit Deo placationem fuam. His verbis non eft præponendum &.

. 9. Et laborabit in æternum. Non mutes futurum la

[blocks in formation]

verbo eruam alterum &.

PSAL. L. . I. Quando intravit ad Bethfabee. Cave fcribas Berfabee, litterar, quod eft nomen loci Genef. 21..31. pro Bethfabee litterâ th, quod femina nomen eft, uxoris Uria.

. 9. Afperges me hyffopo, & mundabor. Non interponas Domine.

. 19. Cor contritum & humiliatum Deus non defpicies. Non eft commutanda fecunda perfona cum tertia defpicier. . 20. Benignè fac Domine in bona voluntate tua Sion. Non eft omittendum Domine.

PSAL. LI. . 1. Et nunciavit Sauli: Venit David in domum Achimelech. Fruftra addunt quidam : Et annuntiavit Sauli, & dixit: erroneè autem Achimelech, quod eft, frater meus rex, mutant alii cum Abimelech, quod eft, pater meus rex: qua de re latè Notationes noftræ.

PSAL. LII. . 1. Pro Maeleth intelligentiæ David. Cave ne pro Maeleth, fcribas, tranfpofitis primis litteris Ameleth, aut quod pejus eft, Amalech. Denique non mutes genitivum intelligentiæ cum nominativo intelligentia, aut intellectus.

PSAL. LIII. . 7. Et in veritate tua difperde illos. Quidam virtute, quod eft fortitudine, legunt pro veritate, qua opponitur falfitati; malè: nec minùs malè alii difperge, quod eft diffipa, pro difperde, quod eft perde.

PSAL. LIV. . 10. Præcipita Domine, divide linguas eorum. Non interjicias conjunctionem &.

PSAL. LV. V. 1. In tituli infcriptionem. Non mutes quartum cafum in fextum infcriptione. Simile infra 56. #. 1. 57. . 1. 58. #. 1. 59. §. I.

. 4. Ab altitudine diei timebo. Cave interponas non negationem ante timebo.

. 12. In me funt Deus vota tua, quæ reddam, laudationes tibi. Ut non eft omittendum pronomen tua, ita non eft facilè mutandus nominativus pluralis laudationes, in ge nitivum fingularem laudationis.

PSAL. LVI. . 8. Cantabo & pfalmum dicam. Non fubjicias five Domino, five tibi, quod quidam libri, multòque minus in gloria mea, quod eft Pfalmi 107.7.2.

PSAL. LVII. . 2. Si verè utique juftitiam loquimini, recta judicate filii hominum. Retinendum eft nomen recta, non fupponendum adverbium rectè.

#. 10. Sicut viventes, fic in ira abforbet eos. Pro fic alii repetunt ficut.

PSAL. LVIII. . 12. Deus oftendet mihi fuper inimicos meos. Futurum oftendet mutandum non eft in prafens vel præteritum oftendit.

. 17. Ego autem cantabo fortitudinem tuam, & exultabo manè mifericordiam tuam. Legendum eft exultabo vecali quinta, non exaltabo vocali prima : quòd fi fcriberetur exfultabo additâ litterâ s, cessaret erroris anfa.

PSAL. LXI. . 9. Deus adjutor nofter in æternum. Non omittas poftremum in æternum.

. 13. Quia tu reddes unicuique juxta opera fua. Cave legas tua fecunda perfona pronomen, pro fua tertia.

PSAL. LXII. V.7. Si memor fui tui fuper ftratum meum. Pro fic adverbio fimilitudinis, Romani Patres correxerunt si, quæ eft conditionalis conjunctio.

Ibidem. In matutinis meditabor in te. Non fubftituas prateritum imperfectum meditabar, pro futuro meditabor. PSAL. LXIII. .7. Defecerunt fcrutantes fcrutinio. Non eft opus fextum cafum numeri fingularis scrutinio, vertere in quartum pluralis fcrutinia.

. 8. Accedet homo ad cor altum. Non judicarunt Romani Correctores præpofitionem ad commutandam cum conjunctione &, quod alii multi judicant.

PSAL. LXIV. . 1. Canticum Jeremiæ & Ezechielis. Ut non oportet addere Aggæi, Zachariæ, aut Ezechiæ ; ita non oportet omittere Jeremiæ & Ezechielis, qui duo propheta, incipientis tranfmigrationis tempore vixerunt.

Ibidem. Populo tranfmigrationis, cùm inciperent exire. Non præponas ablativo populo præpofitionem de; nec fcribas, mutatis cafibus, de populi tranfmigratione: multoque minus vel fubftituas vel addas de verbo peregrinationis, qua altera translatio eft. Ad hæc exire melius eft quàm proficifci. Denique non eft pars ifta tituli, Jeremiæ & Ezechielis populo tranfmigrationis, cùm inciperent exire, facilè omittenda, quamvis Hebraicè non exftet.

