Abbildungen der Seite
PDF

Curatve myrto? quem Venus arbitrum Dicet bibendi? Non ego sanius Bacchabor Edonis: recepto

Dulce mihi furere est amico.

[ocr errors]

VII, si iuris tibi peierati
Poena, Barine, nocuisset unquam;
Dente si nigro fieres, vel uno
Turpior ungui;
Crederem: sed tu, simul obligasti .
Perfidum votis caput, enitescis
Pulchrior multo, iuvenumque prodis
Publica cura.
Expedit matris cineres opertos
Fallere, et toto taciturna noctis
Signa cum caelo, gelidaque Divos
Morte carentes.
Ridet hoc, inquam, Venus ipsa; rident
Simplices Nymphae, ferus et Cupido ,
Semper ardentes acuens sagittas
Cote cruenta.
Adde, quod pubes tibi crescit omnis,
Servitus crescit nova; nec priores
Impiae tectum dominae relinquunt,
Saepe minati.
Te suis matres metuunt iuvencis,
Te senes parci, miseraeque nuper
Virgines nuptae, tua ne retardet
Aura maritos.

[ocr errors]

N„ semper imbres nubibus hispidos Manant in agros; aut mare Caspium Vexant inaequales procellae Vsque; nec Armeniis in oris, Amice Valgi, stat glacies iners Menses per omnes; aut Aquilonibus Querceta Gargani laborant , Et foliis viduantur orni. Tu semper urges flebilibus modis Mysten ademtum ; nec tibi Vespero Surgente decedunt amores, Nec rapidum fugiente solem: At non ter aevo functus amabilem Ploravit omnes Antilochum senex Annos ; nec impubem parentes Troilon, aut Phrygiae sorores Flevere semper. Desine mollium Tandem querelarum: et potius nova Cantemus Augusti tropaea Caesaris; et rigidum Niphaten, Medumque flumen gentibus additum Victis, minores volvere vortices; Intraque praescriptum Gelonos

Exiguis equitare campis.

O T) E X. AD LICINIVM MVRENAM.

Rectius vives, Licini, neque altum
Semper urgendo ; neque, dum procellas
Cautus horrescis, nimium premendo
- Litus iniquum.
Auream quisquis mediocritatem
Diligit, tutus caret obsoleti
Sordibus tecti, caret invidenda
Sobrius aula.
Saevius ventis agitatur ingens
Pinus; et celsae graviore casu
Decidunt turres; feriuntque summos
Fulmina montes.
Sperat infestis, metuit secundis
Alteram sortem bene praeparatum
Pectus. Informes hiemes reducit
Iuppiter ; idem
Summovet. Non, si male nunc, et olim
sic erit: quondam cithara tacentem
Suscitat Musam , neque semper arcum
Tendit Apollo.
Rebus angustis animosus atque
Fortis appare: sapienter idem
Contrahes vento nimium secündo

Turgida vela.

O D E X I. AD QVINCTIVM HIRPINVM.

Quia bellicosus Cantaber, et Scythes,
Hirpine Quincti, cogitet, Hadria
Divisus obiecto, remittas
Quaerere; nec trepides in usum
Poscentis aevi pauca. Fugit retro
Levis iuventas, et decor; arida
Pellente lascivos amores
- Canitie, facilemque somnum :
Non semper idem floribus est honor
Vernis; neque uno Luna rubens nitet
Vultu: quid aeternis minorem
Consiliis animum fatigas?
Cur non sub alta vel platano, vel hac
Pinu iacentes sic temere, et rosa
Canos odorati capillos,
Dum licet , Assyriaque nardo
Potamus uncti ? Dissipat Evius
Curas edaces. Quis puer ocius
Restinguet ardentis Falerni
Pocula praetereunte lympha?
Quis devium scortum eliciet domo
Lyden ? eburna, dic age, cum lyra
Maturet, in comtum Lacaenae

More comam religata nodum.

« ZurückWeiter »