Historiae philosophiae Graecae, Band 2

Cover
F. A. Perthes, 1888 - 604 Seiten
 

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 470 - ... naturae primus portarum claustra cupiret. Ergo vivida vis animi pervicit, et extra processit longe flammantia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente animoque, unde refert nobis victor quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique quanam sit ratione atque alte terminus haerens. Quare religio pedibus subiecta vicissim obteritur, nos exaequat victoria caelo.
Seite 478 - Perturbatricem autem harum omnium rerum Academiam, hanc ab Arcesila et Carneade recentem, exoremus ut sileat. Nam si invaserit in haec quae satis scite nobis instructa et conposita videntur, nimias edet ruinas. Quam quidem ego placare cupio, submovere non audeo.
Seite 470 - Tusculanarum disputationum " res ad beate vivendum maxime necessarias aperuerunt. Primus enim est de contemnenda morte, secundus de tolerando dolore, de aegritudine lenienda tertius, quartus de reliquis animi perturbationibus, quintus eum locum complexus est, qui totam philosophiam maxime illustrat : docet enim ad beate vivendum virtutem se ipsa esse contentam. 3. Quibus rebus editis tres libri perfecti sunt " de natura deorum," in quibus omnis eius loci quaestio continetur.
Seite 469 - Humana ante oculos foede cum vita iaceret in terris oppressa gravi sub religione, quae caput a caeli regionibus ostendebat...
Seite 471 - Consolatione dicam ? quae mihi quidem ipsi sane aliquantum medetur, ceteris item multum illam profuturam puto. Interiectus est etiam nuper liber is, quern ad nostrum Atticum de Senectute misimus ; in primisque, quoniam philosophia vir bonus efficitur et fortis, Cato noster in horum librorum numero 4 ponendus est.
Seite 473 - Illa autem sapientia quam principem dixi, rerum est diuinarum et humanarum scientia in qua continetur deorum et hominum communitas et societas inter ipsos ; ea si maxima est, ut est certe, necesse est, quod a communitate ducatur officium, id esse maximum. Etenim cognitio contemplatioque naturae manca quodam modo atque inchoata sit si nulla actio rerum consequatur. Ea autem actio in hominum commodis tuendis maxime cernitur ; pertinet igitur ad societatem generis humani ; ergo haec cognitioni anteponenda...
Seite 477 - Sieero felbft fanb id) nur für non sine aliqua bnrd) non omnino sine in fat. 11. 24; communi igitur consuetudine sermonis abutimur, cum ita dicimus, velle aliquid quempiam aut nolle sine causa. Ita enim dicimus ,sine causa', ut dicamus, sine externa et antecedente causa, non sine aliqua.
Seite 191 - Itaque ait Aristoteles, cum sublatis in Sicilia tyrannis res privatae longo intervallo iudiciis repeterentur, turn primum, quod esset acuta ilia gens et controversa1 natura, artem et praecepta Siculos Coracem et Tisiam...
Seite 425 - Natura est igitur1 quae contineat mundum omnem eumque tueatur, et ea quidem non sine sensu atque ratione ; omnem enim naturam necesse est quae non solitaria sit neque simplex sed cum alio iuncta atque conexa habere aliquem in se principatum, ut in homine mentem, in belua quiddam simile mentis unde oriantur rerum adpetitus ; in arborum autem et earum rerum quae gignuntur e terra radicibus inesse principatus putatur.
Seite 479 - Huius vis ea est, ut ab honesto non queat separari; nam et quod decet, honestum est, et quod honestum est, decet. Qualis autem differentia sit honesti et decori, facilius intellegi quam explanari potest. Quidquid est enim quod deceat, id turn apparet, cum antegressa est honestas.

Bibliografische Informationen