. 11. Rivos ejus inebria. Noli mutare verbum inebria

in participium inebrians.

PSAL. LXV. V. 17. Ad ipfum ore meo clamavi, & exaltavi fub lingua mea. Hic contra quàm fuperiùs Pfal. 58. . 17. legendum eft exaltavi vocali prima, verbum fcilicet deductum nomine altus, non exultavi vocali quinta, verbum deducum à falio.

PSAL. LXVI. . 5. Quoniam judicas populos in æquitate, & gentes in terra dirigis. Quidam legunt futuro tempore diriges; fed verifimile eft, Interpretem duplici præfenti ufum vertiffe judicas, dirigis.

PSAL. LXVII. . 5. Turbabuntur à facie ejus. Nequaquam omittenda funt bac verba.

. 23. Convertam in profundum maris. Quidam pro quarto cafu legunt fextum profundo, vel profundis.

PSAL. LXIX. . 1. In rememorationem, quòd falvum fecerit eum Dominus. Retinendus eft cafus quartus rememorationem, nec facilè mutandum pronomen tertiæ perfona cum, cum prima me, quanquam hoc Græcè legatur:

PSAL. LXX. v. 16. Introibo in potentias Domini. Alii fcribunt numero fingulari potentiam.

. 20. Quantas oftendifti mihi tribulationes multas & malas. Non feribas neutrum quanta, pro feminino quantas.

PSAL. LXXI. V. 15. Et adorabunt de ipfo femper. Quidam libri, pro compofito adorabunt, fcribunt fimplex orabunt: compofitum enim eft loco fimplicis, quemadmodum de eft loco pro.

. 16. Et erit firmamentum in terra in fummis montium. Non eft fcribendum frumentum, quod eft triticum, pro firmamentum: quanquam frumentum fortaffe firmamenti nomine fit intelligendum.

Sequitur: Superextolletur fuper Libanum fructus ejus. Cave legas fluctus, pro fructus, id eft pror, liquidam primam pro quarta.

PSAL. LXXIII. . 19. Ne tradas beftiis animas confitentes tibi. Non mutes accufativum confitentes in genitivum confitentium.

PSAL. LXXIV. V. 1. In finem, ne corrumpas. Quidam libri pro corrumpas, habent difperdas, quod idem unum eft. PSAL. LXXV. v. 4. Ibi confregit potentias arcuum, fcutum, gladium, & bellum. Retinendus eft genitivus pluvalis arcuum, non furrogandus accufativus fingularis arcum.

. 12. Omnes qui in circuitu ejus affertis munera. Legendum eft affertis prima vocali, potiùs quàm quartâ offer

tis.

PSAL. LXXVI. . 11. Et dixi: Nunc cœpi. Non mutes primam perfonam cœpi in tertiam cœpit.

PSAL. LXXVII. . i6. Et eduxit aquam de petra, & deduxit tanquam flumina aquas. Non eft pofteriori loco ut priori legendum eduxit.

. 38. Et abundavit ut averteret iram fuam. Pro abundavit, alii verterunt multiplicavit, quod proinde non eft noftra Editionis.

ratione in generationem,

. 45. Mifit in eos cœnomyiam, & comedit eos. Scribendum eft, etiam D. Hieronymo dolore, cœnomyiam, quod interpreteris mufcam communem, non cynomyiam, quod mufcam caninam; id eft, confonanti prima danda eft diphtongus œ, non y Gracum, quod ypfilon dicitur.

. 14. Et delectati fumus omnibus diebus noftris. Nor addas in præpofitionem.

. 50. Non pepercit à morte animabus eorum. Non præponas & conjunctionem.

PSAL. XC. #. 15. Clamabit ad me, & ego exaudiam eum. Futurum clamabit præferendum eft præterito clamavit. PSAL. XCI. #. 4. In decachordo, pfalterio. Crediderim, comma medium, pofitum à Correctoribus loco conjunctionis &, qua Hebraice inferitur.

*. 53. Et deduxit eos in fpe, & non timuerunt. Non feribas pro deduxit, ablatâ d litterâ, eduxit.

V. 69. Et ædificavit ficut unicornium fanctificium fuum in terra. Quidam libri genitivum pluralem unicornium, mutant cum genitivo fingulari unicornis.

. 12. Et in infurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. Non omittas alteram præpofitionem in, præpofitam ̧ participio infurgentibus.

