Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

AD LECTOREM,

PREFATIO

SECUNDE EDITIONIS.

[ocr errors]

UUM Collectanea Græca, quorum tomus prior

nuper prodiit iterum, ad ufum Juventutis Academicæ fuperioris ordinis adornata effent, nec nifi ab iis, qui mediocrem faltem progreffum in hujus linguæ nobiliffimæ ftudio jam fecerunt, commodè perlegi poffint; alter libellus, ejufdem ferè generis, minoris tamen molis, atque ad ufum juniorum Difcipulorum accommodatior, adhuc defiderari videbatur.

IN hoc igitur concinnando, id imprimis curæ fuit, ut, ex innumeris, quibus Græcarum Literarum abundant monumenta, eæ feligerentur Fabellæ atque Poëmatia quæ, inter laborem quem in difcendo minutiffimas linguæ tam copiofæ partes impendere neceffe eft, difcipulorum animos jucunditate fuâ ac varietate allicerent et delectarent. Quanquam autem auctores è quibus de

cerpta

(iv)

cerpta funt hæc ἀποσπασμάτια, non omnes optimis Græciæ feculis floruerint, eorum tamen ftylus plerumque fatis eft elegans, nec eft cur quis metuat ne difcentium judicium de puro fermone Græco, nimiâ cum illis familiaritate corrumpatur.

INTERPRETATIONES perpetuæ, quæ Græcos libros comitari folent, hinc, quemadmodum ex Analectis Majoribus fupra memoratis, omninò exulant; quia Tironum progreffus non folum non promovere, fed multùm impedire inveniuntur. Ope autem Annotationum, parvique Lexici adjecti, quivis difcipulus, dummodo diligentiam adhibeat, pulchréque calleat, uti debet, nominum flexiones verborumque conjugationes, nec fit ingenio planè craffiffimo, quæ à perito præceptore prælecta fuerint penitùs perdifcere poterit: Nec du bitandum quin una prælectio, ita elaborata, ad Linguam Græcam rectè intelligendam magis è re futura. fit, quam multæ, perfunctoriè, ut vulgò fit, interpretationis Latinæ auxilio, paratæ.

ANNOTATIONIBUS in fingula Excerpta præfigitur auctoris vitæ, ejusque operum præcipuarum Editionum, brevis Notitia; quæ fit junioribus difcipulis prima quafi Elementa ejus generis Scientiæ, ubi nemo, literis politioribus imbutus, hofpes effe debet.

LEXICON parvum, è Schrevelio defumptum, fed nonnihil cmendatum et multis vocibus fuppletum, ideo adjicere vifum eft, ut Tironibus, modico fumptu, nun

quar

quam non ad manus effet fingularum vocum explicatio huic opufculo accommodata.

CETERUM hujufmodi laboribus,-humillimis quidem illis! non autem inutilibus, fi Juventuti ingenuæ ad cognitionem Linguæ Doctrinæque longè omnium elegantiffimæ aditum minùs falebrófum reddere valuerint, te, Lector benevole, benignè fauturum fperamus, Vale.

Edinburgi, è Coll. Jacobi VI.
Scotorum Regis, Kal. Feb.

M DCC XCI.

Nuper

« ZurückWeiter »