Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

circumferri, fateorque in aliqui

tem,

bus vel aetatis aureae eam desiderari in literarum occursu levitacui tantopere student grammatici: (legitur enim nec raro in illis inprovisum, conlega (1), cet.) at aera, et lapides sub Augusto, immo et superioris aetatis praeseferunt imperator, collegium, cet... Profecto, quum sit par hinc et inde auctoritatis momentum, adduci non possum,ut credam, ut credam, nullam euphoniae habendam esse rationem; nihilique putandum esse, quod Graeci, a quibus nostra promanant, hiulcos istos asperosque sonitus aurium caussa tam sedulo vitaverint. Vt ergo auribus indulgeatur, sermonisque prospiciatur

(1) Noris Cenotaph. Pisana Dis. IV. cap. VI.

perspicuitati, plurales casus is finitos expunximus. Tum enim Ancyranae tabulae (1), tum C. Caesaris titulus Ariminensis (2), tum arcus Augusti, qui est de Gentibus Subalpinis debellatis epigraphe, plurales casus es finiunt, uti Gentes, aedes, omnes, cet.. Quin immo grammatici ipsi veteres memoriae tradiderunt nostrae (4) solitos fuisse scriptores illos aureos modo hac, modo illa finitione uti, prout optima periodorum, et versuum indoles suadebat; quas nunc leges ne divinari quidem, nedum animo percipere possumus.

(1) Chishull. Antiq. Asiat. pag. 172, seqq. (2) Gruter. pag. CXLIX. num. 2. (3) Gruter. pag. ccxxvI. num. 7. (4) Gellius Noct.Attic. lib. xIII.cap.xx.

Quod si saepius O pro V usurpata sit, ut in Volcanus, volt ; fa

tendum tamen est, monumenta quae hanc scripturam referunt, agreste et insolens quidquam aliud redolere, quod nemo hodie non oderit. Inscriptio Augustana, qua Vulcano simulacrum dedicatur, habet quidem pro Vulcano, Volkano; at eadem pro absenti, apsenti (1); in ellogio Matronae eiusdem aevi legitur quoque volnus pro vulnus; simul vero stodium pro studium, aput pro apud, ultumum pro ultimum, necutrum pro neutrum. Quomodo ergo sibi constabunt eruditi isti, qui arbitratu suo, modo veterem illum,

(1) Gruter. pag. LXI. num. I. (2) Fabretti Inscript. pag. 226. Marini Iscriz. Albane num. CXLVIII.

modo recentiorem hunc,a quo subrustica antiquitas emendatur, scripturae morem sequuntur? Si ergo O et V breves nullo discrimine inter scribendum habitae sunt; (ut antiquitus in more positum fuisse docet prae ceteris aenea tabula Lugdunensis, in qua occurrunt una et Divus, et Divom "") argumento id est ab antiquis illis hasce literas ita potuisse pronunciari, ut idem per utrasque sonus in auribus crearetur; quod ne conandum quidem nobis est, a quibus ita literae efferuntur, ut a nativa ipsarum vi ac potestate nunquam discedamus. Ceterum quae firmioribus niti fundamentis, vel doctorum usu magis commendari nobis visa est orthographia, hanc

(1) Gruter. pag. DII. col. 2.

amplexi sumus; ita tamen, ut lapides, et Graecas origines, praesertim in nominibus, ut vocant, propriis, unice consuleremus.

Magis vero magisque sollicitos nos habuit lectionum delectus. Vt enim ingens est eruditorum numerus, qui huic poetae recensendo sollertiam, vel ingenium commodarunt suum; quorum alii obscura sane loca illustrarunt, alii vel tenebris, vel ipsi etiam luci obscuritatem addiderunt; oportuit, ut tot sententiarum, et iudiciorum copia inopiam quodammodo faceret; nobisque hanc demum provinciam aggredientibus maius negotium exhiberet. Certe non ita me amo, ut cunctis harum rerum studiosis diligentiam meam probare me posse confidam. Verum, quum hi nihil libenter excipiant,

« ZurückWeiter »