PSAL. LXXX. #. 1. Pfalmus ipfi Afaph. Non addas quod fequitur in quibufdam libris, quinta fabbati.

. 13. Sicut cedrus Libani multiplicabitur. Non eft praponenda conjunctio &.

PSAL. LXXXVIII. . 2. & 5. In generationem & generationem. Servandus eft duplex accufativus, non mutandus prior in ablativum.

[ocr errors]

*.27. Ipfe invocabit me: Pater meus es tu. Non mutes futurum invocabit in præteritum invocavit, quod libri multi.

PSAL. XCII. . 5. Domum tuam decet fanctitudo Domine in longitudinem dierum. Non mutes quartum cafum in fextum longitudine.

#. 34. Neque nocebo in veritate mea. Non fcribas decipiam pro nocebo.

PSAL. XCIII. . 15. Quoadufque juftitia convertatur in judicium. Non legas, tranfpofita in prapofitione: Quoadufque in juftitiam convertatur judicium.

Sequitur: Et qui juxta illam, omnes qui recto funt corde. Non mutes fingulare illam cum plurali illa.

. 40. Evertifti teftamentum fervi tui. Vulgare hactenus vitium notariorum fuit, ut prima vocali fcriberent avertisti quod fit, in aliam partem tranftulisti, pro evertisti, secunda vocali, quod eft, fubvertisti, abolevisti.

*.

. zo. Qui fingis laborem in præcepto. Interpres nofter, ex Graco atque Hebræo ambiguo, tranftulit perfonam, non tertiam fingit, fed fecundam fingis: pro qua depravatè alicubi legitur, omiẞâ mediâ litterâ n, figis. Porro an laborem, an verò dolorem, tranftulerit Interpres, non fatis liquet, cùm

·43. Exaltafti dexteram deprimentium eum. Non legas inimicorum ejus, pro deprimentium eum.

Hebraa Graca fimiliter ambigua fint, & Latina exemplaria admodum varient. Cæterùm laborem, quod vulgatius eft, retinuerunt Romani Correctores.

PSAL. XCIV. . 9. Probaverunt me, & viderunt opera mea. Non omittas pronomen me, additum verbo proba

. 45. Deftruxifti eum ab emundatione, & fedem ejus in terram collififti. Quidam pro ab emundatione legunt à `mundatione, id eft, fimplex pro compofito: porro omnino accufativus terram præferendus eft ablativo terra, quem multi habent.

verunt.

PSAL. XCVI. . 1. Huic David, quando terra ejus reftituta eft. Non fubjicias, vel pronomen ei, vel nomen Psal

mus.

#.4 4. Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ. Prima dictionis initialis littera, fit vocalis tertia, non prima.

PSAL. XCVII. . 1. Salvavit fibi dextera ejus. Non eft mutandum præteritum falvavit in futurum falvabit.

PSAL. LXXXIX. #. 1. Domine refugium factus es nobis à generatione in generationem. Non eft fcribendum duplici ablativo, hoc modo, in generatione & generatione, quod Interpres clariùs vertit cum duplici præpofitione à gene

PSAL. XCVIII. V. 1. Qui fedet fuper cherubim, mo~ veatur terra. Cave ne pro tertia persona ledet, fcribas fecun- · dam fedes, ut multi hactenus vitiosè.

PSAL. CI. . 10. Et potum meum cum fletu mifcebam. Alii libri poculum habent, eodem fenfu.

. 11. A facie iræ & indignationís tux. Non omittas mediam conjunctionem &.

. 13. Et memoriale tuum in generationem & generationem. Non mutes priorem accufativum generationem in ablativum, ut multi. Idem infra &. 25. & Pfal. 105. #. 31. atque alibi.

. 14. Tu exfurgens mifereberis Sion. Non addas Do

mine.

PSAL. CII. . 22. In omni loco dominationis ejus. Non mutes genitivum fingularem dominationis, in nominativum pluralem dominationes.

PSAL. CIII. . 12. Rigans montes de fuperioribus fuis. Corruptè quidam legunt fecundæ perfonæ pronomen tuis, pro tertia fuis.

. 15. Ut educas panem de terra. Non eft fecunda per- · fona vertenda in tertiam educat.

. 25. Hoc mare magnum & fpatiofum manibus. Non eft omittenda vox manibus, multoque minùs mutanda cum navibus.

PSAL. CIV. V. 30. Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipforum. Unam vocem edidit, quæ eft produxit, non diftrahas in duas & dedit, multòque minùs legas terram quarto cafu.

