Abbildungen der Seite
PDF

O D E III.

S;. te Diva potens Cypri, -
Sic fratres Helenae, lücida sidera,
Ventorumque regat pater,
Obstrictis aliis, praeter Iapyga ,
Navis, quae tibi creditum
Debes Virgilium ; finibus Atticis
Reddas incolumem , precor,
Et serves animae dimidium meae.
Illi robur et aes triplex
Circa pectus erat, qui fragilem truci
Commisit pelago ratem
Primus, nec timuit praecipitem Africum
Decertantem Aquilonibus,
Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti;
Quo non arbiter Hadriae
Maior, tollere, seu ponere vult freta.
Quem mortis timuit gradum,
Qui siccis oculis monstra natantia,
Qui vidit mare turgidum, et
Infames scopulos Acroceraunia?
Nequidquam Deus abscidit
Prudens Oceano dissociabili
Terras, si tamen impiae

Non tangenda rates transiliunt vada.

Audax omnia perpeti
Gens humana ruit per vetitum nefas.
Audax Iapeti genus
Ignem fraude mala gentibus intulit:
Post ignem aetheria domo
Subductum , macies, et nova febrium
Terris incubuit cohors;
Semotique prius tarda necessitas
Leti corripuit gradum.
Expertus vacuum Daedalus aëra
Pennis non homini datis:
Perrupit Acheronta Herculeus labor.
Nil mortalibus arduum est.
Caelum ipsum petimus stultitia ; neque
Per nostrum patimur scelus

Iracunda Iovem ponere fulmina.

[ocr errors]

Solvitur acris hiems grata vice veris, et Favoni ;
Trahuntque siccas machinae carinas :
Ac neque iam stabulis gaudet pecus, aut arator igni;
Nec prata canis albicant pruinis.
Iam Cytherea choros ducit Venus, imminente luna;
Iunctaeque Nymphis Gratiae decentes
Alterno terram quatiunt pede; dum graves Cyclopum
Vulcanus ardens urit officinas.
Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto,
Aut flore, terrae quem ferunt solutae.
Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,
Seu poscat agnam , sive malit hoedum.
Pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas,
Regumque turres. O beate Sexti,
Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam.
Iam te premet nox, fabulaeque Manes,
Et domus exilis Plutonia: quo simul mearis,
Nec regna vini sortiere talis,
Nec tenerum Lycidam mirabere, quo calet iuventus

Nunc omnis, et mox virgines tepebunt.

[ocr errors]

Qui, multa gracilis te puer in rosa
Perfusus liquidis urget odoribus
Grato, Pyrrha, sub antro?
Cui flavam religas comam,
Simplex munditiis? Heu ! quoties fidem,
Mutatosque Deos flebit, et aspera
Nigris aequora ventis
Emirabitur insolens,
Qui nunc te fruitur credulus aurea;
Qui semper vacuam, semper amabilem '
Sperat, nescius aurae
Fallacis! Miseri, quibus
Intentata nites! Me tabula sacer
Votiva paries indicat uvida
Suspendisse potenti

Vestimenta maris Deo.

[ocr errors]

Scriberis Vario fortis, et hostium
Victor, Maeonii carminis alite,
Quam rem cumque ferox navibus, aut equis
Miles te duce gesserit.
Nos, Agrippa, neque haec dicere, nec gravem
Pelide stomachum cedere nescii,
Nec cursus duplicis per mare Vlyssei,
Nec saevam Pelopis domum
Conamur, tenues grandia: dum pudor,
Imbellisque lyrae Musa potens vetat
Laudes egregii Caesaris, et tuas
Culpa deterere ingeni.
Quis Martem tunica tectum adamantina
Digne scripserit? aut pulvere Troico
Nigrum Meriomen? aut ope Palladis
Tydidem Superis parem ?
Nos convivia, nos proelia virginum
Sectis in iuvenes unguibus acrium
Cantamus; vacui , sive quid urimur,

Non praeter solitum leves.

« ZurückWeiter »