Abbildungen der Seite
PDF
[ocr errors]

Noli, longa ferae bella Numantiae,
Nec dirum Hannibalem, nec Siculum mare
Poeno purpureum sanguine, mollibus
Aptari citharae modis;
Nec saevos I,apithas, et nimium mero
Hylaeum; domitosve Herculea manu
Telluris iuvenes, unde periculum
Fulgens contremuit domus
Saturni veteris: tuque pedestribus
Dices historiis proelia Caesaris,
Maecenas, melius, ductaque per vias
Regum colla minacium.
Me dulces dominae Musa Licymniae
Cantus, me voluit dicere lucidum
Fulgentes oculos, et bene mutuis
Fidum jectus amoribus:
Quam nec ferre pedem dedecuit choris,
Nec certare ioco, nec dare brachia
Ludentem nitidis virginibus, sacro
Dianae celebris die. -
Num tu, quae tenuit dives Achaemenes,
Aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes
IPermutare velis crine Licymniae,

Plenas aut Arabum domos;

[graphic]

Dum flagrantia detorquet ad oscula Cervicem, aut facili saevitia negat, Quae poscente magis gaudeat eripi,

Interdum rapere occupet ?

[ocr errors]

Iile et nefasto te posuit die,
Quicumque primum et sacrilega manu
Produxit, arbos, in nepotum
Perniciem, opprobriumque pagi.
Illum et parentis crediderim sui
Fregisse cervicem, et penetralia
Sparsisse nocturno cruore
Hospitis: ille venena Colcha,
Et quidquid usquam concipitur nefas,
Tractavit, agro qui statuit meo
Te triste lignum, te caducum
In domini caput immerentis.
Quid quisque vitet, nunquam homini satis
Cautum est in horas. Navita Bosporum
Poenus perhorrescit, neque ultra
Caeca timet aliunde fata;
Miles sagittas, et celerem fugam
Parthi; catenas Parthus, et Italum
Robur: sed improvisa leti
Vis rapuit, rapietque gentes.
Quam pene furvae regna Proserpinae,
Et iudicantem vidimus Aeacum,
Sedesque discretas piorum , et

Aeoliis fidibus querentem

Sappho pueliis de popularibns;
Et te sonantem plenius aureo,
Alcaee, plectro dura navis ,
Dura fugae mala, dura belli.
Vtrumque sacro digna silentio
Mirantur umbrae dicere: sed magis
Pugnas, et exactos tyrannos
Densum humeris bibit aure vulgus.
Quid mirum? ubi illis carminibus stupens
Demittit atras bellua centiceps
Aures, et intorti capiilis ^
Eumenidum recreantur angues:
Quin et Prometheus, et Pelopis parens
Dulci laborum decipitur sono;
Nec curat Orion leones,

A ut timidos agitare lyncas.

[ocr errors]

Eheu! fugaces, Postu me, Postume,
Labuntur anni; nec pietas moram
Rugis, et instanti senectae,
Afferet , indomitaeque morti.
Non, si trecenis, quotquot eunt dies ,
Amice, places illacrymabilem
Plutona tauris; qui ter amplum
Geryonem, Tityonque tristi
Compescit unda , scilicet omnibus,
Quicumque terrae munere vescimur,
Enaviganda; sive reges,
Sive inopes erimus coloni.
Frustra cruento Marte carebimus ,
Fractisque rauci fluctibus Hadriae ;
Frustra per autumnos nocentem
Corporibus metuemus Austrum :
Wisendus ater flumine languido
Cocytus errans, et Danai genus
Infame, damnatusque longi
Sisyphus Aeolides laboris.
ILinquenda tellus, et domus , et placens
Vxor; neque harum, quas colis, arborum
Te, praeter invisas cupressos,

[merged small][ocr errors]
« ZurückWeiter »