. 31. Dixit, & venit cœnomyia. Romani Patres, ex D. Hieronymo, correxerunt cœnomyia, pro eo quod plerique libri habent cynomyia, quemadmodum & fupra Pfal. 77.*•

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

litigatio. Erroris occafio fuit ex fimilitudine litterarum m

n, id eft, fecunda liquida & tertia: nam contemtio à doctis fcribitur abfque p.

PSAL. CVII. . 2. 3. Cantabo & pfallam in gloria mea. Exfurge gloria mea, exfurge pfalterium & cithara. Correctores addiderunt exfurge gloria mea, prout Græcè legitur; licet Hebraicè gloria mea & exfurge non nifi femel fcribantur, quemadmodum 5 in plerifque Latinis libris.

PSAL. CVIII. . 19. Fiat ei ficut veftimentum quo operitur, & ficut zona qua femper præcingitur. Non funt mxtanda præfentia in futura, operietur, præcingetur.

. 27. Et fciant quia manus tua hæc, & tu Domine fecifti eam. Quidam, pro feminino eam, legunt neutrum ea, expofitionis forfitan causa.

. 31. Quia adftitit à dextris pauperis. Non mutes conjunctionem quia cum relativo qui.

PSAL. CIX. . 7. De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput. Non mutes futura in præterita, bibit,

exalta vit.

PSAL. CX. . 1. Alleluia. Non addas Reverfio, vel Reverfionis Aggæi & Zachariæ, ut initio proximi Pfalmi.

. 9. Redemptionem mifit populo fuo. Non addas Dominus ex Officio Ecclefiaftico.

PSAL. CXVII. . 3. Dicat nunc domus Aaron, quoniam in fæculum mifericordia ejus. Non interponas quoniam bonus, quod eft duorum verfuum præcedentium, non bujus, & fubfequentis.

. 4. Dicant nunc qui timent Dominum, quoniam in fæculum mifericordia ejus. Non addas omnes ante relativum qui, nec quoniam bonus ante quoniam in fæculum. . 10. 11. 12. Et in nomine Domini quia ultus fum in eos. Non eft omittenda conjunctio quia, nec fubfequens prapofitio in.

. 23. A Domino factum eft iftud, & eft mirabile in oculis noftris. Alii mutant conjun&tionem & cum pronomine hoc.

#. 25. Benedictus qui venit in nomine Domini. Non fcribas venturus es pro venit, id eft, perfonam fecundam pro tertia.

PSAL. CXVIII. . 28. Dormitavit anima mea præ tædio. Nofter Interpres vertit dormitavit, non ftillavit, ut

alii.

[blocks in formation]

*. 46. Et loquebar in teftimoniis tuis in confpectu regum. Non fcribas de loco prioris in.

.48. Et levavi manus meas ad mandata tua quæ dilexi, & exercebar in juftificationibus tuis. Correctores pratulerunt præteritum imperfectum exercebar, futuro exercebor.

. 53. Pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. Non mutes pro, quod eft propter, cum præ vel à.

. 59. Cogitavi vias meas, & converti pedes meos in teftimonia tua. Videtur converti effe noftra Editionis, potiùs quàm averti: fed error eft, quòd quidam pro prima perfona, legant fecundam convertiti vel avertisti.

.73. Da mihi intellectum, & difcam mandata tua. Non mutes conjuncionem copulativam & in caufativam ut. . 81. Defecit in falutare tuum anima mea. Nec hîc mutes præteritum defecit in prafens deficit.

. 86. Omnia mandata tua veritas: iniquè perfecuti funt me, adjuva me. Retinendum eft adverbium iniquè, non furrogandum nomen iniqui.

. 90. In generationem & generationem veritas tua. Non eft mutandus prior accufativus in ablativum genera

tione.

.95. Teftimonia tua intellexi. Corruptè in quibufdam libris fcribitur dilexi, quod eft amavi, pro intellexi.

PSAL. CXX. #. 5. Dominus cuftodit te, Dominus protectio tua. Non mutes verbum præfens custodit, in futurum cuftodiet.

. 8. Dominus cuftodiat introitum tuum, & exitum tuum. Præfens imperativi custodiat fervandum hic eft, nec Supponendum futurum indicativi cuftodiet.

PSAL. CXXIV. ✯. 5. Declinantes autem in obligationes. Ut non eft mutandus numerus pluralis in fingularem obligationem; ita pro obligationes non eft fcribendum obliquationes, pofitum pro obliquitates, quod quidam conji

ciunt.

PSAL. CXXVIII. . 4. Dominus juftus concîdit cer-. vices peccatorum. Correctores fcripferunt præteritum concidit, pro futuro concîder.

. 7. De quo non implevit manum fuam qui metit. Idem obfervarunt hoc loco, dum implevit furrogarunt pro implebit.

