C.G. Heynii Excursus in Homerum: Accedunt Godofredi Hermanni Dissertationes de legibus quisbusdam subtilioribus sermonis Homerici

Cover
E Typographeo Clarendoniano, 1822 - 335 Seiten
 

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 294 - Achillem precibus aequari ? Quid ? in verbis, sententiis, figuris, dispositione totius operis nonne humani ingenii modum excedit ? ut magni sit virtutes eius non aemulatione, quod fieri non potest, sed intellectu sequi. Verum hie 51 omnes sine dubio et in omni genere eloquentiae procul a se reliquit, epicos tamen praecipue, videlicet quia clarissima in materia simili comparatio est.
Seite 275 - Pisistrati? qui primus Homeri libros, confusos antea, sic disposuisse dicitur, ut nunc habemus. Non fuit ille quidem civibus suis utilis ; sed ita eloquentia floruit , ut litteris doctrinaque praestaret.
Seite 323 - Atque indicativus (de praesente autem loquor, etsi quaedam horum, quae dicam, etiam in praeteritum quadrant) is igitur natura sua primo id indicat, quod re vera est vel fit ; deinde notât, quod permanet in eo statu, in quo est ; denique etiam, quod solet esse, significat.
Seite 333 - Quamquam enim hic indicativo videri possit locus esse, ut in descriptione régis boni, nee sermo sit de facto aliquo, sed de permanente conditione, tarnen, quia non describitur rex, qualis unusquisque est, sed si quis talis sit, ut justitiam colat, recte poni conjunctivum apparet.
Seite 330 - Absit tarn excors anxietas, ut, quod necesse est dici posse, negemus posse dici, nisi exemplorum copia adsit. Et quaero, quot exemplis opus sit. Nam unum si est, corrigi video : video vero etiam corrigi, si plurima. Interea, donec, ut in testamentis condendis, lege constitutum fuerit, quot testes requirantur, ego uni fidem habebo.
Seite 303 - ... quasi radicibus effloruit. Quamobrem qui grammaticam Homericam, quae quidem et plena sit, et erroribus vacua, condiderit, eum propemodum uni•versae linguae Graecae naturam rationemque explicuisse dixerim.
Seite 305 - M-rai; aut incerta, eaque vel sic, ut nos tantum, utrum sit, an non sit, ignoremus : quae conditio quum ex eventu adhuc cognoscendo suspensa sit, planum est, hanc totam rationem non nisi ad futurum tempus pertinere.
Seite 331 - Ulysses, indicativo usus, hoc dicit, si sibi certandum cum Eurymacho sit opere faciundo veris tempore, quo longi sunt dies, diuque manere in opere licet, victorem se esse futurum.
Seite 329 - Nam quum non repugnet, comparan quid cum eo, quod non est quidem, sed esset, si casus ita ferret : apertum est, si tali -quis comparatione utatur, ei adhibendum esse optativum. Od. I. 383. éyco 8' e<pÓ7repíev ¿ipíii; Sívsov, <¿¡ ¡"те TI¡ тсотг
Seite 259 - ... rhapsodiarum antiquiorum numerum et ordinem, et quid ipsi, ut novam divisionem in XXIV libros conderent, in carmine mutarint.

Bibliografische Informationen