Abbildungen der Seite
PDF

Omnes eodem cogimur: omnium
Versatur urna serius ocius
Sors exitura, et nos in aeternum

Exsilium impositura cymbae.

[ocr errors]

|N. sit ancillae tibi amor pudori,
Xanthia Phoceu: prius insolentem
Serva Briseis niveo colore
IMovit Achillem.
Movit Aiacem Telamone natum
Forma captivae dominum Tecmessae:
Arsit Atrides medio in triumpho
Virgine rapta,
Barbarae postquam cecidere turmae
Thessalo victore, et ademtus Hector
Tradidit fessis leviora tolli
Pergama Graiis.
Nescias, an te generum beati
Phyllidis flavae decorent parentes:
Regium certe genus, et Penates
' Maeret iniquos.
Crede, non illam tibi de scelesta
Plebe delectam ; neque sic fidelem,
Sic lucro aversam potuisse nasci
Matre pudenda.
Erachia, et vultum, teretesque suras >
Integer laudo: fuge suspicari,
Cuius octavum trepidavit aetas

Claudere lustrum .

[ocr errors]
[ocr errors]

Nondum subacta ferre iugum valet
Cervice, nondum munia comparis
Aequare, nec tauri ruentis
In venerem tolerare pondus.
Circa virentes est animus tuae
Campos iuvencae, nunc fluviis gravem
Solantis aestum, nunc in udo
- Ludere cum vitulis salicto
Praegestientis. Tolle cupidinem
Immitis uvae: iam tibi lividos
Distinguet autumnus racemos
Purpureo varius colore.
Iam te sequetur: currit enim ferox
Aetas ; et illi, quos tibi demserit,
Apponet annos: iam proterva
Fronte petet Lalage maritum,
Dilecta, quantum non Pholoë fugax;
Non Chloris, albo sic humero nitens,
Vt pura nocturno renidet
Luna mari ; Cnidiusve Gyges,
Quem si puellarum insereres choro,
Mire sagaces falleret hospites
Discrimen obscurum, solutis

Crinibus, ambiguoque vultu.

[ocr errors][merged small][merged small]

Barbaras Syrtes, ubi Maura semper
Aestuat unda ;
Tibur Argeo positum colono
Sit meae sedes utinam senectae;
Sit modus lasso maris, et viarum,
Militiaeque.
Vnde si Parcae prohibent iniquae,
Dulce pellitis ovibus Galaesi
Flumen, et regnata petam Laconi
Rura Phalanto.
Ille terrarum mihi praeter omnes
Angulus ridet; ubi non Hymetto
Mella decedunt, viridique certat
Bacca Venafro;
Ver ubi longum, tepidasque praebet
Iuppiter brumas, et amicus Aulon
Fertilis Baccho minimum Falernis
Invidet uvis.
Ille te mecum locus , et beatae
Postulant arces: ibi tu calentem
Debita sparges lacryma favillam

Vatis amici.

O D E VII. AD POMPEIVM GROSPHVM.

O saepe mecum tempus in ultimum
Deducte, Bruto militiae duce,
Quis te redonavit Quiritem
Dis patriis, Italoque caelo,
Pompei , meorum prime sodalium?
Cum quo morantem saepe diem mero
Fregi , coronatus nitentes
Malobathro Syrio capillos.
Tecum Philippos, et celerem fugam
Sensi, relicta non bene parmula;
Quum fracta virtus, et minaces
Turpe solum tetigere mento.
Sed me per hostes Mercurius celer
Denso paventem sustulit aëre: -
Te rursus in bellum resorbens
Vnda fretis tulit aestuosis.
Ergo obligatam redde Iovi dapem,
Longaque fessum militia latus
Depone sub lauru mea; nec
Parce cadis tibi destinatis.
Oblivioso levia Massico
Ciboria exple: funde capacibus
Vnguenta de conchis. Quis udo

Deproperare apio coronas

« ZurückWeiter »