PSAL. CXXX. . 2. Sicut ablactatus eft fuper matre fua, ita retributio in anima mea. Quidam libri pro masculino ablactatus, fcribunt neutrum ablactatum; pro quo vitiosè nonnulli fupponunt ablatus fex ablatum. Complures libri omittunt verbum fubftantivum eft. Denique alii legunt quarto cafu matrem fuam, animam meam, pro fexto, matre fua, anima mea.

PSAL. CXXXI. . 9. Sacerdotes tui induantur juftitiam. Quartus cafus præferendus eft fexto juftitiâ.

. 11. Juravit Dominus David veritatem, & non fruftrabitur eam. Servandum eft pronomen femininum eam, quod refert veritatem, non fubftituendum mafculinum eum, quod referat David.

. 16. Sacerdotes ejus induam falutari : & fancti ejus exfultatione exfultabunt. Pronomen tertia perfonæ ejus, quod eft in pofteriori hujus verficuli membro, multi mutant cum pronomine fecunda perfona tui; fed male.

PSAL. CXXXIV. v. 9. Et mifit figna & prodigia in medio tui Egypte. Alii libri, pro duabus voculis & mifit, unicam habent emifit.

PSAL. CXXXVI. . 1. Pfalmus David, Jeremiæ. Loco dativi Jeremiæ, non fcribas propter Jeremiam; multòque minùs interponas & conjunctionem inter David & Jeremiæ.

Ibidem. Super flumina Babylonis illic fedimus & flevimus, cùm recordaremur Sion. Non addas pronomen tui ante Sion.

*. 9. Beatus, qui tenebit, & allidet parvulos tuos ad petram. Cave ne relabaris in vetus mendum eorum, qui nomini parvulos addiderunt pronomen tertia perfonæ fuos, pro fecunda tuos.

PSAL. CXXXVII. . 1. In confpectu angelorum pfallam tibi. Non præponas conjunctionem &.

PSAL. CXXXVIII. . 14. Mirabilia opera tua, & anima mea cognofcit nimis. Non mutes verbum præfens cognofcit in futurum cognofcet.

. 16. Dies formabuntur. Quidam libri, pro dies, clariùs legunt fexto cafu die : fed vitiosè fcribunt, qui habent dii, ut & illi qui dicunt firmabuntur, quod eft ftabilientur, pro formabuntur, quod eft fingentur.

. 20. Quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas. Egregiè correctus eft locus, repofito pronomine fecunda perfona tuas, pro eo quod irrepferat tertia fuas.

PSAL. CXXXIX. . 4. Acuerunt linguas fuas ficut ferpentis. Genitivus fingularis ferpentis, meritò prælatus eft nominativo plurali ferpentes.

PSAL. CXLII. . 12. Et in mifericordia tua difperdes inimicos meos. Non addas omnes.

PSAL. CXLIII. . 2. Qui fubdit populum meum fub me. Præferenda eft tertia perfona fubdit, fecunda fubdis.

. 10. Qui das falutem regibus, qui redemifti David fervum tuum. Hic contra præferendæ videntur fecunda perfona tertiis, dat, redemit, fuum.

PSAL. CXLIV. . 7. Memoriam abundantiæ fuavitatis tuæ eructabunt, & juftitiâ tuâ exfultabunt. Legendum eft juftitia tua fexto cafu, fubaudita præpofitione in, potiùs quàm juftitiam tuam quarto cafu. Certè mendum eft quòd quidam babent judicia tua; ut & illud, quòd pro exultabunt, nonnulli fcribant exaltabunt prima vocali; nonnulli eructabunt, repetito verbo proximè antecedenti.

PSAL. CXLV. . 8. Dominus erigit elifos, Dominus diligit juftos. Cave pro diligit, quod eft amat, legas dirigit, quod eft gubernat.

. 10. Regnabit Dominus in fæcula, Deus tuus Sion in generationem & generationem. Non mutes priorem accufativum generationem, in ablativum generatione, us

[blocks in formation]

PSAL. CXLIX. V. 2. Lætetur Ifraël in eo qui fecit eum, & filii Sion exfultent in rege fuo. Rectè Romani Patres femininum filiæ, quod vulgò legitur, emendarunt repofito mafculino filii,

. 4. Et exaltabit manfuetos in falutem. Et bic rectè præteritum exaltavit, correxerunt fubftituto futuro exaltabit. #. 6. Exaltationes Dei in gutture eorum. Hic denique infigniter reftituerunt vocem exaltationes, deductam ab altus, pro ea quæ vitiosè legi confueverat exultationes, deduta à falto: illa, cujus tertia littera eft vocalis prima, fignificat laudes; hæc, cujus tertia littera eft vocalis quinta, fignificat exultantias, animi præ lætitia faltus.

