Analekten für das Studium der exegetischen und systematischen Theologie, herausg. von C.A.G. Keil und H.G. Tzschirner. Bd.1, Stück 1-Bd.4, Stück 2

Cover
 

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 223 - Cum enim cibo et potu id appetant homines, ut non esuriant, neque sitiant, hoc veraciter non praestat nisi iste cibus et potus, qui eos a quibus sumitur, immortales et incorruptibiles facit, id est societas ipsa sanctorum, ubi pax erit et unitas plena atque perfecta.
Seite 224 - Nam quando Dominus corpus suum panem vocat de multorum granorum adunatione congestum, populum nostrum quem portabat indicat adunatum: et quando sanguinem suum vinum appellat de botris atque acinis plurimis expressum atque in unum coactum, gregem item nostrum significat commixtione adunatae multitudinis copulatum.
Seite 224 - Quo et ipso sacramento populus noster ostenditur adunatus, ut quemadmodum grana multa in unum collecta et commolita et commixta panem unum faciunt, sic in Christo, qui est panis ccelestis, unum sciamus esse corpus, cui conjunctus sit noster numerus et adunatus.
Seite 225 - Si ergo vos estis corpus Christi et membra, mysterium vestrum in mensa Dominica positum est: mysterium vestrum accipitis. Ad id quod estis Amen respondetis, et respondendo subscribitis. Audis enim: Corpus Christi et respondes: Amen. Esto membrum corporis Christi, ut verum sit Amen.
Seite 179 - Poeulum gratiarum actionis, quo gratias agimus, quid, quaeso, aliud est quam nos ipsi? Nos enim quid aliud sumus, quam ipsa communio, ipse coetus et populus, consortium et sodalitas sanguinis Christi? Hoc est: ille ipse populus, qui sanguine 15 Christi ablutus est.
Seite 179 - Sic et hoc loco communio sanguinis Christi sunt, qui in eadem celebritate gratulantur et exultant se Christi sanguine in libertatem adsertos esse *). *) Annotatiunculae per Leonera Judae ex ore Zwinglii ht utramque Pauli ad Cor.
Seite 225 - Et vos post illa ieiunia, post labores, post 20 humilitatem et contritionem, iam in nomine Christi tamquam ad calicem Domini venistis; et ibi vos estis in mensa, et ibi vos estis in calice.
Seite 187 - Hinc discidium illud exstitit quasi linguae atque cordis, absurdum 5 sane et inutile et reprehendendum, ut alii nos sapere, alii dicere docerent. Nam cum essent plures orti fere a Socrate, quod ex illius variis et diversis et in omnem partem diffusis disputationibus alius aliud apprehenderat, proseminatae sunt quasi familiae dissentientes inter se et multum disiunctae et dispares, ic cum tamen omnes se philosophi Socraticos et dici vellent et esse 17 arbitrarentur.

Bibliografische Informationen