Abbildungen der Seite
PDF

Est et fideli tuta silentio
Merces: vetabo, qui Cereris sacrum
Vulgarit arcanae, sub isdem
Sit trabibus, fragilemve mecum
Solvat phaselum: saepe Diespiter
Neglectus incesto addidit integrum:
Raro antecedentem scelestum

Deseruit pede Poema claudo.

O ID E III.

Iustum, et tenacem propositi virum
Non civium ardor prava iubentium,
Non vultus instantis tyranni
Mente quatit solida, neque Auster,
Dux inquieti turbidus Hadriae,
Nec fulminantis magna Iovis manus:
Si fractus illabatur orbis,
Impavidum ferient ruinae.
Hac arte Pollux, et vagus Hercules
Enisus, arces attigit igneas:
Quos inter Augustus recumbens
Purpureo bibit ore nectar.
Hac te merentem, Bacche pater, tuae
Vexere tigres, indocili iugum
Collo trahentes: hac Quirinus
Martis equis Acheronta fugit ;
Gratum eloquuta consiliantibus -
Iunone Divis: Ilion, Ilion
Fatalis, incestusque iudex,
Et mulier peregrina vertit
In pulverem, ex quo destituit Deos
Mercede pacta Laomedon, mihi,
Castaeque damnatum Minervae
Cum populo, et duce fraudulento.

[ocr errors]

Iam nec Lacaenae splendet adulterae
Famosus hospes ; nec Priami domus
Periura pugnaces Achivos
lIectoreis opibus refringit ;
Nostrisque ductum seditionibus
Bellum resedit. Protinus et graves
Iras, et invisum nepotem,
Troica quem peperit sacerdos,
Marti redonabo: illum ego lucidas
Inire sedes , discere ilectaris
Succos, et adscribi quietis
Ordinibus patiar Deorum.
Dum longus inter saeviat Ilion
Romamque pontus; qualibet exsules
In parte regnanto beati:
Dum Priami, Paridisque busto
Insultet armentum, et catulos ferae
Celent inultae; stet Capitolium
Fulgens, triumphatisque possit
Roma ferox dare iura Medis.
IIorrenda late nomen in ultimas
Extendat oras ; qua medius liquor
Secernit Europen ab Afro,
Qua tumidus rigat arva Nilus:
Aurum irrepertum, et sic melius situm,
Quum terra celat, spernere fortior,
Quam cogere, humanos in usus

Omne sacrum rapiente dextra.

Quicumque mundo terminus obstitit ,
Hunc tangat armis; visere gestiens
Qua parte debacchentur ignes,
Qua nebulae, pluviique rores.
Sed bellicosis fata Quiritibus
Hac lege dico; ne nimium pii ,
Rebusque fidentes, avitae
Tecta velint reparare Troiae.
Troiae renascens alite lugubri
Fortuna, tristi clade iterabitur;
'Ducente victrices catervas
Coniuge me Iovis, et sorore.
Ter si resurgat murus aheneus,
Auctore Phoebo ; ter pereat meis
Excisus Argivis; ter uxor
Capta virum, puerosque ploret.
Non haec iocosae conveniunt lyrae:
Quo Musa tendis? desine pervicax
Referre sermones Deorum, et

Magna modis tenuare parvis.

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Descende caelo , et dic age tibia, Regina, longum, Calliope, melos; Seu voce nunc mavis acuta, Seu fidibus, citharaque Phoebi. Auditis? an me ludit amabilis Insania? Audire, et videor pios Errare per lucos, amoenae Quos et aquae subeunt, et aurae. Me fabulosae Vulture in Appulo, Altricis extra limen Apuliae, Ludo fatigatumque somno, Fronde nova puerum palumbes Texere; mirum quod foret omnibus, Quicumque celsae nidum Acherontiae, Saltusque Bantinos, et arvum Pingue tenent humilis Forenti; Vt tuto ab atris corpore viperis Dormirem, et ursis; ut premerer sacra Lauroque, collataque myrto, Non sine Dis animosus infans. Vester, Camenae, vester in arduos Tollor Sabinos: seu mihi frigidum Praeneste, seu Tibur supinum,

Seu liquidae placuere Baiae.

« ZurückWeiter »