*. 9. Ut faciant in eis judicium confcriptum. Quidam commutant numerum pluralem faciant, cum fingulari faciat; minùs rectè,

Variæ Lectiones VULGATÆ, rurfum ab eodem FRANCISCO LUCA observatæ.

LIBER PSALMORUM.

P pereatis de via exarferit in ejus,

SAL. II. . 12. Nequando irafcatur Dominus, &

beati, c. Alii fic diftinguunt: Nequando irafcatur Dominus, & pereatis de via jufta, cùm exarferit in brevi ira ejus. Beati, &c.

PSAL. IV. . 6. Quis oftendit nobis bona? Alii legunt futurum oftendet, Graco & Hebræo confentaneè.

PSAL. V. . 9. Dirige in confpectu tuo viam meam. Alia lectio eft, Dirige in confpectu meo viam tuam, tranf mutatis pronominibus. Difceptatio eft, utra præferenda; de quo noftra Notationes.

. 13. Ut fcuto bone yoluntatis tuæ coronafti nos. Complura vetera Mß. omittunt tuæ pronomen fecundæ perfona, Hebrao Graco confentaneè.

PSAL. IX. V. 7. Et civitates eorum deftruxifti. Multi Latini libri omittant pronomen eorum, fuffragantibus Gracis Hebraicis fubaudiunt enim genitivum inimici, ex membro præcedente.

. 14. Orphano tu eris adjutor. Loco futuri eris, in aliis libris eft præteritum eras, confonantibus Hebræo 5 Græco.

PSAL. X. V. 8. Juftus Dominus, & juftitias dilexit. Multa Latina exemplaria omittunt conjunctionem &, confen

tance Hebræo.

PSAL. XI. . 4. Univerfa labia dolofa, & linguam magniloquam. Multi Latini libri transfodiunt conjun&tionem &, Hebræo conformiter.

PSAL. XVI. . 13. Frameam tuam. Alii probati libri legunt frameâ tuâ, fexto cafu.

PSAL. XVII. . 49. Et ab infurgentibus in me, exaltabis me. Conjunctio videtur meritò poffe omitti.

PSAL. XXI. . 20. Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum à me. Multi libri transfodiunt illud à me; tantummodo fcribunt tuum, quod tamen Hebræo mutant in

meum.

. 31. Et annuntiabunt cœli juftitiam ejus. Vox cœli meritò fuperfluere judicari possit, ut buc addita ex alio Pfalmo: lege Notationes.

PSAL. XXIV. V. 4. Et femitas tuas edoce me. Antiqui fere legunt fimplex doce.

PSAL. XXVI. #. 8. Exquifivit te facies mea. Sunt Mß. que omittunt pronomen te, Hieronymo ad Sunniam fuffragante.

PSAL. XXVIII. . 9. Et revelabit condenía. Sunt antiqui libri, qui pro futuro revelabit, quod Graco conforme eft, legant præteritum revelavit, Hebræo confentaneum.

PSAL. XXX. #. 6. In manus tuas commendo fpiritum meum. In aliis libris eft futurum commendabo, fuffragante Hebræo, & Græco.

. 21. Proteges eos in tabernaculo tuo. Pronomen tuo tranfigitur à plerifque, Latinè, Græcè, Hebraicè.

. 24. Quoniam veritatem requiret Dominus. Plurale veritates in aliis legitur, adftipulantibus textibus Græco S Hebræo.

PSAL. XXXII. . 18. Et in eis qui fperant fuper mifericordia ejus. Optimi libri tollunt tres illas voculas & in eis, Graco confentaneè 5 Hebræo.

PSAL. XXXVII. . 16. Tu exaudies me Domine Deus meus. Boni libri Latini auferunt pronomen me, ficut Hebrai & Græci.

. 23. Domine Deus falutis mex. Idem bic judicium de nomine Deus.

PSAL. XLIII. . 2. In diebus eorum, & in diebus antiquis. Multi libri meritò omittunt & conjunctionem mediam.

PSAL. XLIV. V. 6. In corda inimicorum regis. Alii Libri legunt cafum fextum numeri fingularis in corde, conformiter Graco: lege Notationes.

. 12. Quoniam ipfe eft Dominus Deus tuus. Videtur meritò ab aliis omitti nomen Deus; fi expendantur Notationes in hunc locum.

. 13. Omnes divites plebis. Boni libri auferunt omnes, Hebræo Graco confentaneè.

