Abbildungen der Seite
PDF
[ocr errors][ocr errors]

N», usitata, nec tenui ferar
Penna, biformis per liquidum aethera
Vates; neque in terris morabor
Longius ; invidiaque maior
Vrbes relinquam. Non ego pauperum
Sanguis parentum, non ego, quem vocas,
Dilecte Maecenas, obibo;
Nec stygia cohibebor unda.
Iam iam residunt cruribus asperae
Pelles; et album mutor in alitem
Superne; nascunturque leves
Per digitos, humerosque plumae.
Iam Daedaleo ocior Icaro
Visam gementis litora Bospori ,
Syrtesque Gaetulas, canorus
Ales, Hyperboreosque campos.
Me Colchus, et, qui dissimulat metum
Marsae cohortis, Dacus, et ultimi
Noscent Geloni: me peritus
Discet Iber, Rhodanique potor.
Absint inani funere naeniae,
Luctusque turpes, et • querimoniae:
Compesce clamorem, ac sepulcri

Mitte supervacuos honores.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

OI, profanum vulgus, et arceo:
Favete linguis: carmina non prius
Audita Musarum sacerdos
Virginibus, puerisque canto.
Regum timendorum in proprios greges,
Reges in ipsos imperium est Iovis,
Clari Giganteo triumpho,
Cuncta supercilio moventis.
Est ut viro vir latius ordinet
Arbusta sulcis; hic generosior
Descendat in campum petitor ;
Moribus hic meliorque fama
Contendat; illi turba clientium
Sit maior: aequa leges Necessitas
Sortitur insignes, et imos;

Omne capax movet urna nomen.

Districtus ensis cui super impia
Cervice pendet, non Siculae dapes
Dulcem elaborabunt saporem ;
Non avium, citharaeque cantus
Somnum reducent. Somnus agrestium
Lenis virorum non humiles domos
Fastidit, umbrosamve ripam,
Non Zephyris agitata Tempe.
Desiderantem quod satis est neque
Tumultuosum sollicitat mare,
Nec saevus Arcturi cadentis
Impetus, aut orientis Hoedi:
Non verberatae grandine vineae,
Fundusve mendax; arbore munc aquas
Culpante, nunc torrentia agros
Sidera, nunc hiemes iniquas.
Contracta pisces aequora sentiunt,
Iactis in altum molibus: huc frequens
Caementa demittit redemtor
Cum famulis, dominusque terrae
Fastidiosus: sed Timor , et Minae
Scandunt eodem quo dominus ; neque
Decedit aerata triremi, et
- Post equitem sedet atra Cura.
Quod si dolentem nec Phrygius lapis,
Nec purpurarum sidere clarior
Delenit usus, nec Falerna

Vitis , Achaemeniumve costum ;

Cur invidendis postibus, et novo
Sublime ritu moliar atrium ?
Cur valle permutem Sabina

Divitias operosiores?

O D E II.

Augustam amice pauperiem pati Robustus acri militia puer Condiscat; et Parthos feroces Vexet eques metuendus hasta; Vitamque sub dio, et trepidis agat In rebus. Illum ex moenibus hosticis Matrona bellantis tyranni Prospiciens, et adulta virgo, Suspiret: eheu! ne rudis agminum Sponsus lacessat regius asperum Tactu leonem, quem cruenta Per medias rapit ira caedes. Dulce, et decorum est pro patria mori: Mors et fugacem persequitur virum; Nec parcit imbellis iuventae Poplitibus, timidove tergo. Virtus, repulsae nescia sordidae, Intaminatis fulget honoribus; |Nec sumit, aut ponit secures Arbitrio popularis aurae. Virtus, recludens immeritis mori Caelum, negata tentat iter via; Coetusque vulgares, et udam

Spernit humum fugiente penna.

« ZurückWeiter »