Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tardavit alas, quum populus frequens Laetum theatris ter crepuit sonum:

Me truncus illapsus cerebro.

Sustulerat, nisi Faunus ictum

Dextra levasset, Mercurialium

Custos virorum. Reddere victimas,
Aedemque votivam memento:

Nos humilem feriemus agnam.

ODE XVIII.

Non ebur, neque aureum

Mea renidet in domo lacunar;

Non trabes Hymettiae

Premunt columnas ultima recisas

Africa; neque Attali

Ignotus heres regiam occupavi;

Nec Laconicas mihi

Trahunt honestae purpuras clientae:

At fides, et ingenî

Benigna vena est; pauperemque dives

Me petit: nihil supra

Deos lacesso; nec potentem amicum

Largiora flagito,

Satis beatus unicis Sabinis.

Truditur dies die,

Novaeque pergunt interire lunae:

Tu secanda marmora

Locas sub ipsum funus; et, sepulcri

Immemor, struis domos;

Marisque Baiis obstrepentis urges Summovere litora,

Parum locuples continente ripa.

Quid, quod usque proximos

Revellis agri terminos, et ultra

Limites clientum

Salis avarus? pellitur paternos In sinu ferens Deos

Et uxor et vir, sordidosque natos.

Nulla certior tamen

Rapacis Orci fine destinata

Aula divitem manet

Herum. Quid ultra tendis? aequa tellus Pauperi recluditur,

Regumque pueris: nec satelles Orci Callidum Promethea

Revexit auro captus. Hic superbum Tantalum, atque Tantali

Genus coercet: hic levare functum Pauperem laboribus

Vocatus, atque non vocatus, audit.

ODE XIX.

HYMNVS IN BACCHVM.

Bacchum in remotis carmina rupibus Vidi docentem, (credite, posteri) Nymphasque discentes, et aures

Capripedum Satyrorum acutas. Evoe! recenti mens trepidat metu, Plenoque Bacchi pectore turbidum Laetatur: evoe! parce, Liber,

Parce, gravi metuende thyrso! Fas pervicaces est mihi Thyiadas, Vinique fontem, lactis et uberes Cantare rivos, atque truncis Lapsa cavis iterare mella: Fas et beatae coniugis additum Stellis honorem, tectaque Penthei Disiecta non leni ruina,

Thracis et exitium Lycurgi. Tu flectis amnes, tu mare barbarum: Tu separatis uvidus in iugis

Nodo coerces viperino

Bistonidum sine fraude crines.

Tu, quum parentis regna per arduum Cohors Gigantum scanderet impia, Rhoecum retorsisti leonis

Vnguibus, horribilique mala:

Quamquam choreis aptior, et iocis, Ludoque dictus, non sat idoneus Pugnae ferebaris; sed idem

Pacis eras mediusque belli. Te vidit insons Cerberus aureo Cornu decorum, leniter atterens Caudam; et recedentis trilingui Ore pedes tetigitque crura.

« ZurückWeiter »