. 18. Memores erunt nominis tui. Alii libri fcribunt fingulare memor ero, Hebræo & Graco confentientibus : legantur Notationes noftra. Numerus pluralis putatur acceptus. ex Officio Ecclefiaftico de Apoftolis.

PSAL. XLVI. . 9. Regnabit Deus fuper gentes. In aniquis MB. pro futuro regnabit, legitur præteritum regnavit, ficut Hebraicè & Græcè,

[ocr errors]

10. Quoniam dii fortes terræ. Quoniam multi conjiciunt, pro nominativo plurali dii, fcribendum Dei, quod eft, vel nominativus pluralis, vel (qui eft Grace) geniti wus fingularis, now caret fimilitudine veri: qua de re legi

poffunt noftra Notationes.

PSAL. XLVII. . 6. Quoniam ecce reges terræ congregati funt. Optimi quique libri Latini & Graci, conformiter Hebraicis, omittunt illud terræ: quod & Hieronymus à fe fublatum fatetur.

PSAL. XLVIII. . 3. Simul in unum dives & pauper. Multa vetera M. amittunt fimul, quia idem unum eft cum eo quod fequitur in unum, fes in idipfum.

PSAL. LI. . 6. Verba præcipitationis, lingua dolofa. In aliis libris eft, ut Græcè, quarto cafu linguam dolofam. PSAL. LIII. . 7. Averte mala inimicis meis. Quod in aliis libris eft futurum tertia perfona avertet, præferendum videatur, fi expendantur Notationes.

PSAL. LIV. V. 4. Quoniam declinaverunt in me iniquitates. Alii legunt numero fingulari iniquitatem.

V. 17. Ego autem ad Deum clamavi, & Dominus falvabit me. In aliis eft præteritum salvavit.

PSAL. LVII. . 7. Molas leonum confringet Dominus. In aliis libris eft præteritum confregit, ut Græcè.

PSAL. LIX. . 13. Quia vana falus hominis. Loco quia, alii legunt &, Hebræo & Graco conformiter: illud bujus expofitio eft.

PSAL. LXI. . 10. Ut decipiant ipfi de vanitate in idipfum. Pronomen ipfi non esse` jungendum cum verbo decipiant, Graca & Hebræa oftendunt.

. 13. Quia poteftas Dei eft. Antiqui Latini libri omittunt eft, non minùs quàm Graci & Hebrai.

PSAL. LXII. . 12. Laudabuntur omnes qui jurant in co. Antiqui libri, etiam Epanorthota, legunt numero fingu lari, Laudabitur omnis qui jurat in eo, confentaneè Hebrao Graco.

PSAL. LXIII. v. 8. Accedet homo ad cor altum. Multi libri, pro ad præpofitione, babent conjuncionem &, quemadmodum Graca & Hebræa: qua de re noftra Notationes.

PSAL. LXIV. V. 9. Exitus matutini & vefpere delectabis. Vefperæ fcribitur à quibufdam ut nomen genitivi cafus, non minùs quàm matutini; non abfque caufa.

PSAL. LXXI. . 11. Et adorabunt eum omnes reges terræ. Quidam libri omittunt terræ; confentaneè Hebræo S (quod Sixti Papa jussu editum eft) Graco. Hieronymo quoque fuperfluum eft.

PSAL. LXXV. V. 9. Terra tremuit & quievit. In aliis libris eft timuit, pro tremuit. PSAL. LXXXVI. . 4. Memor ero Rahab & Babylonis fcientium me. In aliis libris eft dativus fcientibus, conformiter Græco.

. 6. Dominus narrabit in fcripturis populorum. In antiquis libris exftat fcripturâ, numero fingulari, Hebræo & Graco fimiliter.

. 7. Sicut lætantium omnium habitatio eft in te. A bonis libris omittitur verbum fubftantivum eft, confentaneè Graco.

PSAL. LXXXVIII. v. 7. Similis erit Deo in filiis Dei. Meliores libri è noftris, pro Deo fcribunt Domino, Hebræo 5 Graco confentaneè.

PSAL. LXXXIX. . 2. Aut formaretur terra & orbis. Complures libri legunt conjunilivam &, loco disjunctiva aut, cum Hebraicis & Gracis.

*. 9. Anni noftri ficut aranea meditabuntur. Pro futuro meditabuntur, legunt præteritum imperfecum meditabantur, Græci non folùm libri, fed & multi Latini.

PSAL. XC. #. II. Quoniam angelis fuis mandavit dè te. Futurum mandabit præferendum videtur præterito.

PSAL. CI. . 7. Similis factus fum pellicano. Videtur fcribendum pelicano, unicâ 1, prout quidam Latini cum Gracis fcribunt.

