Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

4

LECTORI.

Quum sit ipse lyricorum prin

ceps, idemque venerum, et leporum omnium cantor FLACCVS, non aliis describeretur typis oportebat, ,quam Bodonianis, omnium scilicet nobilissimis, et nitidissimis, e quibus iam profectum est quidquid ab ipsa tandem arte poterat postulari. Cuius ego artificis, simul et eruditorum hominum qui mecum una volumen

(1)

(1) Ennius Quirinus Visconti Romanus, Carolus Fea Nicensis, Stephanus Arteaga Matritensis.

ipsum castigarent, industria usus, et doctrina, illud a me Horatianum exemplar exstare volui, quod Italicis praelis, et bibliothecis universis commendationi esset, et ornamento. Iam vero ne quid statim occurreret, quod a mundo simplicique, quem volumus, cultu alienum videretur; statui, quantum est prolegomenon, scholiorum, et variarum lectionum ab hoc volumine prohibere: immo, si nomina demas Deorum, vel hominum, sibi poema quodque praescribit, ne argumenta quidem adesse passus sum; queis etsi antiquitas quaedam sit munimento, non tamen a me tanti facta sunt, ut tam venustis, tam claris poematis praeponerentur. Nostrarum vero quod erat praecipue partium egimus ita, ut haec editio primum ab ortho

quae

graphia, deinde a lectionum delectu, denique a stigmatum collocatione, quam maxime fieri per nos poterat, commendaretur.

Ad orthographiam quod speetat, cavimus pariter nequid nimis indiligenter, nequid curiose nimis ageremus. Quod institutum nostrum insimulabunt, opinor, nonnulli Angliae, Bataviae, Germaniae, ceterum eruditissimi viri, qui genus aliud orthographiae sectando, otiolum quandoque suum potius delectasse, serio rem egisse videntur. Spissi enim illi, similesque in exitu casus sententiis impedimentum afferunt, tenebras etiam suffundunt; certe si ad nostratum eruditorum aures referantur, vereor,ut queant tolerari. Novi pro hac scribendi ratione te

, quam

stimonia veterum monumentorum

« ZurückWeiter »