Tardavit alas, quum populus frequens Laetum theatris ter crepuit sonum: Me truncus illapsus cerebro. Sustulerat, nisi Faunus ictum Dextra levasset, Mercurialium Custos virorum. Reddere victimas, Nos humilem feriemus agnam. ODE XVIII. Non ebur, neque aureum Mea renidet in domo lacunar; Non trabes Hymettiae Premunt columnas ultima recisas Africa; neque Attali Ignotus heres regiam occupavi; Nec Laconicas mihi Trahunt honestae purpuras clientae: At fides, et ingenî Benigna vena est; pauperemque dives Me petit: nihil supra Deos lacesso; nec potentem amicum Largiora flagito, Satis beatus unicis Sabinis. Truditur dies die, Novaeque pergunt interire lunae: Tu secanda marmora Locas sub ipsum funus; et, sepulcri Immemor, struis domos; Marisque Baiis obstrepentis urges Summovere litora, Parum locuples continente ripa. Quid, quod usque proximos Revellis agri terminos, et ultra Limites clientum Salis avarus? pellitur paternos In sinu ferens Deos Et uxor et vir, sordidosque natos. Nulla certior tamen Rapacis Orci fine destinata Aula divitem manet Herum. Quid ultra tendis? aequa tellus Pauperi recluditur, Regumque pueris: nec satelles Orci Callidum Promethea Revexit auro captus. Hic superbum Tantalum, atque Tantali Genus coercet: hic levare functum Pauperem laboribus Vocatus, atque non vocatus, audit. ODE XIX. HYMNVS IN BACCHVM. Bacchum in remotis carmina rupibus Vidi docentem, (credite, posteri) Nymphasque discentes, et aures Capripedum Satyrorum acutas. Evoe! recenti mens trepidat metu, Plenoque Bacchi pectore turbidum Laetatur: evoe! parce, Liber, Parce, gravi metuende thyrso! Fas pervicaces est mihi Thyiadas, Vinique fontem, lactis et uberes Cantare rivos, atque truncis Lapsa cavis iterare mella: Fas et beatae coniugis additum Stellis honorem, tectaque Penthei Disiecta non leni ruina, Thracis et exitium Lycurgi. Tu flectis amnes, tu mare barbarum: Tu separatis uvidus in iugis Nodo coerces viperino Bistonidum sine fraude crines. Tu, quum parentis regna per arduum Cohors Gigantum scanderet impia, Rhoecum retorsisti leonis Vnguibus, horribilique mala: |