. 16. Et timebunt gentes nomen tuum Domine. Pro nomen tuum Domine, alii libri legunt nomen Domini, Graco Hebræo confentanee.

V. 19. Scribantur hæc in generatione altera. Quidam obfcurius fcribunt numerum fingularem fcribatur, hæc pro hoc accepto, more Hebræo: quidam clariùs legunt accufativos generationem alteram.

#. 22. Ut annuntient in Sion nomen Domini, & laudem ejus in Jerufalem. Antiqui libri Epanorthota, aliique legunt numero fingulari annuntiet, & pronomen reciprocum fuam loco ejus.

PSAL. CII. . 22. Benedicite Domino omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus benedic anima mea Domino. Sic videtur diftinguendus hic verficulus, ita ut terminet Pfalmum David, per idem illud breve, fed maxima emphafeos epiphonema, Benedic anima mea Domino,

à quo cæperat: quod & facit Pfalmo fequenti 103.

PSAL. CIII. . 12. De medio petrarum dabunt voces. Notat Epanorthotes: Hebræus, & antiqui, & Græcus, & Hieronymus, habent vocem in fingulari : quod & nos ita effe comperimus.

V. 15. Et vinum lætificet cor hominis. In aliis bonis libris eft indicativi præfens lætificat.

. 35. Deficiant peccatores à terra. Alii libri fcribunt futurum deficient.

PSAL. CIV. . 18. Ferrum pertranfiit animam ejus. Pro quarto cafu, in optimis libris eft primus anima, qua de re lege Notationes.

PSAL. CXIII. . 15. Benedicti vos à Domino. Præpofitio à, à plerifque omittitur.

PSAL. CXVII. . 20. Jufti intrabunt in eam. Loco accufativi non fcribas ablativum eâ.

. 25. O Domine falvum me fac. Multi doli judicant pronomen me fuperfluere: lege Notationes.

Ibidem. O Domine bene profperare. Multi libri omittunt adverbium bene.

PSAL. CXVIII. . 9. In quo corrigit adolefcentior viam Tuam? Alii libri fcribunt futurum corriget, pro præfenti corrigit.

. 29. Et de lege tua miferere mei. Ab aliis omittitur prapofitio de.

#. 75. Et in veritate tua humiliasti me. Antiqui Epanorthota, aliique, præter conjunctionem &, omittunt etiam pronomen tua, cum fimilitudine veri.

. 118. Sprevifti omnes difcedentes à judiciis tuis. In aliis libris, pro judiciis, meliùs effe videtur justitiis: lege Notationes.

. 126. Tempus faciendi Domine. Hebræus, & antiqui, & Græcus, ait Epanorthotes, Domino; non habent Domine, vocandi cafu.

. 147. Præveni in maturitate, & clamavi. Quidam libri habent immaturitate, quidam in immaturitate: legantur Notationes.

Ibidem. Quia in verba tua fuperfperavi. Multi libri omittunt quia, Hebræo & Graco confentaneè.

PSAL. CXXIV. #. 5. Adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Quidam fcribunt abducet, ex Graco ἀπάξει.

PSAL. CXXV. . 6. Mittentes femina fua. Alii pro mittentes dicunt portantes, quanquam fenfu parum diverfo.

PSAL. CXXVI. . 2. Vanum eft vobis ante lucem furgere furgite poftquam federitis. Multi antiqui libri, pro imperativo furgite, repetunt infinitivum furgere: qua de re Notationes noftræ in Biblia.

. 5. Non confundetur cùm loquetur inimicis fuis in porta. Epanorthotes annotat: Item G. Hebræus, & Hieronymus, & antiqui, & Græcus, Non confundentur cùm loquentur. Non eft ibi in fingulari.

PSAL. CXXXI. . 7. Introibimus in tabernaculum ejus. Alii libri fcribunt plurale tabernacula, Graco Hebræo confentanee.

. 17. Illuc producam cornu David. Videtur præferendum adverbium quo fignetur motus in loco, illic.

PSAL. CXXXVIII. . 11. Et nox illuminatio mea in deliciis meis. Antiqua exemplaria Mß. omittunt pronomen mea, conformiter Graco Hebræo.

. 17. Nimis confortatus eft principatus eorum. Antiqui Epanorthota, aliique libri fcribunt numero plurali, confortati funt, confentaneè Graco & Hebræo.

PSAL. CXLV. . 3. In filiis hominum, in quibus non eft falus. Pofterius in præteritur ab aliis libris Latinis, nom minùs quàm à Gracis & Hebrais.

.9. Et vias peccatorum difperdet. Ledio fingularis numeri viam, non parvæ eft auctoritatis.

« ZurückWeiter »